LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
In hoc declaratur quod raritas in corporibus est aerea.
Quia vero posset aliquis dicere hanc raritatem non esse aeream, sed. corpora terrea secundum naturam suam esse porosa rara, oportet nos probare, quoniam omnia corpora hujusmodi raritatem habentia, multam sunt habentia aereita-
Dicimus igitur, quod fluvii qui sub terra manantes generantur, a locis montuosis venientes, quorum materia est pluvia, aliquando multiplicantur sub terra, et cum constrictae fuerint aquas ipsorum interius, aliquando calore terrae fit ex eis vapor in visceribus terrae, et ille multiplicatur et revolvitur in seipsum propter compressionem quae fit a soliditate loci non permittente evaporare eumdem : et dum multiplicatur, violenter findit terram, et apparet in superficie : et tunc fiunt fontes et flumina quae prius erant cooperata : sic enim diximus de causa generationis fontium et fluviorum in Meteoris. Hac etiam de causa terraemotus saepe fiunt et ostendunt fontes et flumina, quae prius non apparuerunt, quando scilicet scinditur terra ex vapore in visceribus terrae multiplicato. Ex opposito sae- pe invenimus fontes et flumina submergi sub terra per terraemotum. Talis autem terraemotus et tremor non contingit nisi in corporibus solidis et compactis, in quibus parum vel nihil est aereae raritatis. Plantae autem non contingit talis motus vel tremor : eo quod aer est in raritate partium ejus, et vapor qui generatur in ventre plantae, paulatim exspirat. Et hujus signum est, quod terraemotus in locis quae usque in profundum sunt arenosa, non fit, eo quod per illa loca paulatim exspirat vapor, sicut de corporibus plantarum et animalium : fit autem terraemotus in iocis duris, quae sunt loca aquarum et montium, in quibus includitur et continetur multiplicatus vapor. In illis enim secundum unam similitudinem et secundam unam causam accidit terraemotus : in loco enim aquoso accidit : quia aqua continuat superficies terrae, et facit eas solidas : et in locis montium lapidosis similiter contingit ex eadem causa : quia scilicet lapides sunt solidi et indivisibiles : natura autem calidi vaporis sub talibus locis multiplicati, est ascendere. Cum ergo convenerint simul multiplicatae partes ejus, tunc corroborabitur vis vaporis moventis, et incipit impellere et movere locum : et cum sciderit locum, tunc exibit vapor, et tunc residet locus. Quod si daretur quod rarus esset locus ille, exiret vapor paulatim per poros loci antequam impelleret et scinderet locum : sed quia fuit solidus continuus sine porositate, non potest ei accidere ut paulatim exeat vapor congregatus, quod ex partibus suis multiplicatis possit terram scindere : hoc autem fit quando terraemotus est in corporibus solidis : et ideo in partibus plantarum et animalis numquam erit terraemotus, sed in omnibus aliis corporibus aliquid est simile terraemotui. In fictilibus enim et vitro et mineris includitur aliquid de vapore, et illud confortatum frangit superficies eorum, quando solidae sunt et compactae: et simile hujus invenitur etiam in mineris aliquibus. Ex omnibus autem dictis significatur,
quod corpora rara sunt aeris naturam et virtutem participantia, sicut corpora plantae et animalium. Corpora autem solida compacta, aut non participant naturam aeris, aut parum participant ex ipsa.
Amplius autem omno corpus cujus est multa raritas in partibus, per naturam suam ascendit super aquam natando, sicut in Caelo el Mundo, ubi de gravi et levi sermo est habitus, determinatum est a nobis: et hujus causam ibi ostendimus, quia scilicet sublevat ipsum aer qui est in poris ipsis rarus. Multoties enim videmus projcetum aurum in aquam vel aliud corpus ponderosum, et illud statim mersum descendit ad. aquae fundum qui est naturalis locus ipsius : et cum. projicitur lignum rarae substantiae, non mergitur, sed natat in superficie aquae : neque est causa mersionis uniuscujusque rei, quia est terrestre solidum carens ponderositate : hoc enim non habet aerem se ad superficiem moventem : sed rarum omnino non mergitur. Considerandum quidem est in corporibus. Licet enim habeant aliquid raritatis aliquando, tamen non habent aerem in ea proportione quod movere possit terreum, quod est in ipsis ad superficiem aquae : et tunc mergitur : hac enim de causa ebenus nigra et illi cognata submerguntur in aqua: et ideo in talibus non est aer tantus, quod ea ad superficiem aquae levare possit : et ideo mergitur quod tale est, quia partes ejus ut multum solidae sunt et compactae et non porosae terrestreitatis : sed oleum omne et folia plantarum quamdiu viridia sunt, aquae subnatant, nisi aqua intrans per longitudinem in folia omnino ex eis excludat aerem : tunc enim merguntur.
