DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De sapientia Mariae.
De sapientia Mariae facillime veritas comprobatur, si quomodo locuta est cum Angelo attendatur. Quis enim in juvene puella non miretur tantam sermonis constantiam, interrogationis prudentiam, fidei facilitatem? Nimirum quia datum est cordi ejus lumen intelligentiae. Dedit enim ei qui se univit ei, et sentire fideliter, et proferre utiliter, et efficaciter adimplere. Et hic est funiculus triplex, qui difficile rumpitur, qui videlicet animas nostras ad exemplum Mariae de lacu faecis et miseriae extrahat, et post eam ad regna caelestia trahat, id. est, si recte sentiamus, si digne proloquamur, si vivendo confirmemus.
Ad sapientiam autem illius pertinet quod de ea dicitur, Luc. II, 19 : Maria alitem conservabat omnia verba hmc, conferetis in corde suo. In hac autem auctoritate commendatur Maria a tribus. A perfecta memoria contra oblivionem. Unde dicitur : Conservabat omnia verba haec. Et propter hanc conservationem comparatur venter ejus, id est, memoria, acervo tritici . Triticus quo pascuntur aves et homines, verbum Dei est. Acervus tritici, magna congeries verborum Dei, Ideo dicitur : Conservabat omnia verba haec, etc. Idcirco saepe roganda est a nobis, ut nobis misericorditer Scripturatum mysteria revelare dignetur. Et nota, quod dicit, verba haec, id est, verba Evangelica, non mundana. Item, per hoc quod apponit pronomen demonstrativum dicens, verba haec, ostendit quod verba Dei debemus sollicite conservare in secreto cordis nostri, juxta illud : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi . Commendatur etiam a collatione sollicita contra negligentiam. Unde dicitur, conferens. Commendatur et a consignatione contra jactantiam. Unde, in corde suo. Per hoc etiam quod dicit, verba, intelliguntur et facta, sicut dicitur, Isa. XXXIX, 2 : Non fuit verbum, id est, res digna verbo, quod non ostenderet Ezechias nuntiis regis Babylonis. In hoc etiam quod dicitur, conservabat omnia verba haec, ostenditur quod ipsa erat liber generationis Jesu Christi. In hac etiam auctoritate magna notatur Mariae discretio. Unde ibi dicit Glossa Ambrosius : Maria non minus ore quam corpore pudica secreta quae noverat, nulli divulgat : sed tacito corde scrutans congruum tempus quo Deus haec velit divulgari, reverenter exspectat, juxtaillud Ecclesiastae, III, 7: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Eccli. xx, 7 : Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem ei imprudens non servabunt tempus. Jacob.I, 19 : Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
Conferens in corde suo, non solum verba, sed et facta illa quae circa se viderat impleta, cum his quae in Prophetis legerat implenda. Dixerat enim ei Ange-
Ius : Ecce concipies in utero . Praedixerat, Isa. VII, 14 : Ecce virgo concipiet. Noverat se de stirpe David ortam. Praedixerat, isa.XI, 1 : Egredietur virga de radice Jesse, patris David. Et in Psalmo cxxxi, 11 : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Noverat se concepisse in Nazareth de Spiritu sancto. Legerat, Isa. IX, 6, de Filio incarnando, secundum aliam litteram : " Nazaraeus vocabitur. " Noverat se peperisse in Bethlehem. Legerat, Mich. v, 2 : Et tu Bethlehem, etc., ex te exiet dux, Comparat ergo verba Prophetarum factis, et in omnibus habet argumentum fidei. Si ergo Maria humiliter discit a pastoribus, debemus et nos humiliter discere a sacerdotibus. Eccli. VI, 35 : In multitudine presbyterorum prudentium sia, ei sapientiae illorum eae corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Et si ipsa tacet ad praeceptum Apostoli, debemus nos post praeceptum ejus malle doceri quam docere. Item, Luc. II, 51. iterum dicitur: Et mater ejus, idest, Christi, conservabat, quasi sub signaculo, dicit Glossa, omnia verba haec, etc. Omnia quae de Domino, vel a Domino dicta, vel facta cognovit, sive quae intellexit, sive quae nondum intelligere potuit, omnia memoriae commendavit, ut cum tempus praedicandae vel scribendae incarnationis ejus adveniret, sufficienter omnia prout essent gesta, posset explicare quaerentibus : et ita quatuor Evangelistis multa dictasse creditur eorum quae scribebant. Sic nos crebra factorum Domini et dictorum meditatione, importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus.
