CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad primum argumentum secundae quaestionis, etc. Respondet ad argumenta alterius quaestionis in qua quaerebatur : Utrum Theologia sit de Deo sub aliqua ratione speciali.
Ad primum, quod isti loquuntur tantum non de ratione formali, sed de materia proxima ; materia enim proxima subjecto Theologiae (specialiter loquendo de Theologia contingentium, quae respiciunt restaurationem) est Christus, ut restaurator et ut caput Ecclesiae.
(b) Ad secundum respondet primo, negando antecedens. Ad probationem dicit, quod Philosophus non intendit ibi, quod Deus sit adaequatum subjectum Metaphysicae, sed ens inquantum ens ; tamen Deus est nobilissimum consideratum in Metaphysica, et nobiliori modo consideratur in Metaphysica quam in alia scientia naturaliter inventa, licet ibi consideretur praecise in conceptibus communibus, ut supra patuit in quaestione 1. Prologi.
Dicit secundo, quod oportet esse aliquam communissimam in qua demonstrentur passiones communes omni enti, et talis est Metaphysica quae considerat principaliter de ente et passionibus entis. Habet enim subjectum commune omnibus subjectis aliarum scientiarum, et passiones communissimas convertibiles cum subjecto, de quibus infra dist. 39.
(c) Ad terlium respondet sustinendo Avicennam, et ex hoc improbando positionem Commentatoris. Dicebat enim Averroes, quod substantiae separalae sunt subjectum Metaphysicae. Ratio, quia nulla scientia probat suum subjectum esse, sed supponit esse probatum in alia scientia; modo substantiae separatae probantur esse in scientia naturali, ut patet 8. Physic. ergo Metaphysicus non demonstrat illas esse, sed supponit illas. Et contra hoc arguit Doctor, quia tunc sequeretur, quod scientia naturalis esset simpliciter prior tota Metaphysica, patet, quia ipsa ostenderet de subjecto Metaphysicae si est. Hoc autem est valde inconveniens, quia tunc Physica esset prior prioritate perfectionis, patet , quia cognitio subjecti in aliqua scientia sub ratione propria est perfectissima, ut patuit supra ; ergo Physicus qui probat subjectum Metaphysicae esse, esset nobilior Metaphysico. Et ultra sequeretur quod Physica esset etiam simpliciter prior tota Metaphysica, quod est inconveniens ; (etiam loquendo de prioritate durationis) licet enim quoad nos Physica sit prior, tamen simpliciter et absolute, Metaphysica est simpliciter prior, cum sit simpliciter de rebus aeternis, etc.
(d) Secundo, quia per omnem conditionem, etc. Hic Doctor intendit probare quod etiam Metaphysicus demonstrat primam substantiam separatam esse, arguendo ab effectu, et ratio clara est in littera, quia per omnem conditionem, etc. Sed in Metaphysica considerantur multae proprietales effectuum, quae non possunt inesse effectibus nisi causa sit, ut patet, quia effectus dependet ; et ideo arguimus quod est aliquod independens, etc. ut patet in littera, et sic consideratur prima causa a Metaphysico, ut circumscribitur a motu et mutatione, quia consideratur inquantum est producens et inquantum transmutans. Et quod aliquid possit intelligi tantum producere, ut productio abstrahit a motu et mutatione, patebit infra ex Doctore distinct. 2. et 5. primi. Et sic per rationem effectibilis potest demonstratione quia demonstrari primum effectivum esse, ut subtiliter demonstrat Doctor in isto 1. dist. 2. quaest. 1. et tamen effecti -bile inquantum effeclibile, abstrahit a motu et mutatione, patet, quia secunda Intelligentia secundum Avicennam est vere producta a prima, et tamen nec per motum, nec per mutationem. Hoc idem secundum Aristotelem ut diffuse Doctor exponit in isto 1. d. 8. q. utt. et quaest. 7. Quodl.
Si dicatur, quod non possumus cognoscere aliquid effeclibile, ut abstrahit a motu et mutatione, quia omnis nostra cognitio, etc. Et breviter, omne medium sumptum a Metaphysica videtur habere evidentiam ab aliquo naturali sensibili, et sic primam substantiam esse, non potest demonstrari nisi per medium Physicum. Dico, quod licet cognitio abstractiva terminorum dependeat aliquo modo (saltem occasionaliter ) a cognitione sensitiva eorumdem , tamen habita cognitione abstractiva terminorum , possunt formari multae propositiones necessariae, ut abstrahunt ab omnibus conditionibus materialibus. Licet enim intellectus pro statu isto non cognoscat rationem totius et partis, nisi praesupposita cognitione sensitiva totius et partis, tamen habita cognitione abstractiva totius et partis, potest formare hanc propositionem: Omne totum majus est sua parte, etiam nullo sensibili existente. Et de hoc vide diffuse Doctorem in primo distinctione 3. quaestione 4. de sinceris veritatibus, et aliqualiter in Quodlibeto. Primam etiam sublantiam esse, potest multipliciter probari a Metaphysico, ut habet diffuse videri a Doctore in primo distinct. 2. quaest. 1. ubi probat primum effeclivum esse, et primum in eminentia, et ultimum Unitivum, etiam circumscribendo naturalia sensibilia : vide ibi. Ex his patet.quomodo Metaphysicus per medium abstractum a materia sensibili probat primam substantiam esse. Non dico tamen quod tale medium sit abstractum secundum esse, quia omne effeclibile, generabile et corruptibile apud Philosophum dependet a materia, sed per medium abstractum secundum considerationem, eo modo quo Doctor arguit in primo distinct. 2. quaest. 1.
(c) Ad aliud, etc. Respondet Doctor quod finis potest accipi pro illo respectu quo formaliter aliquid dicitur finis, vel pro fundamento. Secundo modo, Deus sub ratione Deitatis dicitur finis, et sic scientia de illo est nobilissima. Ad illud de bonitate, dicitur quod bonitas potest dupliciter accipi, vel pro bonitate formaliter quae in Deo ponitur attributum: vel pro bonitate essentiali et quidditativa quae ponitur radix et origo bonilatis atlributalis. Secundo modo est perfeclior, et per consequens habet magis rationem finis. De hoc patebit infra distinct. 1. quaest. 2. distinct. 8. quaest, penult. et specialiter in Quodl. 1. quaest. 1.