PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Quia viderunt. "
Ecce secundum, de veritate promissi. Viderunt autem simul visu exteriori cum interiori. Luc. iii, 6 : Videbit omnis caro salutare Dei.
" Oculi mei, "interiores et exteriores. Isa. xxxii, 3 : Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
" Salutare tuum, " hoc est, Jesum. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine.
" Quod parasti ante faciem omnium populorum:
Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel. "
Secundum est istius cantici.
Et dicit tria, scilicet, qualiter in communi omnibus hoc salutare paratum est: secundo, qualiter specialiter paratum est Gentibus: et tertio, qualiter in speciali paratum est Judaeis.
De primo autem in communi dicit: " Quod, " salutare, " parasti, " carne assumpta te visibilem faciendo. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
"Ante faciem, " ut facie ad faciem videant. Apocal. I, 7: Videbit eum omnis oculus.
" Omnium populorum. " Communis enim salus paratur omnibus contuenda. Ad Romam III, 23: Omnes enim pecca-verunt, et egent gloria Dei. Matth, viii, 11: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac, et Jacob in regno caelorum. Unde, Matth. XI, 28, ipse dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
" Lumen, etc. "
Tangit quod specialiter paravit Gentibus, quae in tenebris sedebant: et lux intelligentiae legis non illuminabat eos, dicens: " Lumen. " Joan. I, 9 : Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Est autem . lumen, ut dicit Avicena, reflexio lucis procedens a luce: et sic significat Filium qui procedit a Patre, et reflectitur in animas sanctas. Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Supra, I, 79 : Illuminare his qui in tenebris ei in umbra mortis sedent.
" Ad revelationem gentium. " Alia littera : Ad illuminationem Gentium, " hoc est, Gentilium, qui gentes dicuntur, in generis jure permanentes. Dicuntur etiam Gentes quasi geniti tales. Dicuntur pagani a pagis quos inhabitant. Psal. CXVI, 1: " Laetamini, Gentes, cum plebe ejus. " Ubi nos habemus : Laudate Dominum, omnes gentes : laudate eum, omnes populi. Malach. I, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus: et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.
Parasti ergo salutare tuum " lumen, " hoc est, in lumen, vel ad lumen, " ad revelationem, " sive " ad illuminationem Gentium. " Isa. lx, 3 : Ambulant Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Isa. ii, 5 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
Specialiter autem tangit ea quae contulit Israeli dicens:
" Et gloriam. "
Quid sit gloria jam ante dictum est. Gloria autem est clara cum laude notitia : et ad gloriam talem salutare suum paravit Israeli. Et hoc est quod dicit: " Et gloriam plebis tuae. " Psal. XCIV, 7 : Et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. Osee, I, 10: In loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
Et vide ordinem, quoniam primo dicit : " Ad revelationem Gentium, " et postea: " Et gloriam plebis tuae Israel, " propter hoc quod dicit Apostolus, ad Romam XI, 25 et 26: Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Et ideo praemittitur: " Lumen ad revelationem Gentium. "
Attende autem, quoniam jam habita sunt quatuor cantica in isto Evangelio. Canticum quidem Zachariae, in quo in multis gratiis nobis salutem erexit et cornu salutis. Et quia hoc secundum effectum factum est in Resurrectione, ideo in Matutinis laudibus, quae in honorem Resurrectionis decantantur, hoc stando decantatur. Est etiam habitum canticum Beatae Virginis, in quo dicitur, quod Dominus ad humilitatem ancillae respexit: quod quia in sexta aetate factum est, ideo in sexta hora decantatur, hoc est, in Vespera, quae sexta est a Laudibus matutinis. In cantico autem Simeonis in pace dimissorum fit mentio, qui sunt quiescentes : septima autem aetas est quiescentium : et ideo in septima, hoc esti in Completorio decantatur. Quartum autem canticum est Angelorum, qui non pertinent ad aetatem aliquam : et ideo extra horas in Missa decantatur.