Item, Mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo, id est, in arca memoriae reponebat : quia sicut dicitur, Proverb. xxxv, 2 : Gloria Dei est celare verbum. Et, Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est. Omnia, non solum verba, sed etiam facta : verbum enim interdum ponitur pro re. Vide ergo ne resfrmgas demonstrationem tantum ad verba quae hic dicit, sed ad omnia facta et dicta quaecumque in Evangelica historia continentur, sciens quod aliquando scriberentur, et scriptores ad eam recurrerent. Ideo dicit ipsa, Cantic. v, 7 : Tulerunt pallium meum mihi, id est, a me rapuerunt reserationem secretorum Filii mei, quae prius tegebam quasi sub nubilo et velamine silentii, et erant occultata apud me. Custodes murorum, id est, Apostoli. Muri munientes Jerusalem, id est, Ecclesiam, sunt Praelati. Custodes horum murorum, majores praelati, qui minores custodiunt, quales fuerunt Apostole
Item, Ratione sapientiae comparatur Maria auro. (Quaere expositionem titulo de throno.) Non enim decebat ut vas caelestis sapientiae expers esset a sapientia. Unde et ipsa ostendit Scripturarum notitiam et eorum quae ad sanctos patres dixerat Dominus, se habere in cantico suo, dicens : Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham ei semini ejus, etc. . Sapientiam enim omnium antiquorum exquisivit, id est, corde quaesivit, et in Prophetis vacavit. Narrationes virorum nominatorum conservavit, et in versutias parabolarum simul introivit. Occulta proverbiorum exquisivit, et in absconditis parabolarum coriversata est . Sic expone. Dicit ergo : Sapientiam omnium antiquorum, idest, doctrinam Patriarcharum et Prophetarum. Vel, sapientiam omnium antiquorum, id est, saporem et cognitionem caelestium, quam antiqui habuerunt, exquisivit, id est, extra alia quaesivit. Ei in Prophetis, id est, in propheticis intelligentiis, vacavit, curis contemptis. Narrationem, id est, doctrinam, virorum nominatorum, id est, Apostolorum et Evangelistarum, quorum nomina sunt in libro vitae. Luc. ii, 19 : Maria conservabat, etc. ut supra. Narrationem, scilicet quam narraturi erant Apostoli, vel viri nominati Patriarchae et Prophetae, vel illi beati pastores quibus ab Angelis nuntiatus est partus ejus, et ille felix Simeon qui suscipiens Filium ejus oblatum in templo, narravit ei prophetica certitudine plurima de futuris . Et in versutias parabolarum, id est, in obscuras et occultas subtilitates, simul introivit, diligenter perscrutando, perforata superficie litterali vel figurali. Occulta proverbiorum, id est, sensum mysticum et moralem, exquisivit, id est, ex toto corde quaesivit. Et in absconditis, id est, in occultis allegoriis figurativaruiii locutionum intelligendis, conversata est studendo et meditando. Si enim haec omnia vere dicuntur de quolibet vero sapiente, multo verius dici possunt et debent de matre sapientiae incarnatae.
Propter hoc igitur de notitia Scripturarum commendat matrem Filius, Cantic. IV, 2, dicens : Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro. Greges tonsarum sunt illi qui possessionum onera tamquam vellera deponentes, omnia reliquerunt pro Christo : qui quanto plus se abstraxerunt de mundo, tanto liberiori animo sacras Scripturas intelligere potuerunt. Quibus quoque non fecerunt obicem peccatorum tenebrae : nam. in lacrymis paenitentiae et devotionis frequenter abluti ascenderunt de virtute in virtutem, ut viderent Deum deorum in Sion, quod interpretatur speculum, scilicet ut mundi cordis oculo Deum conspicerent in speculo Scripturarum. His igitur omnibus qui quasi grex Domini in pascuis sacrae Scripturae ruminarunt, assimilantur dentes Virginis, id est, sensus et studiositas, quibus ipsa decerpsit , attrivit, masticavit, ruminavit, et incorpo-
ravit animae suae velut herbas virentes sacrae Scripturae summas.
Item, Ipsa fuit et est mulier sensata et tacita . Sensata enim fuit quaerendo quomodo fieret quod ei promittebatur, ubi dixit : Quomodo fiet illud, etc. Sensatior consentiendo ut fieret, quando dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc. Sensatissima, Deum laudando et magnificando de suscepto beneficio, dicens: Magnificat, etc. Unde vere potuit dicere illud Salomonis, Eccle.I, 16 : Praecessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem : et mens mea contemplata est multa sapienter. Quod fuit quando conferebat omnia quae dicebantur, in corde suo : et haec est consuetudo sapientis .
Item, Ratione sapientiae designata est Maria per illam mulierem sapientem, quae civitatem Abelam liberaverat sapientia sua . Designatur etiam per Abigail , quae erat mulier prudentissima et speciosa, cujus sapientia et subtilitate verborum, Nabal stultus ad tempus a morte liberatus est. Sic Mariae sapientia et subtilitate orationum mundus fatuatus liberatus est. Item,Eccli. XXXIX, 12:Co I laudabunt multi sapientiam ejus, et usque in saeculum non delebitur. Ibidem, v. 14 : Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit Ecclesia. Et notandum, quod non solum sapiens est, imo etiam sapientiae Dei magistra, quam docet verbis, ora tionibus, et exemplis. Unde de ea dicitur, Sapient, viii, 4 : Doctrix est disciplinae Dei, etc. Ideo dicit ipsa, Eccli.XXIV, 46 : Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, etc. (Quaere expositionem causa vigesima septima).
