TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
Ex his autem quae dicta sunt, patet quod non bene dicit Democritus, et quicumque secuti sunt eum. Opinatus est enim quod si vacuum esset spatium inter caelum et terram,etiamsi formica in caelo moveretur, certissime aspiceretur : et hoc ideo dixit, quia putabat medium impedire visum, nec fieri per diaphanum visum, nisi per multos poros vacuos qui sunt in ipso : dixitque visum fieri extra mittendo tanquam si esset vis activa. Nos autem ostendimus, quod non fit visus nisi aliquid patiente et suscipiente visu. Ostendimus etiam quod a re materiali visa non potest immediate pati visus. Ergo relinquitur quod medium patitur a re visa, et visus a medio spiritualiter habente species visibilium : et ideo non solum certe, sed etiam nullus omnino fieret visus in vacuo : quia non esset medium agens in oculum. Ob quam igitur causam et qualiter necesse est colorem in lumine, quod est actus lucidi, videre, sufficienter quantum ad hanc intentionem dictum est.
Scias autem quod sicut species visibilis fit in oculo, ita fit in speculo quod est tersum politum recipiens formam, et repraesentans iterato, sicut est res. Et hoc facit per duas naturas quae sunt in ipso, quarum una est perspicui politi, altera est opaci terminantis ipsum in altera superficie : tunc enim politum perspicuum recipit formam, et opacum adunat eam : et ita faceret aer si sic esset composita. Et recolenda sunt quae in tertio Meteororum in sermone de iride dicta sunt, quod aliqui in acre spisso et humido aliquando vident facies suas ante se, et per illam eamdem naturam repraesentat speculum formam, et reflectit lumen quod portabat forma in speculum, et facit reflexio procedere ipsum in oculum a speculo : et ideo forma etiam procedit a speculo ad visum : et quando convexum est speculum, tunc fit sicut oculus, et in puncto tangitur a lumine et forma, sicut omne sphaericum tangitur in puncto a recto tangente ipsum : diximus enim supra, quod radii sunt sicut linea visualis : et propter politionem et temonem ipsius divaricatur lumen super speculum, quando recte objicitur ei : et tunc forma in speculo aut non videtur, aut confuse videtur : sed
quando res visa est in lumine et superficies speculi in obscuro, tunc bene videtur, quia de lumine tunc non plus procedit in speculum, nisi quod actu facit visibilem colorem. Quando autem speculum est planum, tunc ad totam superficiem aequaliter fit processus luminis, et ideo in illa forma totam quantitatem repraesentat : et videtur forma tanta esse, quanta est res : et quia lumen procedit ad totam illam superficiem ab inferiori et lateribus aequaliter, ideo res apparet in illo speculo in omni situ ad quem duci potest recta linea a speculo : quod non fit in eo quod est convexum : ibi enim oportet conservari locum determinatum, eo quod lineae multae contingunt sphaericum, et illae transeunt et non reflectuntur ab ipso, sicut linea contingens circulum non secat eum. In concavis autem speculis forma sigillata in uno latere, sigillatur et in altero : et quia superius rei plus habens luminis, prius natura procedit in speculum, ideo statim illud a superiori parte producitur in inferiore : et sic continue fit de forma rei visae : et ideo omnia quae in talibus speculis apparent, videntur inversa : et quando aspicit ibi homo, videtur mentum superius et frons inferius. Si autem in una planitie continue esset concavum et convexum, et homo aspiceret in paries ubi conjunguntur superficies, apparent ibi. imagines duae, et essent conjunctae per mentum : et hoc ideo fit, quia una irradiat super aliam formam quam recipit, et superius formae unius projicit super inferius superficiei alterius, ad quam fit irradiatio : et tot modis possunt multiplicari quot multae facies apparent. De his autem omnibus tractandum est in perspectivis, quia et causa eorum in geometricis sciri non potest : et ideo quae hic dicta sunt, propter exemplarem explanationem dicta sunt, et non ideo quia hic sunt intenta. Sed. ex eis omnibus constat visum medio indigere quod sit in actu lucidum, per quod tales possunt fieri irradiationes, et quod colores non nisi in tali modo videntur.