Haec igitur quoad puerum est prophetia Simeonis.
" Et erat pater ejus et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam, matrem ejus. "
Hic incipit secunda pars prophetiae Simeonis. Et, sicut praecedens, ita ista dividitur in duas partes, in quarum prima prophetandi accipit occasionem : in secunda autem accipit prophetiae exordium. Sicut enim praecedens est de puero, ita ista est de ordinatis ad puerum.
Prima quidem ponitur cum dicitur : " Et erat pater ejus, " putativus Joseph. Isa. viii, 4: Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci.
" Et mater, " Virgo Beata. Infra, ii, 48 : Ecce pater tuus et ego dolentes, quaerebamus te.
Attende, quod nullus est pater Christi spiritualis vel naturalis nisi solus Deus Pater: quia spiritualiter nemo format eum in cordibus fidelium nisi Deus. Malach, ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Joan. VIII, 41: Unum patrem habemus Deum. Sed matrem veram, et spiritualem, et corporalem habere potest. Matth. XII, 49 : Ecce mater mea, et fratres mei. Ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, doncc formetur Christus in vobis. Isa. lxvi, 13: Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. Pater ergo non est nisi putativus. Luc. iii, 23 : Ut putabatur filius Joseph.
Hi ergo, scilicet pater et mater " erant mirantes. " Omnia enim mira sunt quae sunt de parvulo Jesu. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ?
" Super his. " Bene dicit " super, " quia omnia super erant et non subtus, eminentia enim erant. Deuter, xxviii, 13 : Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter.
" Quae dicebantur de illo. " Quaerit Origenes: Quaenam sunt quae de parvulo
Jesu dicebantur ? Haec igitur sunt : quia Angelus nuntiabat, intra uterum matris filius exsultabat, Angeli canebant, pastores laudabant, stella apparebat, Magus currebat, mutus loquebatur, conjugata prophetabat: et alia multa, quae de parvulo dicebantur: et ideo pater ejus et mater mirabantur. Daniel, iii, 99: Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus.
" Et benedixit illis Simeon. "
Qua autem benedictione benedixerit non est digestum : sed creditur quod sicut benedixit Heli Annam pro faenore quod accommodavit , multo magis Simeon qui major fuit quam Heli, benedixit parentibus Jesu pro Redemptore, quem obtulerunt Domino in templo suo. " Et dixit ad Mariam, " specialiter, quae fuit vera mater ipsius : intus corde prius, et postea in utero ipsius formatus est a Spiritu sancto. Isa. xlix, 5 : Formans me ex utero servum sibi,
" Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur:
Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. "
Ista est prophetia, et habet duos paragraphos. Primus est de Infante in comparatione eorum quae spiritualiter ordinantur ad ipsum. Secundus est de Matre, quae spiritualiter et corporaliter conjungitur ei.
In primo enim dicit tria: quia quibusdam est in ruinam, et quibusdam in resurrectionem, et quibusdam in signum cui contradicetur.
De primo dicit :
" Ecce. " Quasi dicat: Id evidenti est:
cum statim apparebit, et apparuit in Herode. " Positus est, " hoc est, immobiliter fundatus est iste. 1 ad Corinth, III, 11: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ad Hebr, XI, 1: Est autem fides sperandum substantia rerum. Matth. XVI, 18 : Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum : qui crediderit, non festinet.
" Hic " puer, " in rumam, " hoc est, ruinae occasionem, quae sumitur ex ipsis, non ex puero : quia puer quantum est de se, omnes facit resurgere : sed ipsi sua infidelitate ruunt. Ruunt autem ad veritatem ipsius infideles. Ad gratiam ipsius ruunt mali et peccatores . Isa. III, 5 : Irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. Isa. VIII, 14 et 15 : In lapidem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Offendunt enim sine causa se scandalizantes, cadunt in peccatum declinantes, irretientur obstinatione se in peccato tenentes, et capientur aeterna sententia in paenis permanentes. Isa. iii, 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit : quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
His ergo est in ruinam.
