Quod ad ostendendum processionem spiritus sancti, eisdem rationibus utuntur Graeci et Latini doctores.
Considerandum est etiam, quod eisdem rationibus utuntur doctores Graecorum ad ostendendum processionem spiritus sancti a filio quibus et utuntur Latini doctores.
Argumentatur enim Anselmus in lib.
De processione spiritus ad ostendendam processionem spiritus sancti ex hoc quod pater et filius sunt unius essentiae. Ex quo sequitur quod pater et filius non differant ab invicem nisi in hoc quod hic est pater, et ille filius. Habere autem spiritum sanctum ex se procedentem non pertinet ad rationem paternitatis, neque ad rationem filiationis. Non enim ex hoc pater dicitur pater, quod spiritus sanctus ab eo procedit; neque filiationi repugnat quod habeat ex se spiritum procedentem. Relinquitur ergo quod habere ex se spiritum procedentem, est commune patri et filio.
Et similiter Niceta super ioannem sic argumentatur: ex quo filius omnia quae patris sunt, essentialiter habet, habet et spiritum; et Cyrillus dicit in lib.
Thesaurorum: vere spiritum christi et spiritum patris apostolus dixit esse unum, et non plures: quoniam omnia quae sunt patris, veraciter et proprie transeunt secundum naturam in vero filio.
Ex hoc autem patet quod cum dicitur in evangelio, spiritus sanctus a patre procedere, datur intelligi quod procedat a filio, licet in evangelio non addatur.
Ea enim quae essentialiter dicuntur de patre et filio, dicta de patre, oportet quod intelligantur de filio, etiam si cum exclusione dicatur; sicuti cum dicitur Ioan. XVII, 3: ut cognoscant te solum deum verum; et I Tim. VI, 15: quem, scilicet christum, suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem. Intelliguntur enim huiusmodi et de filio verificari ea ratione, quia filius et pater secundum essentiam unum sunt, secundum quod dicitur Ioan. X, 30: ego et pater unum sumus.
Cum ergo habere spiritum ex se procedentem, sit commune patri et filio, sicut ea quae essentialiter dicuntur, ut ex dictis patet; cum dicitur in evangelio, spiritus sanctus a patre procedere, intelligendum est quod procedat a filio. Eadem ratione cum in symbolo a patribus edito dictum est quod spiritus sanctus procedat a patre, intelligi oportet quod procedat et a filio; sicut cum in eodem symbolo dicitur de patre quod sit omnipotens, et visibilium et invisibilium factor, oportet quod et de filio intelligatur.