IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(i) Quantum ad primum ostendo. Ratio stat in hoc, quia ex quo totum essentiale est magis unum quam totum accidentale, sequitur quod dicat aliam entitatem a suis partibus ; patet, nam totum accidentale ultra partes, de necessitate dicit informationem unius partis ad aliam, quod non est in toto aggregationis. Si ergo totum essentiale est magis totum, quam totum accidentale, oportet dicere quod erit ibi aliqua entitas absoluta alia a partibus, etiam perfecte unitis, aliter non esset magis unum, quam totum accidentale, quod dicit perfectam informationem unius partis ad aliam.
Si dicatur quod ideo totum essentiale dicitur magis unum, non propter majorem unionem partis informatae ad partem informantem, sed quia partes totius essentialis sunt simpliciter magis perfectae, cum sint subjectae, sed hoc nihil est; tum quia sequeretur quod unum aggregatione esset magis unum, quia partes unitae possunt esse substantiae perfectae, patet de acervo lapidum, quod tamen est falsum. Si dicatur, quod ultra hoc requiritur unio partium, tunc stat argumentum Doctoris quod compositum essentiale erit simpliciter aliud a suis partibus,
quae unitas non est propter majorem vel minorem unionem, cum tanta sit unitas accidentis ad subjectum, quanta est formae ad materiam, quia suo modo ita informat accidens subjectum, sicut forma materiam. Tum etiam, quia quaero, unitas compositi substantialis, secundum quam dicitur magis un um quam compositum accidentale, in quo fnndatur? si in partibus iaen. diate, vel in unione partis ad partem, tunc unitas compositi accidentalis erit ita una sicut unitas compositi essentialis. Si vero talis unitas immediate fundata in aliqua entitate alia a suis partibus unitis, tunc habeo intentum, scilicet quod compositum essentiale est magis unum propter unitatem entitatis, quae est simpliciter alia a suis partibus.
Posset tamen dubitari hic, quia si Doctor ex hoc probat compositum substantiale dicere aliam entitatem a partibus, quia est magis unum in se, sequitur de facto quod persona Patris in divinis dicat entitatem realem, et realiter distinctam ab essentia et proprietate constituentibus ipsum ; patet, quia persona Patris est magis unum quam quodcumque compositum.
Dico in proposito quod unitas potest capi dupliciter ; vel unitas compositi vel unitas tantum constituti, et nullo modo compositi. Primo modo talis unitas consequitur entitatem aliam ab entitate partium, quia partes componentes dicuntur vere causae intrinsecae, quae necessario causant illud, patet infra, et dist. 12. 2. quaest. 1. Persona autem Patris nullo modo est composita, nec quasi composita, quia non est ibi aliquid habens se per modum materiae vel quasi materiae, neque per modum potentialitatis vel quasi potentialitatis, patet dist. 5. primi, quaest. 1. et dist. 25. et tamen persona Patris est constituta. Secundo, dico quod essentia divina et proprietas sic se habent, quod proprietas transit in essentiam secundum perfectam identitatem realem. Ideo constitutum ex ipsis necessario est idem realiter cum illis, et ita summe simplex, sicut essentia et proprietas ; patet ubi supra, non sic de composito substantiali.
