MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
Ad objecta respondemus, quod ascensioni per contemplationem non contrariatur descensus per humiliationem : descendere enim ad opera actionis propter Deum, est ascendere per humilitatem ad Deum. Et haec mutuo se consequuntur, quia quanto magis anima elevatur in. cognitione Dei, tanto magis descendit ad humiliationem sui. Unde frequenter legitur in Prophetis, quod quando divina conspiciunt, in terram cadunt, et e converso quanto magis quis descendit ad humiliationem sui, tanto plus ascendit ad cognitionem Dei. Unde in libro Numerorum dicitur : Homo cujus obturatus est oculus, qui cadens, scilicet per humiliationem sui, apertos habet oculos , per Dei cognitionem. Et in Evangelio : Revelasti ea parvulis , id est, humilibus : quia ubi est humilitas, ibi est sapientia, Et Apostolus : Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens . Et Dionysius : " Tenebrae occultantur a lumine, et magis a multo lumine. " Et sic patet, quod descensus per humiliationem non impedit ascensum per contemplationem. Unde inter virtutes praeparantes beatissimam Virginem ad istam conceptionem, fides praeparabat rationabilem potentiam, humilitas irascitivam sive ardui appetitivam, charitas affectivam, virginitas autem ex parte corporis praeparabat virtutem generativam : et sic tota elevabatur, quae tota replebatur : tota gratificabatur, et tota glorificabatur.
Si autem quaeritur, Utrum istis motibus simul movebatur ? Dicimus, quod non : sed aliae virtutes praeparabant suas potentias.elevando habitualiter : sed charitas tamquam forma aliarum et vinculum perfectionis, ex parte beatissimae Virginis fecit conjunctionem actualiter. Unde sicut charitas fuit complementum ex parte suscipientis,sic et complementum ultimum ex parte dantis et moventis, ad dandum et movendum : ipsa enim, ut dicit Hugo de sancto Victore, Deum captivatum et ligatum de caelo duxit in hunc mundum.