Item, De ea specialiter dicitur, Proverb.XXXI, 26: Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Os suum aperuit, os scilicet intellectus sapientiae hauriendae per studium. Unde, Dilata os tuum, et implebo illud . Vel, os affectus sapientiae attrahendae per desiderium. Unde, Psal. cxviii, 131 : Os meum aperui, et attraxi spiritum, id est, spiritualem intelligentiam. Vel, os corporis sapientiae qua cognoscuntur divina declaranda. Unde de ea potest intelligi illud Ecclesiatici, xv, 5 : In medio Ecclesiae, scilicet primitivae, aperiet os ejus, quae scilicet facta est Apostolorum magistra.
Sapientiae, inquam, docendae, non stultitiae, vel vanitati, aut scurilitati. Vel etiam, sapientiae quae est Filius Dei, attrahendae, quando virginitatem vovit et se tantum humiliavit: quia duae istae virtutes in ea principaliter placuerunt Altissimo. Heva enim aperuit os suum insipientiae, cum dubitando respondit serpenti : Ne forte moriamur : Maria sapientiae cum credendo dixit, Luc. I, 38 : Fiat mihi, etc.
Et lex clementiae., id est, Evangelii, quae docet clementiam, ubi Christus dicit, Matth. IX, 13 : Non veni vocare justos, sed peccatores. Lex enim antiqua severitatis erat, quae docebat reddi oculum pro oculo, dentem pro dente. Sed lex Evangelii, clementiae est, quia peccata remittit : quia reos absolvit, ut adulteram : quia damnatos in paradisum reducit.
In lingua ejus : quia haec omnia nobis procurat orando.
Item, Ratione sapientiae dicitur, Eccli.XXIV, 35 et 36 , de illo rege nato de David : Qui implet quasi Philon sapientiam. Qui, scilicet rex, implet sapientiam, id. est, beatam Virginem, quae sapientia dicitur emphatice : quia sapiens super omnes : vel quia mater sapientiae, id est, Christi : et univoca debet esse generatio, Et paulo post, v. 36 : Qui adimplet quasi Euphrates sensum ejus. Implevit
enim eam quantum ad cognitionem Scripturarum. Qui enim aperuit Apostolis sensum ut intelligerent Scripturas , multo fortius matrem implevit spiritu sapientiae et intellectus, superveniente in eam Spiritu sancto , imo descendente in eam sapientia, id est, Filio Dei, quia scientiarum dominus est : et qui priusquam aliis civitatibus, novem mensibus evangelizavit cordi ejus, et incerta et occulta sapientiae suae manifestavit ei. Nec solum novem mensibus, imo et toto tempore quo juvenis habitavit cum Virgine, id est, filius cum matre. Beatus Anselmus : " Quid de Deo non sapiebat, in qua sapientia Dei latebat, et de cujus utero corpus sibi aptabat? " Implevit ergo rex ille sensum Virginis, quasi Euphrates, id est, abundanter sicut magna fit abundantia ubi abundat Euphrates. (Titulo gratia plena, multa invenies de hujusmodi.)
Item, Ratione sapientiae appellatur ipsa agnitio veritatis : agnitio veritatis emphatice, sed praecipue cognoscens, et effective, scilicet cognoscere faciens veritatem, ut cognita quaeratur, quaesita inveniatur, inventa accipiatur : quia qui quaerit, invenit . Ipsa enim fecit ut in caelis, id est, Ecclesiis, oriretur lumen veritatis indeficiens, sicut dicitur supra eodem capitulo, et sic ambularent gentes in lumine ejus : et propter hoc ipsa ab omnibus honoratur. Unde et dicitur ei, Judith, xv, 10 : Tu gloria Jerusalem, etc.
Item, Ratione sapientiae dicit ipsa de se, Eccli.XXIV, 8 : Profundum abyssi penetravi, id est, profunditatem Scripturae, de qua, Genes.I, 2 : Tenebrae erant super faciem abyssi, id est, in cortice litterae : quia tenebrosa aqua in nubibus aeris, non in fundo mysteriorum,
ubi lux est permaxima, ubi ipsa super omnes profundius vidit.
Item, Ratione sapientiae comparatur lavo, qui est pabulum luminis, vas dulcedinis, in variis cellulis litterae seu intelligentiae caelestis sapientiae continens dulcedinem. Item, In lege Domini fuit voluntas ejus : quia voluit et implevit quidquid praecipiebatur in lege Domini, sed respuebat quidquid prohibebatur in ea. Ei in lege Domini meditabitur, sicut animal ruminans, Unde, Luc. II, 19 : Conferens in corde suo die ac nocte, id est, in manifestis et obscuris.