(k) Praeterea, per se terminus ad quem, etc. Dicit Doctor quod compositum substantiale aliud est de necessitate a suis partibus ex hoc quod est terminus generationis. Quod ut clarius intelligatur, suppono primo, quod generatio proprie, primo et per se terminatur ad compositum, ut patet 7. Metaph. Secundo, suppono quod terminus generationis est duplex, scilicet quo et quod. Terminus generationis quod, est ipsum compositum per se generatum terminus vero quo , est forma partis, quae dicitur terminus formalis generationis, et de hoc satis exposui in 1. distinct. 17. Patet etiam a Scoto quomodo in omni genito ponitur terminus formalis generationis, nam essentia divina est terminus generationis Filii, ut patet subtiliter a Scoto in 1. distinct. 2. 3. 6. 7. et 27. Sed ipse Filius constans ex essentia et proprietate, est terminus vere productus, quo declarato, statim infero propositum, quod ex quo generatio primo modo et per se terminatur ad compositum, et generationem per se terminari ad compositum, est ipsum acquiri per generationem. Tunc quaero, quid acquiritur per hujusmodi generationem ? aut materia, aut forma partis, aut unio illarum, aut respectus sequens, aut aliquid absolutum aliud ab istis. Non primum, quia materia est simpliciter ingenerabilis et incorruptibilis, primo de Generatione, loquendo terminative, quia bene ipsa est generabilis subjective, cum sit subjectum generationis ; sed hoc non est ad propositum, quia loquimur hic de termino generationis, quin in se acquiritur secundum suum esse per generationem. Non secundum, quia si sic, tunc generatio tantum terminaretur ad formam partis, et sic non ad totum, et per consequens per generationem tantum acquireretur forma partis, et non totum compositum. Non tertium, nec quartum, quia ille respectus et unio non sunt substantia, nec de quidditate substantiae, et tamen generatio per Aristotelem 5. Physicor. in hoc distinguitur ab alteratione, quia ipsa terminatur ad subjectum, alteratio vero ad accidens ; relinquitur ergo quod generatio terminetur ad compositum, tanquam ad aliquid substantiale absolutum, realiter distinctum a suis partibus.
Si dicatur salvando Aristotelem ; quod generatio per se primo terminatur ad compositum ; sed unitas per se compositi dicit unionem partium, ita quod talis generatio per se terminatur ad unitatem unionis partium, et in hoc differt ab alteratione, quia etsi alteratio terminatur ad unitatem unionis accidentis cum subjecto, tamen quia terminus formalis generationis est accidens, ideo dicitur alteratio sive generatio secundum quid. Hic autem, quia terminus formalis generationis est forma substantialis, ideo dicitur generatio simpliciter. Unde Doctor in 1. dist. 5. q. 2. dicit expresse quod generatio distinguitur ab alteratione propter terminum formalem, et distinctione 13.
Dico quod ista expositio videtur tantum ad libitum, et non ad mentem Aristotelis, quia si ipse vult (ut dixi) quod generatio primo et per se terminatur ad compositum., sequitur quod illud compositum immediate acquiritur per ipsam generationem, immediate attingentem ipsum compositum, et si est aliquid unum per se vel productum, oportet dicere quod substantia vel accidens ; non accidens, ut patet, ergo substantia composita, quae de necessitate erit alia a suis partibus, cum partes sint tantum componentes, et non compositae. Et cum dicis per Doctorem, quod generatio specificatur per terminum formalem, quia forma partis est ultima ratio formalis dandi esse specificum composito, sicut et forma accidentalis est ratio formalis dandi esse composito accidentali, et quantum ad hoc generatio et alteratio specificantur a terminis formalibus ; sed non negat Doctor quin possint specificari a termino totali, imo magis ab ipso specificantur. Et ultra dico quod aliud est generationem specificari per terminum formalem ; et aliud est, quod per ipsam vere acquiratur compositum, quia cum dico compositum acquiri per ipsam, de necessitate dico aliquod accidens vere compositum ex materia et forma, quod est impossibile. Vel dico aliquam substantiam intrinsece compositam ex materia et forma, quod erit intentum, et non possum dicere ipsam materiam et formam simul, quia in se non sunt compositae, nec unio illarum est composita intrinsece ex materia et forma, quia tunc talis unio esset necessario substantia.
Si iterum dicatur, quod licet generatio primo et per se terminetur ad compositum, non tamen est necesse ipsum compositum esse formaliter substantiam ; patet, quia Doctor, concedit in primo, quod in divinis est vera generatio, et illa primo et per se terminatur ad personam Filii, et tamen persona Filii non est substantia, neque prima, neque secunda, proprie loquendo de substantia, ut patet a Doctore in 1. dist. 25. et 26. non est ergo necesse quod terminus totalis generationis sit substantia.
Dico quod non est simile, quia Filius in divinis non componitur ex partibus substantialibus, quod si componeretur, idem de necessitate diceretur de ipso ut de composito naturali. Secundo dico quod per talem generationem in divinis acquiritur verum suppositum, quod aliquo modo distinguitur ab essentia et proprietate. Sic in proposito, in composito naturali acquiritur verum suppositum, et illud non est partes, cum non sint suppositabiles in se, et per consequens, nec in alio, ut patet supra ; ergo oportet quod terminetur ad aliquod totum, quod in se sit vere suppositabile, et illud non potest esse nisi entitas aliqua absoluta, et realiter distincta a suis partibus.
