IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Originale est remissibile de potentia absoluta sine gratia intrinseca, quia rectitudo naturalis ei repugnat. Nec gratia ei magis repugnat post, quam ante lapsum, quia quod praecesserit peccatum, non mutat naturam gratiae. De hoc Scot. 1. d. 17. q. 2. et 2. d. 37. q. 2. g Ex ista solut. et 3. d. 23. ad arg. et infra d. 15. q. 1. a. 2. fin. et d. 16. q. 2. quibus locis probat ex natura rei non esse repugnantiam inter peccatum et gratiam.
Contra istam (e) conclusionem arguo primo sic : Quaecumque sibi invicem repugnant circa idem, mutuo se excludunt circa illud; ergo cui plura repugnant circa aliquod subjectum, illud potest per quodlibet illorum excludi ab illo subjecto ; sed culpae originali repugnat rectitudo in puris naturalibus, etiam sine gratia. Et patet de facto secundum Magistrum ponentem hominem a Deo sic conditum. Patet etiam de possibili, ratione, quia si non posset natura fieri recta rectitudine naturali, et sine gratia, tunc gratia esset naturalis, licet non naturae lapsae, tamen naturae in rectitudine propria institutae; illud enim est naturale, quod consequitur naturam secundum se ; ergo sequitur, quod per solam rectitudinem naturalem, et sine gratia potest culpa expelli.
Si dicatur quod rectitudo absolute potuit esse in natura absque gratia, tamen post culpam non potest restitui, nisi collata gratia. Contra istud, et simul ad conclusionem principalem, arguo sic : Forma non habens esse alterius rationis in subjecto, non habet inseparabilitatem aliam a quocumque, quia enim est talis forma, et tale esse habens, ideo est separabilis vel inseparabilis a
quocumque: sed forma non habet esse alterius rationis in subjecto, ex hoc quod ejus oppositum prae cessit in eo, ut patet de frigore et calore circa aquam ; ergo forma non habet aliam inseparabilitatem a quocumque, per hoc quod ejus oppositum praecessit in subjecto ; sed rectitudo naturalis, si non praecessisset suum oppositum, posset separari a gratia, per te; ergo.
Item, qualemcumque secundum formam absolutam potest Deus hominem creare, talem et praecise potest reparare post culpam, secundum formam absolutam: sed in pura rectitudine naturali potest hominem creare ; ergo, etc. Major probatur, quia culpa non facit naturam esse aliam in se; ergo nec quin sit capax ejusdem, cujus fuit prius capax. Agens autem divinum potest illi imprimere quodcumque, cujus est capax, et hoc sine quocumque, quod non includitur in ratione illius impressi, et maxime si id non inclusum sit posterius ipsa forma impressa: gratia est hujusmodi respectu justitiae, vel rectitudinis naturalis, ergo.
Si instetur contra majorem, secundum Hieronymum, quod Deus non potest de non virgine facere virginem, et tamen a principio potest creare virginem ; respondeo, ac ipi in majore qualemcumque secundum formam absolutam, et sic non est instantia, quia accipiendo quodcumque absolutum importatum per virgini tatem, sive sit perfectio in mente, sive dispositio in carne, totum potest Deus reparare ; sed ultra ista virginitas dicit negationem quamdam actus praeteriti, ut scilicet nunquam cecidisse mente, vel carne in peccatum carnis ; ex quo enim actus praeteriit, non potest Deus facere, quin praeteriit. Unde Philosophus 6. Ethicorum c. 3. commendat dictum Agathonis recte di centis : Hoc solo privatur Deus ingenita facere, quoe facta sunt. Et ratio est, quia nulla factio potest esse non entis, de aliquo non ente, quia (maxime extendendo factionem) quaelibet est vel entis de non ente, vel non entis de ente, sicut in annihilatione, vel entis de ente ; praeteritum autem non est ens, et ipsum non praeteriisse, est aliud non ens; ergo non potest ex praeterito fieri, quod non sit praeteritum.
Si objiciatur, si Deus totum illud absolutum, quod est in virginitate, potest restituere, ergo et aureolam reddere, nam aureola videtur correspondere alicui perfectioni absolute in virginitate. Potest dici, quod aureola virginis est gaudium accidentale de sua innocentia, id est, de nunquam cecidisse in illud peccatum, ad quod communiter natura prona est, maxime in adolescentia.
Et si objiciatur, quod ista negatio non est materia gaudii multum excellentis, vel specialis, respondeo, sicut affirmatio est fugibilis seu odibilis, sic negatio amabilis; sicut ergo excellens odibile est, fuisse lapsum in tale peccatum, ita ex charitate amabile et delectabile est, nunquam cecidisse. Etsi ergo gaudium essentiale est de bono positivo, imo maximo, tamen non est inconveniens ultra illud addi aliquod gaudium accidentale de negatione, cui opponitur affirmatio odibilis. Multum enim addit de gaudio non cecidisse in culpam ultra id, quod aliquis habet de hoc, quod post culpam surrexit ad gratiam.