Item, Ipsa post Filii ascensionem facta est magistra Apostolorum et praedicatorum Evangelicorum, et tunc impleta est prophetia illa Michaeae,IV, 2 .: De Sion egredietur lex, nova scilicet, et verbum Domini de Jerusalem, id est, debeata Virgine per Sion et Jerusalem designata.
Item, Quia Filius ejus revelaverat incerta et occulta sapientiae suae, ideo dicit ipsa, Cantic.I, 3 : Introduxit me rex, id est, Christus, in cellaria sua, id est, manifestavit milii secreta Scripturarum sanctarum, quae dicuntur cellaria, quia ibi est panis fortium, lac puerorum, vinum devotorum, et omnia necessaria animae, sicut in cellario necessaria corpori. Bene autem dicit, quod introduxit eam rex, id est, intus duxit, scilicet usque ad medullam sensus spiritualis. Unde ipsa dicit : Profundum abyssi penetravi, ut supra . Dicuntur cellaria quasi celati lares ad repellendas divitias : vel quasi cellarum lares, eo quod multas cellas contineant ad diversa victualia conservanda, Vel etiam, profundum abyssi tunc ipsa penetravit in Filio ad litteram, quando Filium suum misit ad limbum liberare ibi detentos. Tunc etiam penetrat profundum abyssi, quando gratiae suae illustratione visitat cor peccatoris profundum et inscrutabile ,
Item, Job, XXVIII, 11 : Profunda quoque fluviorum, id est, sacrorum librorum, scilicet quatuor Evangeliorum quae sunt quatuor flumina paradisi, scrutatur beata Virgo, id est, facit scrutari. De quibus dicit, Eccli.XXIV, 40 : Ego sapientia effudi flumina. Et abscondita sub velamine litterae produxit in lucem spiritualis intelligentiae.
Item, Ex verbis Mariae facile perpendi potest ejus sanctitas, ejus charitas, ejus sapientia. Non enim nisi septem verba tantum locuta legitur in Evangelio, et haec septem verba ad septem dona Spiritus sancti, qui eam repleverat, referenda sunt. Locuta est autem bis cum Angelo, bis cum Elisabeth, bis cum Filio, semel cum ministris, nec etiam cum viro suo semel locuta legitur. Innuitur autem in hoc quod religiosa persona et maxime mulier monialis et puella rarissime debet loqui. Et tunc cum Deo in oratione et lectione, aut cum Angelo, id est, sacerdote angelicae conversationis et honestae in confessione, aut cum Elisabeth vetula, id est, cum matura et sancta muliere, in mutua sed rara consolatione : aut cum ministris, et hoc coram omnibus, non in angulo, in necessariorum postulatione. Et nota, quod quidquid locuta est, aut ad sui humiliationem vel ad Dei laudem vel ad proximorum aedificationem referebat. Ideo de ipsa congrue potest dici illud Ecclesiastici, xliii, 28 : In sermone ejus composita sunt omnia. I Petri, IV, 11 : Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Ad Coloss.IV, 6 : Sermo vester semper in gratia sit sale conditus. Ad Ephes. IV, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Eccli.XXI, 28 : Verba prudentium, statera ponderabuntur. Ideo vere potuit ipsa dicere. Proverb, viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Ideo etiam invitat nos ad custodiam linguae nostrae et imitationem verborum suorum, Sapient.VI, 12, dicens cum Sapientia : Concupiscite sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam. Sic expone hanc auctoritatem : Concupiscite, id est, cum omni concupiscentia audite et investigate sermones meos, qui monent seriem et ordinationem vitae Christianae : quia sermo dicitur quasi seriem monens. Diligite illos, id est, in exhibitione operum diligere vos ostendite : quia probatio dilectionis, exhibitio operis, sicut dicit Gregorius. Et habebitis disciplinam, id est, ordinatam morum correptionem. Quasi dicat : Si dilexeritis sermones meos, qui sunt sermones sapientiae, habebitis disciplinam et servabitis eam. Ideo possumus dicere Mariae sicut Jeremias, xv, 16, dicit Domino : Inventi sunt sermones tui, et comedi eos : et factum est verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei. Duo dicit, gaudium et laetitiam : quia ex observatione et dilectione verborum ejus sequuntur liberatio paenae et collatio gloriae.