(1) Tertio potest argui. Hoc argumentum ultra exemplum de A et B potest simpliciter eodem modo deduci, sicut et argumentum immediate praeeedens, quia sicut generatio primo et per se terminatur ad totum compositum, ut ad terminum ad quem, ita et corruptio terminatur de necessitate primo et per se ad non esse totius. Quaero modo quid corrumpitur ? non anima, nec corpus, quia adhuc remanet dadaver. Si dicatur quod unio, ergo non est corruptio alicujus substantiae ; et eodem modo potest deduci hoc argumentum quo et immediate praecedens.
(m) Item quarto. Dicit Doctor quod causae intrinsecae, puta materia et forma necessario causant aliquid, quia causant illud, cujus sunt causae, et certum est quod materia non causat formam, nec e contra, quia tunc materia esset de intrinseca ratione formae, et e contra; nec materia causat seipsam intrinsece, quia tunc idem esset de intrinseca ratione sui ipsius, quod non est intelligibile, nec est dicendum, quod causent illam unionem, vel respectum, quia absolutum non est de intrinseca ratione respectivi, quia si sic, tunc respectivum esset absolutum.
Si dicatur, quod etiam secundum hoc partes definitionis compositi realis producerent ipsum definitum ut realiter distinctum, et si sic definitio constans ex partibus non explicaret totam essentiam definiti, quia non explicarent ipsum totum definitum.
Quidam imitantes Scoti doctrinam dicunt, quod sicut pars definitionis explicat partes definiti, ita et tota definitio totum definitum. Si sic intelligunt, quod sicut per rationale cognosco illam partem formalem hominis constituentem ipsum in esse specifico, et per aliam partem materialem, et per animal rationale ipsum totum hominem, ita quod sicut rationale nihil aliud est, nisi ipsa anima intellectiva, et animal nihil aliud est, nisi pars materialis, et sic animal rationale nihil aliud est, nisi ipse homo ; quidquid sit de conceptibus non curo pro nunc, quia Doctor in 1. d. 36. dicit quod definitio est cognitio distincta definiti quoad omnes ejus partes. Et d. 8. primi, et in quodl. vult expresse, quod definitio et definitum differunt ratione, sed de hoc parum curo, quia quaerimus hic tantum de re et de existentia rei, quia Doctor vult in 1. dist. 2. quaest. 2. quod definitio distinguitur a definito, licet ibi loquatur de conceptu definitionis, et de conceptu definiti, quia alius est terminus definitionis, et alius est terminus definiti. Si enim physicaliter loquendo vult Doctor quod materia et forma distinguantur a toto composito, et vult expresse in dist. 22. hujus 3. quod definitum compositi realis de necessitate includat materiam et formam, ita quod ipsa materia et forma vere definiunt compositum reale ; nescio videre quomodo definitio alicujus compositi realis, et hoc loquendo de existentia ipsius compositi, non distinguatur realiter ab ipso.
Ideo, salvo semper meliori judicio, et sine assertione, dico quod definitio compositi realis vere existentis distinguitur realiter ab ipso composito. Et cum dicitur, tunc non explicat totum entitatem compositi, dico quod explicare essentiam compositi contingit dupliciter. Uno modo quod explicans dicat realiter ipsum compositum. Alio modo quod realiter dicat omnes partes constituentes illud compositum. Primo modo non videtur, quia tunc idem esset explicativum suiipsius, sed bene secundo modo, non cum intelligo perfecte corpus et animam perfecte unita, perfecte intelligo quidditatem hominis, quia tunc distincte cognosco illam, secundum omnes partes illas, et hoc est, quod Doctor dicit in 1. d. 36. quod definitio est distincta cognitio definiti, secundum omnes partes essentiales, et sic cognoscens parietem et albedinem actu inhaerentem, et unionem illius, perfente cognoscet album: sic in proposito.
Si dicatur, ergo videtur quod talis unio materiae et formae sit de definitione compositi.
