12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Laetare, sponsa Christi,
alma mater ecclesia,
Sancti Ioseph, sponsae Mariae,
assunt sollemnia,
Cuius gloriosae preces
ac pia suffragia
Nos tueantur semper
et ducant ad caelestia.
2. Ioseph genitus
a Iacob erat,
Sicut Matthaeus
evangelista narrat,
Sed filius Heli a beato
Luca nuncupatur.
Quia ei secundum
legem debebatur.
3. Senex beatus Ioseph et virgo
Virginitatem suam
Ad honorem Dei
Servare semper promiserat,
Nisi Deus aliter iubeat,
Cui se totaliter commiserat.
4. Praeceptum a sacerdote
templi egreditur,
Ut quicunque de domo David
inconiugati inveniuntur,
Singuli virgas siccas
in manibus portent,
Ut appareat miraculose,
Cui virgo Maria
desponsari debeat.
Ad Magnificat.
A. Caelesti pontifex
doctus oraculo
Virgae florentis Ioseph
viso miraculo
Atque columbae
apparentis indicio
lubet Mariam
tradi Ioseph conubio,
Ut impleatur
divina dispensatio.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Sponsi Mariae virginis
fulgent laeta sollemnia,
Christo devotis canticis
sancta plaudat ecclesia.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cum esset desponsata Ioseph
virgo Maria egregia,
Rediit interim sponsus
in Bethlehem ad propria.
Disposituras cuncta
nuptiis necessaria.
2. Sponsa Ioseph Maria,
Virgo plena gralia,
Nazareth properat,
Septem virginum
Habens solacium
Angelica praestantur
Eidem obsequia.
3. Paratur Dei filio
Templum sanctitatis
Virginali utero,
Domus claritatis,
Cuius custos assiduus
Fuit Ioseph sanctissimus.
Responsoria.
1. Dum sponsus Ioseph sanctus
ad sponsam revertitur,
De sancto spiritu Maria
concepisse cernitur,
Haesitanti Ioseph angelus
de caelesti aula mittitur,
De filii arcano
mysterio instruitur.
V. Erat Ioseph virtute
caelesti praeditus,
Sponsae sacratae venerator
et custos sedulus.
2. In somnis apparet angelus
sancto Ioseph, cum quies-
ceret,
Dicens, quod Mariam in con-
iugem
accipere non trepidet,
Quod enim natum est
in alma virgine,
De spiritus sancti
exsistit munere.
V. Pariet antem
Maria virgo filium,
Quem vocabis lesum,
salvatorem omnium.
3. Postquam virgo
peperit Dei filium,
Assunt angeli
collaudantes Domiuum,
Pastores quoque properant,
ut cernant caeleste myste-
rium,
Magi adorant regem natum,
ostensum per stellae radium.
V. Ioseph, sponsus Mariae,
intemeratae virginis,
Vacat nati iesu
et matris eius obsequiis.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ad templum pergit Ioseph
sponsus
cum Maria et puero,
Ut secundum legem Mosaicam
eum sistant Domino,
Offerentes pro ipso hostias
creatori altissimo.
2. Senex sanctus in templo
a parentibus
suscipit puerum
Et ipse gestans eum
in ulnis suis
benedixit Dominum.
3. Implent Ioseph et Maria
cuncta legalia,
Servantes humiliter
mandata caelestia.
Responsoria.
1. In Aegyptum Ioseph fugiens
per admonitionem
angelicam
Puerum lesum accepit et
matrem eius virginem
mundissimam
Moram ibidem faciens
curam gerit
pueri et virginis,
Donec per angelum
monitus venit
in terram sui generis
V. Labores pie sustinet
Ioseph sponsus Mariae,
Et lesus matrem confovet
In huius cursu viae.
2. Genus duxit Ioseph ex regis
David prosapia,
Sanctitatis eius sequens
gloriosa vestigia,
Dignum effecit sponsum Mariae
divina gratia,
V. Pollet iustus
virtutum fragrantia,
Merita Ioseph
fulgent eximia.
3. Aeterni regis disposuit
arcana providentia,
Quod Ioseph custos esset vir-
ginis
florens pudicitia,
Quem divinae
gratiae adfluentia
Et munera
repleverant caelestia;
V. Praebet matri et puero
sanctum obsequium,
Sic enim decebat tam
benignum nutricium.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Pia regina virginum
Adest sponsi in transitu,
Tendit Ioseph ad bravium
Laetus et gaudens spiritu.
2. Honorat Christus Ioseph
suum baiulum,
Qui sedule nutrivit
ipsum parvulum,
Dignum in caelis sibi
reddens praemium.
3. Intrat caeleste thalamum
Sponsus Mariae virginis,
Aeternae vitae poculum
Gustat de fonte luminis.
Responsoria.
1. Angelicae revelationis
frequenter eruditus
oraculis,
Ioseph felicem se putat
pro Mariae et iesu
curis sedulis
Et devotis obsequiis;
V. Gaude, sponsus
et custos virginis,
Sacris insistens
mysteriis.
2. Transit sponsus Mariae
virginis
de hac valle miseriae,
Fertur a sanctis angelis
in sinum
patriarchae Abrahae
Et caelestis regni cum Christo
potitur
optata requie;
V. Exsultat Ioseph
adiunctus
angelorum consortio,
Securus factus est
de gloriae
caelestis praemio.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Laetus dies recolitur,
In quo sponsus Mariae
Ab angelis suscipitur
In beatorum requie.
2. Post huius mundi stadium
Caeli potitur gaudio,
Scandit ad vitae solium
Cum sanctorum consortio.
3. Sancti Ioseph suffragia
Nos tueantur iugiter
Et ad regna caelestia
Nos perducant feliciter.
4. Sponsus Mariae virginis
Devotos suos protegat
Ab hostium insidiis
Atque virtute foveat.
5. Laudetur actor omnium
In ista die inclita
Qua sponsi patrocinia
Nobis fulgent et merita.
Ad Benedictus.
A. Cum beatus Ioseph orans
carnis deponit vincula,
Assunt sibi angelorum
grata obsequia
Ipsumque deducunt
ad quietis loca,
Ubi exspectant fideliter
agmina caelestia.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O felix custos et sponse
reginae virginum,
Qui Iesum educasti, omnis
creaturae dominum,
Iam laetus regnas in choro
sanctorum agminum;
Ora pro nobis assidue
patrem luminum,
Ut aeterna luce fruamur
in perpetuum.