In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua : ita faciam malis: " autem " pro sed, " vobis caeteris, " scilicet a malis, id est, qui estis dissimiles illis. Vel sic : Sic faciam malis : " vobis autem dico, " singulariter, a caeteris, " id est, qui estis a caeteris dissimiles, " qui Thyatirae estis, " in fide perseverantes.
Deinde mutat personam : " Quicumque non habent doctrinam hanc, " scilicet quod sine lege non est salus, et quod licitum est comedere de idolothytis, et fornicari, " qui cognoverunt, " id est, approbaverunt, " altitudines Satanae, " id est, superbiam quam suggerit, vel profundam ejus astutiam. " Quemadmodum dicunt, " scilicet quidam Judaei me missurum, " non mittam super vos aliud pondus. " Glossa : veteris legis.
Et quamvis hoc dicant, " tamen id quod habetis tenete. " Glossa : retribuere.
" Vobis dico, qui estis Thyatirae. " Et quid dico ? hoc scilicet : " Non mittam, super vos aliud pondus, " scilicet veteris legis, vel observantiae legalis, " quemadmodum dicunt, " scilicet falsi Apostoli me missurum super Evangelium : " tamen id quod habetis, " scilicet. Evangelium, " tenete, " quamvis ipsi dicunt me onus legale impositurum, et hoc, tenete " donec veniam, " scilicet retribuere unicuique secundum merita. Nec dico omnibus, sed illis tantum " quicumque non habent doctrinam hanc, .) scilicet quod sine lege non sit salus, et quod sit licitum comedere idolothytum, et fornicari.
Vel sic : " Quicumque non habent doctrinam hanc, " id est, quos pravorum persuasio ad opus perversum non inclinat : et tunc est expositio ejus quod dixit " caeteris : " et est metaplasmus, id est, mutatio personae. Et dico etiam illis " qui non cognoverunt, " scilicet per approbationem, " altitudines Satanae, " idest, superbiam quam suggerit Satanas. Sic legitur secundum Haymonem.
Aliter legitur secundum alios, et tunc fit punctuatio sic : " Qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt, " videlicet Judaei : quia de legis observentia gloriabantur. Propter altitudinem ipsa lex si impleatur, carnaliter intelligitur, et construitur littera sic : " Vobis autem dico caeteris qui Thyatirae estis, " scilicet, in fide perseverantes. Et postea mutat personam : " Quicumque non habent doctrinam hanc, " id est, qui non receperunt doctrinam hujus pessimae mulieris, " qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt, " et qui non receperunt sicut illi dicunt carnaliter intelligendam legem et servandam. Dicebant enim : Nisi circumcidatis carnem praeputii vestri, non poteritis salvi fieri .Vobis inquam, qui in fide perstitistis, " non mittam super vos aliud pondus, " supple, nisi quod ab
Apostolis est praeceptum vobis. Act. xv, 28 et 29 : Visum est Spiritui sancto, et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria : ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, etc.
" Tamen id quod habetis tenete, " scilicet leve jugum Evangelii, de quo, Matth.XI,29 : Tollite jugum meum, etc.
" Donec veniam, " scilicet ad remunerandum unicuique secundum meritum suum.
Aliter legitur sic : " Vobis autem dico caeteris, " supple, qui estis dissimiles, " qui Thyatirae estis. " Quasi dicat: Non tantum vobis, sed omnibus ubicumque sint : " qui non habent doctrinam hanc, " scilicet, quam praedicat Jezabel, quod licet comedere idolothytum, et fornicari : " qui non cognoverunt, " ut non legatur qui approbaverunt, " altitudines Satanae, " scilicet, approbando superbiam quam suggerit Satanas. Vel, " altitudi- nes, "id est, profundam astutiam diaboli qua sub specie sanctitatis suggerit legalia esse servanda cum Evangelion quemadmodum " quidam egressi de Judaea me esse affirmant, " non mittam super vos aliud pondus, " supple, quam Evangelium. Vel, " Quemadmodum dicunt, a scilicet quidam haeretici dicentes et hic et in futuro bonos Christianos debere affligi, " non mittam super vos aliud pondus, " scilicet quam nunc. Quasi dicat: Non puniam vos in futuro. Et hoc non dico omnibus, sed illis " quicumque non habuerint doctrinam hanc, " scilicet quam pseudoapostoli praedicant, et illi, supple, qui, cognoverunt, supple, per gratiam illuminati, " altitudines Satanae, " id est, astutias diaboli, " quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus, " scilicet quam nunc sustinetis in tribulationibus. " Tamen id quod habetis tenete. " Quasi dicat : Hoc faciam vobis si perseveraverit, aliter non. Vel, " Id quod habetis tenete, " id est, doctrinam traditam vobis.
Et hoc facite, " donec veniam, " scilicet, vos remuneraturus.
" Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea. "
Haec est tertia pars hujus Epistolae.
Et tanguntur duo. Primo, ponitur excitativum affectus, cum dicit: " Qui vicerit. " Secundo, excitativum intellectus, ibi, v. 29 : " Qui habet aurem. "
Item, excitat affectum ad duo, scilicet, ad pugnandum contra vitia, ibi, " Qui vicerit. " Item, ad operandum cum perseverantia, cum dicit: " Custodierit. "