Dico quod aliud est aliquid praeexigi ut necessarium, et aliud est esse de existentia ; sic in proposito, tantum materia et forma sunt de intrinseca ratione compositi naturalis, licet ipsum non componant, nisi prius unitae.
Sed occurrit alia difficultas, quia si partes, etiam simul unitae, distinguantur realiter a composito, tunc Deus posset facere animam et corpus unita, et tamen homo non esset; patet per propositionem Doctoris in 1. dist. 1. quaest. 4. in 2. dist. 12. quaest. 2. in 3. dist. 2. quaest. 2. Prius natura alio, a quo essentialiter non dependet, potest existere separatum a posteriori per divinam potentiam ; sed partes, etiam unitae, sunt priores natura ipso composito ; ergo, etc.
Secunda difficultas est in hoc quod dicit Doctor, quod vere causant aliquid absolutum distinctum realiter: aut enim causant illud effectivo, et si sic, tunc Deus posset facere hominem sine anima et corpore, cum posset supplere causalitatem cujuscumque causae secundae. Aut enim ipsa materia esset causa materialis, et sic nihil aliud est, nisi ipsam esse subjectum generationis per receptionem formae partis ; et similiter forma partis si causat in ratione causae formalis, tunc nihil aliud est, nisi ipsam informare materiam, cujus effectus formalis est esse informatum ; et tunc mirum videtur quod istae duae causae in genere causae formalis, et in genere causae materialis producant aliud absolutum, et realiter distinctum.
Respondeo ad primam difficultatem quod aliud est loqui de materia et forma absolute, et aliud est loqui de ipsis unitis per informationem formae, quia primo modo possunt esse sine toto ; secundo modo licet realiter distinguantur, et etiam ut unitae, quia, ut sic, includunt aliquam relationem, ad quam sequitur tale absolutum, non tanquam ad causam neque effectivam, neque essentialem et intrinsecam, sed tanquam ad aliquid praerequisitum de necessitate, ut causam sine qua non, et patet exemplum in aliis. Nam etsi albedo realiter distinguatur a similitudine, tamen posita alia albedine praesente, est impossibile ipsam remanere sine similitudine ; sic in proposito. Dico secundo quod quando absolutum est prius natura alio absoluto, et realiter distinctum, habens tamen necessariam connexionem ad posterius, est impossibile ipsum esse sine posterioris. Haec propositio patet a Doctore in hoc tertio, distinct. 2. modo materia et forma unita sic se habent, quod habent necessariam connexionem ad compositum, quod intrinsece causant. Sequitur enim necessitate naturali, quod si sunt unitae ; ergo compositum.
Si dicas, sic posset responderi de materia prima respectu formae, quia licet sit ens absolutum, et prior forma et realiter distincta, non tamen sequitur quod possit manere sine forma, quia dicerem quod habet necessariam connexionem ad illam.
Dico quod non est simile, quia ipsa materia non est causa necessaria et intrinseca ipsius formae partis, patet ;
modo partes unitae sunt causa intrinseca compositi.
Ad secundum dico, quod materiam tantum causat materialiter. Cum dicis, quod causa materialis ex hoc dicitur quia est subjectum generationis, dico quod ipsam esse subjectum generationis praeexigitur necessario ut causa sine qua non. Ipsa enim materia non potest materialiter causare compositum, nisi prius per generationem in se recipiat formam partis. Similiter dico de forma, quia esse informatum est effectus formalis formae partis, necessario praeexactus ad effectum formalem, nec compositum dicitur effectus principalis causarum intrinsecarum, nec est mirum quod ad duo absoluta sic unita, necessitate naturae sequatur aliquod absolutum compositum, imo hoc est necesse.
(n) Item sequeretur. Dicit Doctor quod si totum non diceret aliquam entitatem absolutam, etc. quod non posset dari aliqua propria passio, nec propria operatio alicujus compositi ; patet, quia si risibile non potest inesse realiter, nec soli corpore organico, nec soli animae, nec unioni partium, cum non possit immediate recipi in illa, ergo erit in aliquo toto realiter distincto ab illis.