Horum autem omnium causam alibi jam ostendimus. Scimus enim quod in omnibus talibus est humor et calor qui dissolvit et aereum facit humorem. Naturalis autem consuetudo aerei humoris est aquae partibus cohaerere propter symbolum quod habet cum aqua : et consuetudo caloris est, quod facit ascendere suum subjectum ad aerem, hoc est, ad locum ubi tangit aer superficiem aquae : naturalis autem mos aquae est, quod omnia talia aeream habentia humiditatem,
elevat ad suam superficiem : et naturalis usus aeris est, quod facit ascendere aerea ad superficiem aquae, quia omnes superficies aquae, unius naturae sunt : et ideo .aer in oleo et foliis ascendit super aquae superficies, et natat undique super eas.
Amplius autem lapides illi quidam supernatant, sicut pumex, et similes, propter raritatem aere plenam quae est in eis major quam sit quantitas virtutis terrestrium partium eas deprimentium : et in talibus lapidibus idem erit omnino major locus aeris, hoc est, magis in se locans de aere quam sit in eo locus corporis terrae in partibus terrestribus ejus. In talibus enim spatia aeris majora sunt spatiis terrae. Natura enim aquae, sicut alibi probatum est, est ascendere super terram cum sit levis in terra : et ideo materia lapidis terrea, quae est in lapide, quantum est de se, descendit sub aqua, quia terra simpliciter est gravis : sed natura aeris in lapide vincens terrae spatia, facit ipsum ascendere super aquam : quodlibet enim elementorum simile suum in composito trahit suum simile in compositis ad locum unum, quando fuerit vincens in composito naturam alterius elementi quod sibi jungitur in eodem composito. Si ergo in composito fuerit multa et aequalis proportio aeris et terrae, quae a quibusdam muta siesya dicitur, mergetur medietas taliter proportionatorum lapidum sub aqua, et alia medietas natabit. Si autem in multo vincit aere proportionem terrae, videbitur totus lapis eminens et natans super aquam.
Si autem aliquis objiciens dicat in omnibus commixtis, et maxime lapidibus, et lignis, et herbis, majorem partem materiae esse terream, sicut probatum est in secundo de Generatione et Corrup-tione, et ideo talia propter dominantem in eis terram aliter locari super terram et mergi sub aqua. Dicemus quidem, quod terra dominatur in materiae quantitate : tamen quia terrestre a mixto digestum et subtiliatum est, et tractum ad actum spiritualium elementorum, magis in ea sunt in actu quam corporalia grossa : et ideo sequitur actum et motum spiritualium, nisi nimis abundanter vincat terrestreitas in ipso. Et haec est causa, quod in raris magnam molem potest movere : eo quod est sicut formale in talibus corporibus commixtis.
Fuerunt autem quidam qui ad istam objectionem dixerunt, quod licet terra in talibus vincat mixtis quantitate molis, non tamen vincit, ut dicunt, quantitate virtutis : sed hoc nihil est omnino, quia motus sequitur quantitatem molis : et ideo dicit Aristoteles, quod in talibus corporibus major est locus sive spatium aeris quam spatium sive locus terrae. In quibus autem corporibus terrestre per calorem ad formalitatem digestivum non est, et aereitati conjunctum, merguntur, sicut metallica, et multa lapidum genera. Haec igitur est vera solutio inductae dubitationis.
Sed lapides alii qui fiunt ex collisione undarum commiscendo forte lutum viscosum, fortes et duri efficiuntur, et alii merguntur. Similiter autem sicut lapides rari et aerei ponderant, et habet pondus proportionatum ex terra et aere, sic etiam omnes arbores fere habent tale pondus rarum et aereum, et ideo natant super aquam : sed in hoc est dissimile, quod lapides rari qui fiunt ex spuma collisionis undarum, efficiuntur fortes et duriores quam ligna : spuma enim collisa coagulatur sicut lac viscosum porosum dum spumat : et quando spumosa unda illiditur, arenae adhaeret, et congregatur in eam arena retenta spumae viscositate : siccitas autem quae est ex salsedine maris, siccat eam, et continuo congregantur arenae, et per longitudinem temporis
in lapides eo modo quem scripsimus in scientia de Lapidibusi .
Ex omnibus autem his est hoc accipere, quod raritas in corporibus aereae naturae est, et quod corpora raritatem habentia vim et virtutem et substantiam habent in seipsis aeris.