Et attende, quod ruinae eorum Christus nec est causa per se, nec per accidens, nec etiam occasio, quae minor est quam causa per accidens. Sed ipse est in ruinam eorum, sicut sol est in tenebras : quia ubi non est lumen solis, est tenebra : et tamen quantum est de sole, ubique est lumen. Sed id quod interponit se, sine causa solis facit quod sol illuc non effundit lumen suum. Job, XXIV, 13 :Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
" Et in resurrectionem multorum, "
Omnibus videlicet qui fide et moribus convertuntur ad ipsum. Et horum resurrectionis causa est ipse. Est autem resurrectio a culpa per gratiam. Resurrexit propter nostram justificationem. Est etiam resurrectio a paena per gloriam. Ad Roman, VI, 9 et seq.: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, hoc est, ad Dei similitudinem, ut de cetero non cadatis. Isa. XIV, 29: Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui.
" Multorum " autem dicit: quia sufficienter causavit quidem resurrectionem omnium : efficienter autem non causat nisi resurrectionem fide et opere devotorum.
" In Israel, " quia illis primitus praedicavit. Matth, XV, 24: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et ex illis quidam crediderunt. Joan. III, 16 : Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Joan. XI, 25 : Ego sum resurrectio, et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet.
" In ruinam " autem est eorum qui non credunt. Joan. III, 18 : Qui non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Psal. I, 5 : Non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum.
" Et in signum cui contradicetur. "
Tertio, est in signum : signum quidem significationis suae voluntatis, ut praemia acquirantur, et paenae caveantur per praedicatum Evangelium. Psal. lix, 6 : Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus, hoc est, percussionis occultae, quae fiet per judicium. Aut in signum miraculi fidem aedificantis. Omnia enim miracula sunt, et signa, quae fecit. Ad Hebr. II, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem ? Item, in signum quo Christo consignamur, per signum fidei quod est baptismus, quod est signaculum quo Christo consignamur. Ezechiel. IX, 4 : Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem : et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.
Hic signis contradicitur.
De contradictione quidem primi signi, Habacuc, I, 3 et 4 : Factum est judicium, scilicet, perversum, et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex. Quidam enim contradicunt verbo, de quibus jam dictum est, Act. xxviii, 22 : De secta hac notum est vobis quia ubique ei contradicitur. Quidam autem factis, de quibus dicitur, ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Signo etiam miraculorum ejus contradicitur a magis Pharaonis, hoc est, a defensoribus infidelitatis. Psal. XVII, 44 : Eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput Gentium. Haec verba dicit filius ad patrem. Tertio signo contradicitur a falsis Christianis, Jerem, xv, 10 : Vae mihi, mater, quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae in universa terra ?... omnes maledicunt mihi. Alia littera : " Omnes contradicunt mihi. " Ecce qualiter positus est in si- gnum cui contradicitur secundum Glossam.
Est tamen Christus multis modis positus in signum. In signum quidem humilitatis, sanitatis, dominationis sive ducatus ducis militiae, suae patientiae, tribulationis, quietis, et contemplationis sive absconsionis. Et hoc per sacramenta quae exhibuit in seipso.
De primo, Supra, II, 12 : Hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum.
De secundo, Numer. XXI, 8 : Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet. Hujusmodi enim signum Christus est in sacramentis.
De tertio, Isa. v, 26: Elevabit Dominus signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae, scilicet sub dominationem et invocationem Filii, et sub victricia signa ejus.
De quarto autem, Thren, iii, 12 : Posuit me quasi signum ad sagittam. Et hoc factum est in cruce quando quilibet infixit in eum spicula sua, vel operis, vel linguae, vel utriusque.
Contemplationis autem et quietis et absconsionis signum est in sepulcro. Matth. XII, 39 : Signum non dabitur ei, scilicet generationi nequam, nisi signum Jonae prophetae.
