Ambrosius. Pulchre in his quae a ceteris dicta sunt, Lucas compendium sumpsit.
Et intelligendum magis quod a ioanne dominus baptizatus est, quam expressum reliquit; unde dicitur factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et iesu baptizato et orante, apertum est caelum.
Baptizatus est autem dominus, non mundari volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem christi, qui peccatum non cognovit, baptismatis ius haberent. Gregorius Nazianzenus. Accedit etiam christus ad baptismum, forsan sanctificaturus baptistam; quod autem nulli dubium est, ut totum veteranum Adam immergat aquae.
Ambrosius. Quae etiam sit dominici causa baptismatis, dominus ipse declarat, dicens: sic decet implere omnem iustitiam. Quae est ergo iustitia, nisi quia quod alterum tibi facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo? nemo igitur refugiat lavacrum gratiae, quando christus lavacrum poenitentiae non refugit. Chrysostomus. Fuerat autem baptisma Iudaicum quod sordes carnis amovebat, non conscientiae crimina; nostrum autem baptisma separat a peccatis, lavat animam, et spiritus copiam elargitur.
Baptisma vero ioannis Iudaico praestantius fuit: neque enim ad observantiam corporalium mundificationum inducebat, sed monebat a vitio in virtutem converti: nostro vero baptismate minus, eo quod nec spiritum sanctum administrabat, nec remissionem quae per gratiam sit exhibebat; cum quasi finis quidam esset utrorumque baptismatum. Sed neque Iudaico baptismate, nec nostro baptizatus est christus: quia nec indulgentia peccatorum egebat, nec illa caro expers erat spiritus sancti quae per spiritum sanctum ab ipso principio concepta est. Sed baptizatus est ioannis baptismate, ut ex ipsa natura baptismatis scias quia neque causa peccati, neque propter indigentiam doni baptizatus est. Dicit autem baptizato et orante, ut perpendas quod, suscepto baptismate, opportuna sit iugis oratio. Beda. Quia etsi peccata sunt omnia in baptismo laxata, non adhuc terrenae carnis est fragilitas solidata: nam quasi transito mari rubro gratulamur submersos Aegyptios; sed in deserto mundanae conversationis hostes concurrunt alii, qui duce christi gratia nostro sudore vincantur, donec perveniamus ad patriam.
Chrysostomus. Dicit autem apertum est caelum, tamquam hactenus reclusum fuisset. Iam autem ovili superno et infimo in unum redacto, et uno existente ovium pastore, caelum patuit, et homo terricola aggregatus est Angelis. Beda. Non enim ei caelum tunc apertum est cuius oculi interiora cernebant; sed virtus ibi baptismatis ostenditur, de quo quisque cum egreditur, regni caelestis ei ianua aperitur, dumque caro innoxia frigentibus tangitur aquis, opposita quondam noxiis rhomphaea extinguitur ignea. Chrysostomus.
Descendit etiam spiritus sanctus ad christum tamquam ad generis nostri principium, ut in christo sit primo, qui non sibi, sed nobis potius illum suscepit: unde sequitur et descendit spiritus sanctus corporali specie, sicut columba, in ipsum.
Non existimet aliquis quod cum non habuit eum, suscepit ipsum: ipse namque illum desursum tamquam deus mittebat; at idem ut homo recipiebat inferius.
Igitur ex eo devolavit in eum, ex ipsius deitate ad eius humanitatem.
Augustinus de Trin.. Absurdissimum autem est, cum iam triginta annorum esset, accepisse spiritum sanctum: sed venit ad baptismum sicut sine peccato, ita non sine spiritu sancto. Si enim de ioanne scriptum est: spiritus sancto replebitur ab utero matris suae, quid de homine christo credendum est, cuius carnis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritualis fuit? nunc ergo corpus suum, idest ecclesiam, praefigurare dignatus est, in qua baptizati praecipue accipiunt spiritum sanctum. Chrysostomus.
Redolebat illud baptisma aliquid vetustatis, et partim sapiebat novitatem: quod enim baptisma susciperet a propheta, ostendebat aliquid vetustatis: quod autem spiritus descenderit, novum aliquid designabat.