Item, De verbis ipsius dicitur, Proverb, XVI, 24 : Favus mellis composita verba. Septeni enim verba ejus quae habentur in Evangelio, composuit caelestis artifex, id est, Spiritus sanctus qui eam repleverat : et ideo sicut septem sunt dona Spiritus sancti, sic et septem verba ejus in Evangelio continentur, quae dicuntur favus mellis, quia sicut in favo est cera, luminis instrumentum, et dulcedo mellis reficiens gustum, sic in verbis ejus et sacrae Scripturae, scientia est veritatis illuminans intellectum, et omnimoda bonitas reficiens affectum. Medicinalia etiam sunt et conservativa more mellis : quia sanant lan-
guores animae, et praeservant a peccato. De primo dicitur, Sapient.XVI, 12 : Neque herba, neque malagma, etc. De secundo, Psal. cxviii, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Sed jam videamus de verbis ipsius, et primum de primo verbo. Ait itaque Evangelista : Dixit autem Maria ad Angelum : Quomodo fiet istud ? Nota, quod beata Virgo ante hoc verbum nullum aliud locuta legitur in Evangelio : nec etiam statim ad primum Angeli verbum respondit, donec bis Angelus ipsam fuisset allocutus, et ipsa bene praemeditata, juxta illud Ecclesiastici, xxxii, 12 : Audi tacens simul et quaerens. Audire fidei est : quia fides ex auditu . Tacere, spei : quia, Isa. xxx, 15, dicitur : In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Quaerere, charitatis : quia garrula res amor est. Ipsa vero audivit, et tacuit, et quaesivit. Hic est ordo. Timor etiam filialis et castus fecit ipsam inquirere beneplacitum Dei, etc. Eccli.II,19 : Qui timent Dominum, inquirent equae beneplacita sunt ei : et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. Ipsa autem fuit mulier timens Deum, et ejus dilectio fortis ut mors fuit .
Quomodo invite praeveniret virum, ut iret ad eum loqui, quae Angelo veniente ad se et salutanti et bona promittenti et ideo bis allocuto eam, vix acquievit loqui unum verbum? Et in hoc quies et taciturnitas bonis mulieribus proponitur aemulanda. Erubescat Salomonica mulier garrula et vaga, quietis impatiens, et ei consimiles . Igitur quia prudens erat virgo, non solum quid loqueretur, sed etiam cui et quod deceret eam loqui, consideravit. Ideo bene dicitur : Dixit autem Maria ad Angelum, non illa, vel illi. Quasi (liceret : Ut Maria et ut ad Angelum locuta est. Decebat enim Virginem et talem Virginem breviter et tacite loqui et propositam continentiam protestari, maxime ubi ejus periculum imminere videbatur. Et ut ad Angelum, quem interrogari breviter quasi sapientem oportebat. Eccli.VI, 36 : Si videris sensatum, evigila ad eum audiendum in scholis et imitandum in factis.
Quomodo fiet istud? etc. Eccli.XIX, 4,dicitur : Qui credit cito, levis est corde, ei minorabitur. Heva levis fuit corde : quia cito credidit, et nec verbum, nec loquentem discutiens, facile consensit .Duplici quippe funiculo trahebatur : quia promittebatur sublimitas, suadebatur voluptas, ad quae duo homines facile inclinantur. Sed Maria neutrum voluit : quia humilis et virgo fuit. Sed utilitatem non solum propriam, sed communem desiderans prudenter quaesivit. Quomodo fiet istud quod tu dicis, ut virgo concipiam et pariam filium, quoniam virum non cognosco ? Interlinearis : Ecce tangit se novisse castitatem. Non cognosco, id est, me non cognituram proposui, et in proposito persevero. Vel, Non cognosco, id est, votum habeo non cognoscendi. Felix namque propositum istud, in quo firmitas convenit puritati. Nam quantumlibet pura fuerit deliberatio, minus habet, si defuerit fortitudo et consilii firmitas. Ubi autem non est puritas, non virtus obtinet gratiam, sed obstinationis incurrit offensam. Quia vero ipsa utrumque habuit, id est, propositi puritatem et consilii firmitatem, dicitur de ea, Proverb.XXXI, 25 : Fortitudo et decor indumentum ejus. Decor in proposito continentiae, fortitudo in consilii firmitate.
Commendantur autem septeni verba illa a Spiritus sancti dictamine. Unde ipsa videtur cum Psalmista, Psal. xliv, 2, dicere : Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Scriba iste Spiritus est. Quasi diceret Virgo : Quod loquor a
meipsa non loquor, sed a Spiritu sancto. Nam sicut manus scribae movet calamum, sic Spiritus sanctus linguam meam. Et, II Regum, xxiii, 2 : Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, etc. Multo ergo fortius loquebatur Spiritus sanctus per eam quam repleverat usquequaque. Sicut enim calamus non scribit quod vult, sed quod scribens vult : sic et ipsa ea verba proferebat, quae Spiritus sanctus in corde ejus scribebat et ei dictabat. Sequitur : Velociter scribentis : quia Spiritus sanctus cujus gratia nescit tarda rerum molimina, cito et subito docebat eam respondere et loqui.
