REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Verbum fuisse incarnandum, etiamsi Adam non peccasse. Ita Doctores citati cum Scoto. Et ponit modum solvendi auctoritates in contrarium, quod tantum intendunt non fuisse venturum Verbum in carne passibili, sed in gloriosa, nisi fuisset peccatum passione redimen dum. Ad primum explicat quo sensu haec est vera, Christus secundum quod homo est praedestinatus Filiu3 Dei. Vide eum clarius de hoc hic num. 7. 8.
Tertio declarandum est, quis sit ordo hujus praedestinationis ad alias praedestinationes? Dicitur quod lapsus hominis est ratio necessaria hujus praedestinationis. Ex hoc quod Deus vidit Adam casurum, vidit Christum per hanc viam redempturum, et ideo praevidit naturam humanam assumendam, et tanta gloria glorificandam.
Dico tamen quod lapsus non fuit causa praedestinationis Christi, imo si nec fuisset Angelus lapsus, nec homo, adhuc fuisset Christus sic praedestinatus, imo, et si non fuissent creandi alii quam solus Christus. Illud probo, quia omnis ordinate volens, primo vult finem, deinde immediatius illa, quae sunt fini immediatiora ; sed Deus est ordinatissime volens ; igitur sic vult ; igitur primo vult se, et omnia intrinseca sibi ; immediatius quantum ad extrinseca est anima Christi ; igitur ad quodcumque meritum, et ante quodcumque demeritum, praevidit Christum sibi esse uniendum in unitate supposili.
Item, ut declaratum est primo libro in materia de praedestinatione , primo est ordinatio et praedestinatio completa circa electos, quam aliquid fiat circa reprobos in actu secundo, ne aliquis gaudeat ex perditione alterius, quasi sibi sit lucrum ; igitur ante lapsum praevisum, et ante omne demeritum, fuit totus processus praevisus de Christo.
Item, si lapsus esset causa praedestinationis Christi, sequeretur quod summum opus Dei esset occasionatum tantum, quia gloria omnium non erit tanta intensive quanta erit Christi, et quod tantum opus dimisisset Deus propter bonum factum Adae, puta, si non peccasset; videtur valde irrationabile.
Dico igitur sic : Primo Deus diligit se ; secundo diligit se aliis, et iste est amor castus ; tertio vult se diligi ab alio, qui potest eum summe diligere, loquendo de amore alicujus extrinseci ; et quarto praevidit unionem illius naturae, quae debet eum summe diligere, etsi nullus cecidisset. Quomodo igitur sunt intelligendae auctoritates Sanctorum ponentium quod Christus non fuisset mediator, nisi aliquis fuisset peccator ? et multae aliae auctoritates, quae videntur sonare in contrarium ?
Dico quod gloria est ordinata animae Christi, et carni, sicut potest carni competere, et sicut fuit collata animae in assumptione ; ideo statim fuisset collata carni, nisi quod propter majus bonum illud dilatum fuisset, ut per mediatorem, qui potuit et debuit, redimeretur genus humanum a potestate diaboli, quia majus bonum fuit gloria animarum beatarum quam gloria carnis Christi ; et ideo in quinto instanti vidit mediatorem venientem passurum ac redempturum populum suum, et non venisset ut mediator, ut passurus, ut redempturus, nisi aliquis prius peccasset, neque fuisset gloria carni dilata, nisi fuissent redimendi, sed statim fuisset totus Christus glorificatus.
Ad primum, cum dicitur, si Christus sit praedestinatus esse filius Dei,
aut secundam quod homo, aut secundum quod Deus ? Dico quod divisio non valet formaliter, quia praedestinatio includit duo, ut ordinem actus ad terminum, et in termino dispositionem convenientem ad illud quod est praedestinatum, sed nihil unum invenitur, nec in Deo, nec in homine, cui convenit utraque conditio, quia filius Dei non est ratio secundum quam convenit sibi praecedere actum ; ideo ratione unius competit hoc Deo, ratione alterius alterum, ideo neutrum est dandum. Vel potest dici distinguendo ly secundum quod, quod uno modo accipitur formaliter ; alio modo dicit rationem extremi in se tantum, ut prius dictum est, et isto modo potest dici quod Christus secundum quod homo praedestinatus est esse filiusDei, non formaliter,quiasic quilibet homo ; sed secundum quod
dicit rationem extremi in se, et sic concedo quod homo secundum quod homo est filius Dei, hoc est, homo praecise sub ratione, qua est in Verbo, et sic non sequitur quod quilibet homo. Vel potest dici quod Filius Dei secundum quod Filius Dei, vel Christus secundum quod filius Dei, praedestinatus est homo, et propter hoc Christus praedestinatus est esse filius.
Ad aliud, dico quod praedestinatio respicit primo realiter naturam, et tamen natura non est Deus. In aliis tamen praedestinatio primo respicit personam, et causa dicta est prius.
Ad aliud, dico quod in hoc homine praedestinatum est ut sit Filius Dei per communicationem idiomatum, et praedestinatio est reparatio, vel praeparatio hujus ad gloriam.