Utrum deus genuit se deum vel alium deum.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod genuit vel se deum, vel alium deum. Idem enim et diversum universaliter dividunt ens. Sed se est relativum identitatis, alius autem importat diversitatem.
Ergo oportet dicere, quod genuit vel se deum vel alium deum.
Item, ut supra dictum est, art. Anteced., hoc nomen deus trahitur ad standum pro persona ex notionali adjuncto. Sed alius importat distinctionem notionalem. Ergo ly alius hoc nomen deus facit stare pro persona. Sed haec est vera: deus genuit aliam personam divinam. Ergo et haec: deus genuit alium deum.
Item, videtur quod haec sit vera, deus genuit se deum. Idem enim, ut dicit philosophus, est unum in substantia, sicut aequale unum in quantitate. Sed sicut una magnitudo est patris et filii, sic et una substantia. Ergo sicut conceditur ista, deus genuit aequalem deum; ita debet concedi ista, deus genuit eumdem deum. Unde similiter et haec, deus genuit se deum, cum se sit relativum identitatis.
Item, quaeritur de aliis duabus propositionibus, scilicet, genuit deum, qui est deus pater, vel deum qui non est deus pater. Videtur enim quod haec sit falsa: genuit deum qui est deus pater. Qui enim cum sit relativum, facit secundam notitiam suppositorum.
Sed iste terminus deus, ad quem refertur, stabat pro persona filii. Ergo et relativum supponet personam filii. Sed haec est falsa: filius est deus pater. Ergo et haec, deus genuit deum, qui est deus pater.
Item, videtur quod etiam negativa sit falsa.
Negatio enim respicit terminum sequentem formalem.
Ergo cum dicit, deus genuit deum qui non est deus pater, a filio, quem refert relativum, per negationem removetur ly deus, qui in praedicato ponitur, non tantum quantum ad suppositum, sed quantum ad formam; et ita divina essentia removebitur a filio, quod falsum est.
Respondeo dicendum, quod magister in littera negat utramque praemissarum; eo quod alius, cum notet diversitatem, ponit formam suam circa terminum cui adjungitur, cum sit adjectivum, et ita designabitur diversitas in forma divinitatis. Ly se autem cum sit relativum identitatis, refert idem suppositum; et ita cum dico: genuit se deum, ponitur indistinctio suppositi inter patrem et filium; et cum dicitur, genuit alium deum, ponitur diversitas naturae; et ideo utraque neganda est.
Sed sunt aliqui qui distinguunt istam, genuit alium deum; quia ly alium potest teneri substantive vel adjective. Si adjective, tunc erit locutio falsa, quia ponet diversitatem circa hunc terminum deus; si substantive, tunc erit constructio appositiva, et locutio erit vera, et erit sensus, genuit alium deum, qui est deus. Sed, quia non invenitur quod adjectivum in masculino genere substantivetur, et maxime cum adjungitur sibi substantivum, ideo haec distinctio non videtur multum valere; nisi forte subintelligatur hoc participium ens ut dicatur alium entem deum. Sed hoc erit nimis extortum; et ideo dicendum cum magistro quod utraque falsa est.
Ad primum ergo dicendum, quod idem et diversum sufficienter dividunt ens creatum, propter hoc quod ubicumque in creaturis est diversitas suppositorum, est diversitas essentiae; sed in deo in diversis suppositis est una essentia: et ideo nec identitas competit propter diversitatem suppositorum nec diversitas propter identitatem essentiae; sed tantum unitas.
Ad secundum dicendum, quod alius importat distinctionem in communi, non magis personalem quam essentialem: et ideo quando adjungitur termino personali, importat distinctionem personalem; quando autem adjungitur termino essentiali, importat diversitatem essentiae, secundum exigentiam formae illius termini; cum termini, praecipue substantiales, recipiant diversitatem et pluralitatem ex parte suae formae.
Ad tertium dicendum, quod idem significat unitatem in substantia; et praeter hoc, quia relativum est et habet articulationem implicitam, importat unitatem suppositi, et multo plus hoc pronomen se, quod est etiam relativum reciprocum, quod non est reperire in hoc nomine aequale: et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
Ad quartum dicendum, quod magister distinguit utramque illarum propositionum. Si enim cum dicitur, deus genuit deum, qui est deus pater, ly pater construitur appositive ad ly deus, locutio falsa est: quia tunc ly deus restringetur ad standum pro persona patris; et sic erit sensus: genuit deum, qui est ipse pater: et sic affirmativa falsa est, et negativa vera. Si autem intelligantur non per appositionem, sed mediate conjungi illi duo termini, scilicet deus, et pater; ut sit sensus: genuit deum qui est deus et deus est pater; tunc affirmativa vera est, et negativa falsa. Praepositinus tamen dixit, quod utraque falsa est, nec sunt contradictoriae propter diversam suppositionem hujus relativi qui: in affirmativis enim refert tantum suppositum antecedentis, et cum antecedens supponat pro persona filii, referret personam filii, de qua non est verum dicere, quod sit deus pater. In negativa vero relativum refert non tantum suppositum, sed etiam essentiam.
Unde oporteret quod hoc praedicatum deus pater removeretur non tantum a supposito filii, sed etiam ab essentia: et ita falsa est. Sed quia hac distinctione facta, adhuc habet locum distinctio magistri, et praecipue in affirmativa; et iterum quia non videtur necessarium esse quod in negativis relativum referat aliter quam in affirmativis, nisi forte propter negationem, cujus est confundere terminum et facere eum teneri simpliciter (quod tamen non habet respectu praecedentis, sed tantum respectu sequentis): ideo videtur efficacior via magistri, et secundum ipsum concedendum est, quod utraque potest esse vera et falsa; secundum cujus distinctionem patet solutio ad quartum argumentum.
Ad quintum dicendum, quod quando duo termini contrahuntur per appositionem, terminus appositus efficitur quasi forma ei cui apponitur. Unde si intelligatur appositive: genuit deum qui non est deus pater, negatio non removebit formam divinitatis sed paternitatis a filio.