Et bene dicitur lingua Mariae calamus scribae, id, est, Spiritus sancti. Primo quia calamus hic creverat in aquis gratiae et doctrinae. Unde vox ejus est secundum Hieronymum. Psal. xxii, 2 : Super aquam refectionis educavit me. Secundo, quia calamus hic vacuus interius per humilitatem. Tertio, quia planus exterius et sine serapidis per honestam conversationem. Quarto, quia congruo tempore collectus ad officium suum, tempore scilicet miserendi, quod incepit ab ortu illius. Quinto, quia acutus per subtilitatem. Sexto, quia scissus per amotionem omnis superflui : quia nihil locuta est in Evangelio, quod non faceret ad rem. Septimo, quia fissus per discretionem verborum. Octavo, quia plenus encausto gratiae, quae diffusa erat in labiis ipsius. Nono, quia in manu dextera tenebatur : nam verbis vita et opera concordabant. Unde et dictum est ei : Vox enim tua dulcis . Decimo, quia a sinistro ad dexter am ducebat lineam : quidquid enim loquebatur, ad humiliationem sui, ad honorem Dei, ad aedificationem proximi, et sic ad aeternitatem quae signatur per dexteram, referebat omnia verba sua.
Sequitur : Velociter scribentis : quam cito respondit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc, scripsit hic calamus ductu Spiritus sancti in humana carne velut in schedula Verbum carnem factum, quae videlicet schedula sumpta est a scriba de virginea carne ejus. Velocius autem scripsit caeteris mulieribus universis, quarum laetus non formantur nisi longo temporis intervallo. De scriptura ista dicitur, Apocal.XIX, 12, ubi agitur de Filio Dei et Mariae : Habens nomen scriptum, quod nemo novit, nisi ipse, supple, et sui quibus ipse revelat. Vel, novit ad plenum. Nomen quod ipsa scripsit, est Emmanuel, id est, Nobiscum Deus. Unde sequitur, v. 13 et 16 : Vocatur nomen ejus Verbum Dei,... et habet in vestimento, id est, in humanitate, et in femore suo, in quo vis generativa : hoc dicitur, quia spiritualem prolem genuit Patri : scriptum, indebiliter scilicet, quod secundum humanitatem : et ipse Rex regum ei Dominus dominantium, id est, Dominus omnium dominorum, Unde dicitur : Deus dominorum Dominus . Quia enim tantum humiliavit se factus obediens usque ad mortem, datum est ei nomen, quod est super omne nomen . Secundum humanitatem enim mortuus est et exaltatus, non secundum deitatem.
Primum igitur verbum Mariae fuit istud : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? id est, numquam cognoscere proposui, etc, ut supra. Et hoc verbum dictavit ei Spiritus sapientiae qui eam repleverat. Fuit etiam hoc verbum fortitudinis et castitatis. Unde : Quoniam virum non cognosco. Et in hoc verbo docet ipsa loqui principaliter et primo de inquirenda Dei voluntate, sicut ipsa au dito virginitatis periculo, id est, quod mater deberet fieri, diu praemedi- tata, nec modum reperiens quomodo hoc posset fieri, salvo virginitatis proposito, non de re dubitans, sed de modo, rupto verecundiae fraeno quaesivit : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Glossa : Liquet ergo, quod faciendum credit, quae quomodo fiet, quaerit. Non enim dubitat virginem parituram : quia legitur, Isa. VII, 14 : Ecce virgo concipiet. Sciebat etiam, quod impleri oportebat quod ab Angelo audierat. Sed quomodo fieret, non legerat, nec audierat ab Angelo quo ordine istud deberet impleri. Et ideo quaesivit : quia mysterium a saeculis absconditum , a Prophetis non praedictum, Angelo est reservatum. Ideo dixit ad Angelum : Quomodo fiet istud, etc ? In hoc etiam verbo denotatur constantia mentis ejus : quia constanter respondit : Virum non cognosco. Etiam in hoc Hevae contraria, quae dubitando respondit serpenti. : Ne forte moriamur : et ad primum verbum diaboli titubavit.
Secundum verbum, quando ut intellecto quod posset concipere et parere manens virgo, respondit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Ecce verbum timoris, qui coilactaneus est humilitatis. Et in hoc verbo notatur prompta obedientia, prompta devotio, prompta fides, promptus consensus. Unde dicit : Ecce. Notatur etiam humilitas. Unde : Ancilla. Religiosa discretio. Unde : Domini, non carnis, non mundi, non diaboli. Fides, spes, charitas. Unde : Fiat mihi secundum verbum tuum, quo dixisti : Dominus tecum, non secundum precem meam, quae non auderem petere ut fierem mater Dei : nisi enim credidisset et sperasset posse fieri et futurum esse quod ei promittebatur, non respondisset : Fiat mihi secundum verbum tuum.
Dixerat alitem ei Angelus : Dominus tecum : in quo notatur charitas : quia qui manet in charitate, in Deo manet, ei Deus in eo . De fide dicit Elisabeth : Beata quae credidisti , De spe dicit ipsa : In verbum tuum super speravi . Diffusa est enim gratia in labiis ejus taliter respondentis, et propterea benedixit eam Dominus in aeternum . In hoc etiam verbo notatur devotio orationis : quia dicens : Fiat mihi, etc, cum magna devotione promissum Angeli optat impleri, In hoc verbo instruimur humiliando nos coram Deo, ejus gratiam postulare. Unde, Judith, viii, 14 et 16 : Indulgentiam ejus fusis lacrymis postulemus..., et humiliemus illi animas nostras.