Concedo ergo (f) conclusiones ultimarum rationum, quod de potentia absoluta posset Deus dimittere culpam originalem, non conferendo gratiam, et hoc maxime, cum gratia non opponatur formaliter peccato originali, nec modo dimittatur illud peccatum per collationem gratiae, nisi quia gratia includit aequivalenter in acceptione divina justitiam originalem, quae formaliter opponitur peccato originali.
Ad argumenta (g) pro opinione praecedente. Ad primum concedo, quod potest fieri de immunda munda, munditia opposita, si restituatur justitia originalis, quam privat peccatum originale, sive illud sit donum superadditum naturae, sive sit rectitudo naturalis, scilicet praescindens omnem deformitatem peccati.
Ad secundum patet, quod falsa est propositio de oppositione istius culpae ad gratiam, imo sic opponitur culpa ista justitiae originali, et non gratiae, nisi quia ipsa in acceptione divina aequivalet justitiae originali, sed nullo modo opponitur gratiae ut proprie et praecise privatio ejus.
Ad tertium dubium est, utrum possit non imputari ad poenam, deordinatione ejus non ablata. Sed hoc concesso, opposita deordinatio ista potest auferri absque collatione gratiae.
Ad quartum concedo, quod divina offensa placatur, et iste, cui dimittitur peccatum, reconciliatur ; sed non sequitur, ergo est acceptus Deo ista acceptione speciali, qua est acceptus per gratiam. Homo enim in puris naturalibus est placitus Deo, non tamen acceptus specialiter, hoc est, dignus vita aeterna; pax enim et reconciliatio non dicunt, nisi Deum nolle vindicare culpam istam ; sed acceptare plus dicit, scilicet istum ordinare tanquam dignum vita aeterna. Patet etiam in nobis, possum enim alicui, qui offendit me, placari, ut non sim sibi inimicus, neque velim vindicare commissum, absque hoc quod recipiam eum ad amicitiam specialem, secundum quam ordinetur ad aliquod bonum speciale.
Sed adhuc restat dubium (h), utrum Deus de potentia absoluta posset dimittere peccatum originale, absque collatione cujuscumque positivi repugnantis illi peccato, puta justitiae originalis, vel alicujus hujusmodi. Et videtur quod non, per tres rationes prius factas de privatione, et mutatione et deordinatione, et specialiter per hoc, quod homo non habens justitiam originalem, necessario habet carentiam istius justitiae, et etiam debitum habendi, si estprop agatus ab Adam. Hoc probo, ideo est enim debitor hujus justitiae, quia accepit in Adam debitum, ab ipso naturaliter propagatus ; sed carentia hujus justitiae cum debito habendi eam, complet rationem peccati illius originalis ; ergo simpliciter necessarium est propagatum ab Adam habere peccatum originale, si non detur originalis justitia in se, vel in aliquo aequivalenti.
Item, distinct. 17. primi lib. probatum est charitatem esse in anima per mutationem illam, quae fit in justificatione peccatoris; si autem possit justificari seu reconciliari Deo, sine mutatione ejus, illa media non concluderent, ergo dicendo consequenter his, quae dicta sunt ibi, necesse est ponere, quod peccator non possit reconciliari Deo, si. ne mutatione ad formam absolutam, et illa repugnabit termino a quo, et per consequens erit gratia, sicut prius est argutum.
Primum argumentum requirit difficultatem tangendam inferius distinct. 14. an scilicet peccatum possit deleri absque productione formae novae in anima ? Quod si poneretur quod sic de originali, sicut forte ibi dicetur de actuali, posset dici ad argumentum, quod non omnis propagatus ab Adam, (quia propagatus.) est debitor justitiae originalis, sed cum hoc, quia Deus vult talem teneri ad illam justitiam. Potest autem non velle istum teneri ad illam justitiam, absque mutatione aliqua positiva et absoluta in isto, ut tangetur ibi.
Ad secundum, juxta hoc consequenter potest dici, quod in justificatione peccatoris est una mutatio privativa, qua de inimico fit non inimicus. Est etiam alia positiva, qua de indigno vita aeterna, fit dignus vita aeterna, et de non potente meritorie agere, fit potens agere meritorie. Licet ergo ex prima mutatione non possit concludi aliqua forma nova in justificatione, tamen ex secunda potest, et sic argutum est ibi, dist. 17 primo. Non enim est nunc dignus de novo vita aeterna, neque nunc de novo potest meritorie agere, nisi formam aliquam novam habeat, qua sit dignus, et qua possit agere.