Ambrosius. Merito autem spiritus se in corpore demonstravit, quoniam divinitatis substantia non videtur. Advertamus mysterium quare sicut columba: simplicitatem enim lavacri requirit gratia: quoniam in typo veteri columba quondam ad illam arcam, quae sola fuit diluvii immunis, reversa est. Chrysostomus. Vel nunc ut mansuetudinem magistri declaret, in specie columbina apparet; in Pentecoste autem quemadmodum ignis, ut ostendat poenam. Cum enim oportebat delictis ignoscere, mansuetudo necessaria erat; sed ut adepti sumus gratiam, restat examinis et iudicii tempus. Cyprianus de simpl.
Praelat.. Est autem columba simplex et laetum animal, non felle amarum, non moribus saevum, non ungulae laceratione violentum; hospitia humana deligere, unius domus nosse consortium; cum generant filios simul sedere; cum commeant, volatu invicem cohaerere; conversatione communi vitam suam degere; oris osculo concordiam pacis agnoscere; legem circa omnia unanimitatis implere.
Chrysostomus. Et quidem christus in ortu suo per plurima se manifestaverat oracula: verum quia noluerunt advertere, cum medio latuerit tempore, rursum se ab alio clariore patefecit principio. Non stella, sed desuper indicabat pater in undis iordanis, et spiritus devolabat protrahens illam vocem super verticem eius qui baptizabatur; unde sequitur et vox de caelo facta est: tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. Ambrosius. Vidimus spiritum, sed in specie corporali; et patrem quem videre non possumus, audiamus: invisibilis enim est pater, sed et filius invisibilis secundum divinitatem: sed demonstrare se voluit in corpore: et quia pater corpus non gerebat, ideo probare voluit nobis in filio sese praesentem, dicens tu es filius meus. Athanasius de syn. Nyc.. Sacra quidem Scriptura ex nomine filii duplicem intellectum ostendit; unum quidem, ut in evangelio ioannis dicitur: dedit eis potestatem ut fiant filii dei; alterum autem intellectum, iuxta quem Isaac est filius Abrahae. Christus ergo non simpliciter dicitur dei filius, sed cum articuli additione, ut comprehendamus quoniam ipse solus est qui revera et secundum naturam est filius; quamobrem et unigenitus dicitur: nam si secundum insaniam Arii dicitur filius, sicut qui hoc nomen per gratiam assequuntur; in nullo a nobis differre videbitur.
Restat ergo, secundum alium intellectum, fatendum esse christum filium dei, secundum quem Isaac filius Abrahae esse cognoscitur: quod enim ab alio naturaliter gignitur, non autem ab extrinseco sumit exordium, filium natura recenset. Sed dicitur: numquid ut hominis est passibilis nativitas filii? minime; sed deus cum sit indivisibilis, impassibiliter pater est filii: unde verbum patris dicitur: quia nec ipsum verbum humanum passibiliter producitur; et cum simplex sit natura divina, unius solius filii pater est; et propter hoc additur dilectus. Chrysostomus. Cum enim quis unum solum possidet filium, maxime diligit; si vero pater factus sit plurium, dispertitus affectus remittitur. Athanasius.
Cum autem antea propheta protulerit dei promissa dicentis: mittam christum filium meum, nunc apud iordanem, quasi consummato promisso, decenter subiungit in te complacui mihi. Beda. Ac si dicat: in te placitum meum constitui, idest hoc per te gerere quod mihi placet. Gregorius super Ezech.. Vel aliter. Omnis qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quod poenitet, se sibi displicuisse indicat, quia emendat quod fecit. Et quia omnipotens pater humano modo de peccatoribus locutus est, dicens: poenitet me fecisse hominem, quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus quos creavit: in solo autem christo sibi complacuit, quia in solo eo non invenit culpam, in qua se reprehendat quasi per poenitentiam.
Augustinus de cons. Evang.. Quod autem matthaeus dicit: hic est filius meus, Lucas autem tu es filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet: vox enim caelestis unum horum dixit; sed matthaeus ostendere voluit ad id valere quod dictum est: hic est filius meus, ut illis qui potius audiebant, indicaretur quod ipse esset filius dei: non enim christo indicabatur, qui sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est.