Item, De hoc verbo quod respondit : Fece ancilla Domini, fiat mihi, etc, dicit ipsa : Eructavit cor meum verbum bonum . Eructavit quasi de pleno : quia eae abundantia cordis os loquitur , Cor meum. In hoc commendat verbum suum ab interiori sapore qui est vera cordis dilectio. Verbum bonum, per quod Deo reconciliatus est mundus, Siquidem in isto verbo : Fiat mihi, firmum factum est pactum reconciliationis humanae, et matrimonium divinae et humanae naturae. In hoc etiam verbo concepit Filium Dei.
Praecessit autem verbum humilitatis gloriam conceptionis, quia sicut dicitur, Proverb. xv, 33 : Gloriam, praecedit humilitas. Beatus Bernardus : " Haec est Virginis nostrae gloria singularis et excellens praerogativa Mariae, quod Filium unum eumdemque cum Deo Patre meruit habere communem. "
Tertium verbum, quando salutavit Elisabeth, quasi congratulans ei de dono quod eam recepisse didicerat. In quo notatur benevolentia : quia salutare idem est quod alii salutem optare. Ecce ver- bum intellectus , ad cujus prolationem intellexit Elisabeth Mariam Dominum suum concepisse. Unde dixit : Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me ? Ad ejus enim salutationem intellexit Joannes clausus in utero Dominum suum clausum, et pro modulo suo gavisus est in occursum ejus. In hoc autem verbo instruimur, quod proximis debemus optare salutem, et cum ipsis loqui de sua salute, quod est salutare, et de beneficiis sibi a Deo impensis eisdem congratulari : et hoc faciunt qui Christum spiritualiter conceperunt.
Quartum verbum, quando coram Elisabeth dixit : Magnificat, etc. Quando scilicet magnificare se beata Elisabeth, ipsa magis Dominum magnificare curavit Qui enim vere humilis est, non se ab hominibus, sed Deum laudari desiderat, sicut dicit Augustinus. Et propter hoc dicitur, Eccli.III, 21, quod Deus ab humilibus honoratur. Et hoc verbum fuit sapientiae, humilitatis, et gratiarum actionis. Et in hoc verbo docemur Deo gratias agere de perceptis ejus beneficiis, et.attribuere ei totum quod est humilitatis, et magnificare potentiam ejus. Unde dixit : Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus .
Et nota, quod in cantico suo prosequens laudes Domini, aliquantulum prolixe locuta est, cum ubique alibi breviter locuta sit, nec in aliquo verbo effluxit, nisi in. laudibus Salvatoris : per hoc innuens nobis in Dei laudibus prolixe loquendum, imo numquam tacendum, juxta illud Isaiae, lxii, 6 et 7 : Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei. Et hoc contra eos, qui in choro, aliis cantantibus et psallentibus, tacent ut statuae, alias nullo modo linguam cohiberevalenfes.
Quintum verbum. Joan. II, 3: Fili, vinum non habent. Ecce verbum pie latis, charitatis et compassionis. Isto etiam ser .
mo certissimus index ingenitae sibi mansuetudinis et virginalis verecundiae fuit : aliorum quippe verecundiam suaui reputans, sustinere non potuit nec dissimulare vini defectum. Ubi sane increpata est a Filio, nec illi respondit tamquam mitis et humilis corde : nec tamen desperavit, ministros admonens facere quidquid diceret illis. (Supra titulo de pietate et compassione ejus quaere expositionem illius verbi : Vinum non habent. Et titulo, Dominus tecum, circa finem capituli). Dicere vero vinum non habent, est defectum gratiae quem multi patiuntur, Deo per orationem nuntiare, et eis vinum compunctionis, devotionis, et gratiae postulare. Et hoc invenitur beata Virgo prima pro homine in Evangelio exorasse.
In hoc etiam docemur ab eo petere id quo indigemus, qui est sufficientia omnis boni. Jacob. 1, 5 : Si quis indiget, postulet a Deo, Quod autem Christus respondit : Quid mihi et tibi est, mulier ? non negabat matrem suam, sed discernebat potentiam suam : quia non ex natura quam a Virgine acceperat, sed a potentia divinitatis suae habebat facere miraculum, sicut dicit Augustinus. Et forte sicut dicit beatus Maximus, quia mater defectu carnalis poculi suggerebat Filio, qui venerat totius orbis gentibus novum salutis aeternae calicem propinare. Quod enim petebat mater, erat gratiae temporalis : sed quod Christus parabat, gaudii sempiterni. Nec tamen piguit benignissimum Dominum, dum magna veniunt, parva praestare. Et ideo mater ejus sciens obiurgationem illam Domini Filiique sui, non irascentis offensam praetendere, sed mirantis portare mysterium, et futura praenoscens in spiritu tamquam mater Dei, et Dominicam praevidens voluntatem, sollicite ministros admonuit, dicens :
Quodcumque dixerit vobis, facite . Et Dominus increpata) matris pudorem relevans, et jam suam aperiens majestatem, exspectantibus ait ministris : Implete hydrias aqua.
