SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Supra posuit apostolus monitionem ad vitandum mala culpae, hic assignat istius monitionis rationem, quam sumit ex comparatione novi et veteris testamenti.

Et circa hoc duo facit: primo enim ponit comparationem illam; secundo ex ipsa arguit, ibi videte ne recusetis.

Circa primum duo facit; quia primo proponit ea quae pertinent ad vetus testamentum; secundo ea quae ad novum testamentum, ibi sed accessistis.

Circa primum sciendum est, quod, ut dicit Augustinus, brevis differentia legis et evangelii est timor et amor. Lex enim tamquam paedagogus noster fuit in christo: parvuli autem terroribus ducendi sunt. Prov. XIX, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Et ideo hic dicit apostolus, quod in datione legis facta sunt quaedam terribilia. Unde primo ponit illa quibus territi sunt hi quibus lex dabatur; secundo agit de terrore legislatoris, ibi Moyses dixit.

Quantum ad primum tria ponit, scilicet terrorem quantum ad visa; secundo quantum ad audita, ibi et procellam; tertio quantum ad comminationes, ibi et si bestia tetigerit.

Et ista tria referuntur ad tria, quae ibi erant terribilia, scilicet ex parte dei, ex parte legis datae, et ex parte ministrorum legis.

Quantum ad primum, scilicet ex parte dei, ponit tria terribilia, scilicet zelum ad puniendum, severitatem poenae, et occultationem dantis legem.

Zelus designatur per ignem. Deut. IV, 24: dominus deus tuus ignis consumens est, deus aemulator. Mal. III, 2: ipse enim quasi ignis conflans. Unde ipse deus frequenter vocat se zelotem, quia crimen sponsae non dimittit inultum. Ex. XX, 5: ego enim sum dominus deus tuus fortis zelotes. Et XXXIV, 14: dominus zelotes nomen eius. Prov. VI, 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae.

Unde dicitur hic non enim accessistis sicut illi ad tractabilem et accessibilem ignem. Ille enim ignis, ut dicitur Ex. XIX, 18, erat corporalis, et ideo palpabilis et sensibilis, et etiam in certo loco, ut ad ipsum posset accedi. In nova autem lege datus fuit ignis spiritus sancti, Act. II, 4. Sicut enim Iudaeis quinquagesimo die ab egressu de Aegypto apparuit ignis aemulationis, ita discipulis quinquagesimo die a die resurrectionis, ignis spiritus sancti non palpabilis, sed mente perceptibilis.

Thren. I, 13: de excelso misit in ossibus meis ignem, et erudivit me. Iste ignis infinitus est natura et loco, lucem enim habitat inaccessibilem, I Tim. VI, 16. Et ideo non est accessibilis.

Severitas poenae significatur per turbinem, qui est ventus cum aqua. Iob IX, V. 17: in turbine conteret me.

Vel potest referri ad tentationes. Lex enim non refraenabat concupiscentiam, quia non dabat gratiam adiutricem ex opere operato, sed tantum cohibebat actum, et ideo generabat turbinem tentationum.

Occultatio autem dantis legem, significatur per caliginem: in qua figurabatur quod status legis occultus erat, id est, velatus.

II Cor. III, 15: usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Sed in nova lege istud velamen ablatum est, in cuius signum in passione christi velum templi scissum est, quia nos revelata facie gloriam domini speculamur, ubi supra.

Item caligo illa significabat divinam excellentiam.

Sicut enim illud quod in caligine est, clare videri non potest, et lux excellens hebetat oculum, ita et facit ipsum caligare qui lucem habitat inaccessibilem.

Deinde cum dicit et procellam, ponit terribilia quantum ad auditum, quae sumuntur ex parte legis. In lege autem tria erant valde terribilia, scilicet magnitudo comminationum, gravitas praeceptorum et multiplicatio ipsorum.

Quantum ad primum dicit et procellam, quae proprie est conturbatio maris: large autem dicitur turbatio aeris cum turbine et pluvia; unde significat austeritatem comminationum quae erant in veteri lege. Deut. XXIX, V. 23 ss.. Sonitus tubae significat gravitatem praeceptorum, ad quorum adimpletionem indicebatur homini quasi bellum contra seipsum.

Vox verborum significat multitudinem praeceptorum. Verborum, inquam, dei per subiectam creaturam, scilicet per Angelum.

Gal. III, 19: ordinata per Angelos, etc..

Deus enim per Angelos ibi loquebatur.

Quae omnia a deo terribilia fuerunt, quod illi qui vocem illam audierunt, excusaverunt se ne eis fieret verbum. Unde dicitur ex.

C. XX, 19: perterriti, atque timore percussi fuerunt, et steterunt procul dicentes Moysi: loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis dominus, ne moriamur.

