CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione felicitatis ad opus nostrum, et quod felicitas est opus hominis in quantum homo est.
Sed forte concessum quid videretur ab omnibus, quod felicitas est optimum perfectum per se sufficiens et non connumerabile aliis bonis. Desideratur autem manifestius dici adhuc quae est felicitas, ut scilicet non describatur tantum ex essentialibus sibi, sed in comparatione ad opus nostrum : propterea quia nos non quaerimus felicitatem nisi secundum quod operatum et possessum a nobis bonum est. Hoc autem forte fiet manifestum si sumatur opus hominis secundum quod homo est. Quod enim aliquod sit tale, probatur ex hoc quemadmodum tibicinis,hoc est, cantantis in fistulis, et statuifici qui facit imaginum statuas, et universaliter omnium artificum est opus aliquod : ita videtur hominis secundum quod homo aliquod opus est. Quorum autem est opus aliquod et actus proprius, illorum bonum et optimum et bene eorum quantum ad modum virtutis, est in operatione eorum et actu. Similiter igitur videbitur, quod sit aliquod opus hominis secundum quod homo est, quod bene et bonum hominis sit in opere et actu illo. Quaeramus igitur utrum probabile sit quod tectoris sive tectonici, hoc est, aedificatoris, et coriarii, et aliorum artificum, sunt opera quaedam et actus proprii, hominis non. secundum quod homo ullum sit opus et actus proprius secundum quod homo est, ita quod homo naturaliter sit otiosum quid secundum naturam, nullum habens opus. Et hoc enim omnino improbabile est. Artes enim invenit homo ad operandum, et in artibus operatur homo, et ars homini potentiam operativam non confert, sed (sicut dicit Victorinus) potentiam facit facilem, quam tamen ante artem habuit homo : et cum haec potentia quam ars facit facilem, insit homini per intellectum practicum, qui omnium artium principium est : intellectus autem sit natura hominis in quantum est homo : constat quod omnes artes indicant quod hominis in quantum homo, est ali ciuis actus et opus, propter quod omnes artes inventae sunt. Aut ergo dicemus, quod hominis non sit opus proprium : vel dicemus quod quemadmodum oculi et manus et pedes, et universaliter loquendo unumquodque partium organicarum corporis videtur aliquod opus esse proprium, sicut oculi videre et pedis incedere : ita et hominis per naturam qua est homo, videtur aliquod opus proprium quod fit praeter omnia opera partium organicarum, et praeter opera partium particularium.
Nec obstat quod aliqui irrationabiliter objiciunt, quod hominis in quantum homo est, forma non est activa : et sic videtur eis quod hominis non sit opus vel actio : quamvis enim substantia non habeat contrarium, sed sit subjectum utriusque contrariorum, et sic non sit activa physice et per se : tamen operativa est. Perfectum enim est (sicut in antehabitis diximus) quod operatur secundum seipsum et agit. Agens enim physice actionem habet quae In motu est : et quia motus est actus imperfecti, ideo actio ejus imperfecti est : et de tali actu nos hic non quaerimus, sed de actu qui est actio non physica, nec imperfecti, sed. potius perfecti agentis secundum seipsum : eo quod nulla natura perfectapropria ope-
ratione destituitur, sicut est lucis lucere, et Intellectus intelligere, et ligni operationem ligni facere: et hanc operationem superius diximus esse energiam. Hac igitur operatione homo non destituitur : quinimo (sicut in praehabitis determinatum est) anima hominis totum potestativum est, et hoc quod est In partibus, in toto nobilius et eminentius est : unde cum partes hominis organicae non sint nisi ex toto et propter totum, oportet quod homo per naturam qua homo est, propriam et eminentem omnibus aliis habeat operationem, quae sit actus perfectus et perfecti : et ideo non habet rationem motus proprie loquendo.