In hoc etiam quod ita dure respondit matri, docuit nos et maxime religiosos, non ita esse sollicitos super propinquos carnis suae.
Item, De hoc miraculo dicit beatus Maximus contra quosdam incredulos : " Ille aquas mutavit in vinum, qui eas ab initio concreavit in nives, induravit in glaciem, aegyptiis vertit in sanguinem, et Hebraeis sitientibus manare praecepit de rupe arida, quae multitudinem innumeram populorum stillicidio novi fontis vitae maternorum uberum nutriebant." Moraliter : Sicut per Mariam impetratum est vinum in nuptiis, sic per duplicem amaritudinem paenitentiae quae signatur in. nomine Maria, quod dicitur mare amarum, vinum gratiae et devotionis et interioris consolationis.
Et adapta quatuor vel quinque interpretationes alias, scilicet quod illuminatrix, illuminata, illuminans, Domina, stella maris, Virgo foecunda, nupta Joseph, vidua, et hujusmodi.
Sextum verbum, quando dixit ministris, Joan. II, 5 : Quodcumque dixerit vobis, facite. Ecce verbum consilii, in quo docemur ad divinae voluntatis impletionem alios quantum possumus, invitare. Hoc est enim consilium sanctorum., sicut dicit Glossa ibi. Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, etc. .
Septimum verbum, quando dixit Filio, Luc. II. 48 : Fili, quod fecisti nobis sic? ut scilicet remaneres nobis ignorantibus. Ecce ego et pater tuus putativus, dolentes de absentia tua, quaerebamus te. Sed, heu! multi hodie plus dolent de amissione denarii, quam de amissione Jesu. Quod pa- tet ex eo quod ipsum amissum per peccatum, per dolorem paenitentiae non requirunt. Ecce verbum scientiae, quae magis attribuitur rebus humanis quam divinis. In hoc autem verbo instruimur delinquentes filios corripere, cum ipsa corripuerit etiam non delinquentem, nec commendare coram eis si quid fecerint boni, sicut ipsa non legitur Filium commendasse de eo quod erat in his quae Patris sui erant.
Item, In hoc quod praemisit, fili, notatur correptio in mansuetudine. Notandum etiam, quod ipsum in quantum Deum non auderet corripere, sed in quantum filium suum : et ideo dixit : Fili.
Praemisit etiam : Fili, quid fecisti nobis sic ? Ecce discretio : quia non increpavit eum statim, sed causam quaesivit quare sic fecisset.
In hoc etiam quod dixit : Et pater tuus. Cum enim de Joseph non concepisset, sed de Spiritu sancto, claudebat impiis sacramentum Dominicae incarnationis : quia si ipsum congnovissent, non eum crucifixissent , et ita non essemus redempti.
Item, In hoc quod Maria dicit : Dolentes quaerebamus te, docet ipsa nos, quod qui vult invenire Jesum, id est, salutem, debet ipsum quaerere cum dolore.
Sequitur : Et ait ad illos : Quid est quod me quaerebatis, etc. . Non increpat quia quaeritur, sed indicat ubi potius quaeri debet, scilicet in divinis. Unde subdit: Nesciebatis, quia in his quae Patris meisunt, oportet me esse. Quasi diceret: Hoc sciatis, et aperte ostendit esse Patris sui templum, in quo erat, et doctrinam quam audiebant : quod est contra Manichaeum.
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos : non enim adhuc capiebant mysteria. Et nota, quod Maria modo miratur mysterium, sed postea proficiens, ab eodem petit miraculum. Joan. II, 3 : Vinum non habent.
Sequitur : Et descendit cum eis, et venit Nazareth . Ut Filius Dei exercere quae Patris sunt, ut filius hominis servaret obedientiam matris. Unde sequitur : Et erat subditus illis. Augustinus : "Hoc singulariter illa foemina habuit, ut videret sibi nascendi solemnitate subditum, quem non solum humana, verum etiam angelica natura veneratur et adorat altissimum.
Propter hujusmodi verba quae Christus libenter auscultat, dicit ipse matri et cuilibet animae fideli imitatrici matris suae, Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, etc. Item, Cantic.VII, 19 : Guttur tuum, id est, verba de gutture procedentia, sicut vinum optimum : quia verba ejus pungitiva sunt, et sapida et delectabilia omni animae justae. Idem dicitur, Eccli. l, 30 : Beatus qui in istis versatur bonis : qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. Verba enim matris veritatis, verba sunt Filii qui est veritas. Unde dicit ei Filius, Isa. LI, 10 : Posui verba mea in ore tuo, etc.