Causam autem huius excusationis subiungit, dicens: quia non poterant verba dei portare. Unde non portabant, id est, non sustinebant, quod dicebatur. Deut. V, 26: quid est omnis caro, ut audiat vocem dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? tunc autem dicuntur non portari verba dei, quando vel intellectu non capiuntur, vel excedunt affectum.

Consequenter ponit poenae comminationem, dicens et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Ex. XIX, 12 s., ubi dicitur: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis, sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Apostolus autem ad maiorem terrorem non facit mentionem hic nisi de iumentis, quae iubentur in lege occidi, ad ostendendum gravitatem peccati.

Tamen mystice mons est altitudo mysteriorum divinorum: bestia vero est homo bestialiter vivens. Ps. XLVIII, 13: homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, etc.. Haec bestia duobus modis tangit montem. Uno modo blasphemando.

Ps. Lxxii, 9: posuerunt in caelum os suum. Lev. XXIV, 14: educ blasphemum extra castra, et lapidet eum universus populus. Alio modo ingerendo se indigne divinis. Prov. XXV, 27: qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.

Ex his concludit, quod intendit, scilicet quod ista valde terribilia erant, quia etiam nec iumentis parcebatur; unde dicit, quod ita terribile est quod dicebatur. In quo designatur differentia novi et veteris testamenti: quia vetus testamentum datum fuit in terrore, ut corda Iudaeorum, quae prona erant ad idololatriam, terrerentur. Novum autem datum est in amore. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater. Unde et christus non terrores in principio praedicationis suae praemisit, sed regnum caelorum promisit. Matth. IV, 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum.

Prov. Ult.: lex clementiae in lingua eius.

Deinde cum dicit Moyses dixit, agit de timore legislatoris, scilicet Moysi. Lex enim per Moysen data est, Io. I, 17. Si ergo ipse Moyses in legis datione territus fuit, ita ut diceret, ut dicit apostolus hic, exterritus sum, scilicet interius, et tremebundus, exterius, qui fuit perfectissimus inter omnes, signum erat quod ipsa lex terribilis erat etiam ipsis perfectis, quia non dabat gratiam, ut dictum est, sed tantum ostendebat culpam.

Unde ipsa fuit grave iugum, de quo dicit Petrus, Act. XV, 10, quod hoc est iugum quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Sed lex christi iugum suave est, quia charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, Rom. V, 5.

Unde sciendum est, quod ista littera quam ponit hic apostolus, non est Ex. XX; sed forte accepit eam apostolus Ex. III, ubi in visione rubi territus fuit et dixit: non sum eloquens ab heri et nudius tertius. Ex quo dixit vel facto saltem etsi non verbo: exterritus sum et tremebundus. Vel forte apostolus utitur alia littera quam nos non habemus.

Ex quo apparet, quod lex vetus fuit lex timoris.

Deinde ponit conditiones novi testamenti, dicens sed accessistis. Ubi ostendit, quae nobis in ipso proponuntur. Et sunt tria nobis promissa, scilicet spes futurae gloriae, participatio ecclesiae, et familiaritas dei.

Secundum ostendit, cum dicit et ecclesiam primitivorum.

Tertium, ibi et iudicem omnium deum.

In caelesti autem gloria duo sunt, quae potissime bonos laetificabunt, scilicet fruitio deitatis, et communis sanctorum societas.

Nullius enim boni possessio iucunda est sine socio, ut dicit boetius; et Ps. Cxxxii, V. 1: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum.

Fruitio autem in duobus consistit, scilicet in visione intellectus, et in delectatione affectus; ut enim dicit Augustinus, fruimur cognitis in quibus voluntas delectata conquiescit.

Propter visionem enim dicit accessistis ad montem sion. Sion enim significat altitudinem divinae contemplationis. Is. XXXIII, 20: respice sion civitatem solemnitatis nostrae.

Iucunditas et delectatio affectus significatur per ierusalem, civitatem caelestem dei viventis.

Ibi enim erit visio experimentalis pacis, quia nihil erit perturbans sive interius sive exterius. Unde dicitur civitas dei, id est, civium unitas. Ps. Cxxi, 3: ierusalem, quae aedificatur ut civitas. Item CXLVII, 1: lauda, ierusalem, dominum, lauda deum tuum, sion. Sequitur: qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te. Gal. IV, 26: illa, quae sursum est, ierusalem libera est. Unde nihil ultra erit desiderandum. Cant. VIII, 11: ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.

Complementum autem sanctorum est communis societas, de qua dicit multorum millium Angelorum frequentium, id est, assiduitatem, quia semper ibi sunt. Matth.