Sed hic occurrit difficultas, quia diceretur quod risibile inest entitati totius, sed ex hoc non sequitur quod talis entitas sit realiter distincta a partibus, sed quod sit idem realiter.
Respondeo, quod propria passio quantum ad actualem existentiam, puta quod est actu ridere, si natura humana non diceret entitatem absolutam realiter distinctam a partibus, esset impossibile quod talis passio inesset homini, quod deduco sic : ponendo primo, quod operatio vere realis tantum causatur in ente reali absoluto, et subjeetivatur tantum in ente reali, tanquam in formali ratione et totali recipiendi quod dico propter intellectionem divinam, quae licet sit in Patre, qui est relativum, est tamen ibi tantum ratione essentiae divinae, quae est immediata ratio essendi illam in Patre, ita quod prius intellectualiter est essentia divina, et per ipsam est in Patre, patet, quia ens reale et absolutum immediate recipitur in ente reali et absoluto. Fundamentum etiam est magis absolutum quocumque recepto in ipso. Secundo suppono, quod actus ridendi est quaedam qualitas absoluta, sicut et visio, intellectio, etc. ut posset deduci ex dictis Doctoris in A. dist. 10. et quaest. 13. Quodlib. Tertio suppono, quod recipiens in se aliquem actum absolutum, ut ultimatum receptivum illius, realiter denominatur ab illo, patet. Istis suppositis, deduco principale intentum : aliquis homo actu habet hanc proprietatem absolutam, scilicet actum ridendi vere realem, tunc quaero, in quo immediate fundatur, vel quod sit ultimatum receptivum illius aptum denominari a tali actu ? Non corpus organicum, ut patet, quia anima separata non potest ridere ; nec anima intellectiva, ut patet ; nec unio animae et corporis, quia illa est relatio, et illa non est ultimatum receptivum absoluti ; ergo oportet dicere quod sit aliqua entitas absoluta alia a partibus, et tunc quaero, aut est distincta realiter a partibus, et habeo intentum ; aut est idem realiter cum partibus, si sic, tunc homo non posset corrumpi aliqua illarum partium remanente, quia ex quo sunt idem realiter, sunt simpliciter inseparabilia ; ergo oportet dicere, quod distinguitur vere realiter.
Si dicatur, quod ipsa anima intellectiva est ratio formalis recipiendi istam proprietatem, ut patet supra a Doctore in 2. et in hoc 3. dist. 2.
Responsum est ibi, quod Doctor vult ibi, quod ex hoc dicatur ratio recipiendi, non ex hoc quod immediate recipiat, sed ex hoc quod est principalis ratio constituendi naturam, quae est immediata et totalis ratio recipiendi proprietates compositi, ut tantum compositum consequentes.
SCIIOLIUM.
Totum esse ens aliud entitate absoluta a suis partibus, quia solus respectus non sufficit, ut totum sit ens per se unum ; hoc etiam probant rationes adductae ad primum dubium Scholio praecedenti.
De secundo dico (o) quod totum est aliud ens, et illud entitate absoluta, quia solus respectus non sufficeret ad hoc quod totum diceretur per se unum, quia in toto uno per accidens est per se respectus et essentialis partis ad partem, ut patet de dependentia accidentis ad subjectum. Similiter quidditates omnium absolutorum, ut includentes materiam et formam, et ut definibiles (quia ut sic, sunt species generis absoluti,) non sunt tantum formaliter entia respectiva, quod tamen oporteret, si entitas propria totius esset respectus.
Hoc etiam concludunt rationes factae ad primum dubium, quia neque generatio aliqua est per se ad respectum, ut ad terminum ad quem ; nec etiam corruptio est a solo respectu, ut termino a quo,
neque causae absolutae sunt solius respectivi causae, neque propria passio consequitur totum praecise inquantum respectivum, neque propria operatio, vel aliud accidens absolutum ; nec tandem videtur possibile posse assignare differentiam specificam omnium quidditatum, quia non videtur possibile tantam ponere differentiam respectuum inter partes unitas. Quantum etiam ad propositum non videtur quod respectus sit propria ratio fundandi relationem unionis ad Verbum, quod tamen oporteret, ponendo totum primo assumi secundum praedicta, si entitas totius, ut distincta a partibus, non poneretur esse absoluta.