C. XVIII, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei, qui in caelis est.

Quod autem sint multa millia, patet Dan. VII, V. 10: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Iob XXV, 3: numquid est numerus militum eius? Apoc. V, V. 11: et erat numerus eorum millia millium.

Is. XXII, 2: urbs frequens civitas exultans.

Et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis. Haec de participatione ecclesiae. Dicitur autem ecclesia domus dei, I Tim. III, 15. Primitivi sancti sunt apostoli, qui primitus et abundantius dona gratiae perceperunt, per quos derivata sunt in posteros. Rom. VIII, 23: non solum autem illa, sed et nosipsi primitias spiritus habentes.

Eph. II, 20: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc..

Sicut autem antiquitus apud Romanos senatores qui assumebantur ad magnas dignitates describebantur, quos primus Pompilius in tabulis aureis scripsit, et dicebantur patres conscripti; ita apostolus hic, ad ostendendum dignitatem apostolorum, dicit quod conscripti sunt in caelis, cuius Scripturae liber est notitia quam deus apud se habet de salvandis. Unde sicut ibi illud quod scribitur non de facili a memoria labitur, ita illi qui ibi per finalem iustitiam scripti sunt, infallibiliter salvabuntur. Et dicitur liber ille, liber vitae. Luc. X, 20: gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in caelis.

Deinde cum dicit et iudicem omnium, ostendit quomodo consecuti sumus dei familiaritatem.

Et primo familiaritatem patris, quia dicit accessistis ad iudicem omnium deum patrem, scilicet a quo est auctoritas iudiciaria in divinis. Quod enim filius iudicet, habet a patre. Gen. XVIII, 25: non est hoc tuum, qui iudicas omnem terram. Illud autem, quod dicitur Io. V, 22, quod pater omne iudicium dedit filio, intelligitur quantum ad corporalem praesentiam; quia sola persona filii apparebit in iudicio.

Iste autem accessus est per fidem et charitatem.

Rom. V, 1 s.: iustificati igitur per fidem, pacem habeamus ad deum, per dominum nostrum iesum christum, per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam, etc..

Secundo familiaritatem spiritus sancti, cum dicit et spiritum sanctum iustorum.

Secundum Glossam hic est triplex littera.

Una est melior, quae habetur in Graeco: et spiritum iustorum perfectorum, id est: accessistis ad spiritum sanctum, qui facit perfectos in iustitia. Iob XXXII, 8: ut video, spiritus est in hominibus. I Cor. III, 16: nescitis, quia templum dei estis vos, et spiritus dei habitat in vobis? omnis enim iustitia et perfectio est a spiritu sancto.

Alia littera: et spirituum iustorum perfectorum, et est sensus: accessistis ad deum, qui quidem est iudex omnium, sed est quasi haereditas spirituum iustorum perfectorum.

Thren. III, 24: pars mea, dominus, dicit anima mea.

Tertia littera est: et spiritus iustorum perfectorum, id est: ut habeamus societatem cum spiritibus sanctorum, qui sunt iusti et perfecti; sed prima melior est et planior.

Tertio quantum ad familiaritatem filii, dicit et testamenti novi mediatorem iesum, quasi dicat: accessistis ad christum, qui est mediator illius novi pacti, in quo nobis promittuntur spiritualia. Non sic autem Moyses. Unde supra: ideo novi testamenti est mediator. I Tim. II, 5: mediator dei et hominum homo christus iesus.

Modus autem istius mediationis fuit effusio sanguinis christi; quia, ut dictum est supra c. IX, 22: sine sanguinis effusione, non fit peccatorum remissio. Et ideo dicit accessistis ad aspersionem sanguinis. Supra X, 22: aspersi corda a conscientia mala. Supra IX, 13: si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat, etc.. Et loquitur apostolus secundum ritum veteris legis, ubi post dationem veteris legis, populus aspersus est sanguine, qui erat figura sanguinis christi, quo fideles mundandi erant.

Sequitur melius loquentem quam Abel. Effusio enim sanguinis christi figurata fuit in effusione sanguinis omnium iustorum, qui fuerunt ab origine mundi. Apoc. XIII, 8: agnus qui occisus est ab origine mundi, id est, occidi praevisus. Et ideo effusio sanguinis Abel signum fuit istius effusionis. Sed christi sanguis melius loquitur, quam sanguis Abel: quia iste clamat vindictam, sed sanguis christi ibi clamat veniam. Lc. XXIII, 34: pater, ignosce eis. Is. LIII, 12: pro transgressoribus oravit. Matth. XXVI, 28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Vel melius loquentem, id est melius loqui facientem, quia sanguis Abel facit nos loqui Abel esse hominem purum et iustum, sed sanguis christi facit nos loqui christum verum deum iustificantem.