Est autem adhuc Dominus signum redemptionis per descensum ad inferos, et signum exaltationis quo fide et conversatione pergere debeamus per resurrectionem et ascensionem ad caelos. Isa. vii, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. In spiritualibus autem quotidie petit se poni signum amoris quo tendat affectio cordis. Cantic, viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Ponit etiam se signum veritatis in illuminatione cordis. Psal. IV, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.
Sic igitur hic positus est" in signum. "
Et puto quod litteraliter intelligitur in signum divinae potestatis. Joan, iii, 2: Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Joan. IX, 32 et 33: A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. His tamen signis contradictum est, Matth. XII, 24 : Non ejecit daemones nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Joan, viii, 48: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes ?a Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. "
Secunda pars prophetiae quae pertinet ad matrem. Et expositio litteralis hic duplex, et tertia est mystica in Glossa.
Prima est quam credo veriorem esse, quod possessivum pronomen resolvatur in primitivum. " Tuam, " hoc est, tuiipsius Mariae, " animam, " non corpus, " pertransibit, " in diversa secando, " gladius, " hoc est, paena passionis quae in filio tuo est in corpore, perverberat animam tuam in compassione : ut dolores quos non habuisti in partu, ut sentires te esse matrem, nunc exsolvas in morte, matrem sentiendo te. Et haec est expositio Damasceni. Unde in prosa :
Nunc exsolvit cum usura Gemitus quos paritura
Naturae detinuit : Tempus nacta nunc natura, Nunc reposcit sua jura,
Nunc dolores acuit.
Et sic exponitur illud Joannis, II, 4 : Quid mihi et tibi est, mulier ? Nondum venit hora mea. Quasi dicat: Ex te non habeo quod signa faciam. Nihil ad te de signis. Tempus veniet passionis cum te matrem recognoscam, et tu me filium : cum patiar in eo quod ex te habeo tibi commune.
Secunda expositio est ut pronomen tuam sit possessivum, sic : " Tuam, " hoc est, filii animam quam diligis ut tuam, " ipsius animam pertransibit gladius, " quia Christus non est passus tantum in corpore, sed etiam in anima. Thren. I, 2 : 0 vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus.
Tertia mystica est. Ad Ephes. VI, 17 : Assumite gladium spiritus (quod est verbum Dei). Ad Hebr. IV, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hic penetrat animam credentis, quae est Maria secundum quod ipsa est imago Ecclesiae : quia non venit pacem mittere, sed gladium .
" Ut " ex hac pertransilione gladii, " revelentur, " hoc est, palam fiant, " cogitationes, " quae sunt de Christo, " ex multis cordibus," quia multi ex hoc cognoscent qualia de Christo cogitant: bona quidem in confessione fidei : mala autem in fidei contradictione. Et hoc non mutatur in omnibus expositionibus, Job. xxviii, 11 : Abscondita in lucem produxit. I ad Corinth. IV, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
Sic ergo terminatum est testimonium Simeonis Prophetae.
" Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor : quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. "
Ne qua professio testimonio Christi desit aut sexus, post testimonium senis, inducitur viduae Annae testimonium : ut ex eisdem habeamus et ex tot reparationem vitae, ex quibus et quot habuimus initium mortis. Vir enim et mulier sibi et diabolo consentientes, induxerunt mortem. Sapient, I, 13, 16 : Deus mortem non fecit,... sed impii manibus et verbis accersierunt illam. Similiter vir et mulier sibi invicem et Deo consentientes confessione sua adduxerunt vitam : duo virgines, Joseph, et Maria : duo conjugati, Zacharias, et Elisabeth prophetaverunt. Supererat de viduis : et ideo venit ad templum Simeon viduus, ut creditur, quia aliter cum uxore venisset. Venit Anna vidua, ne aliqua vitae professio deesset vel sexus. Et hoc est :
" Et erat Anna. " Quia vero, sicut dicitur, Eccli. xv, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Et, Psal. xlix, 16 : Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? Ideo haec vidua primo a multis commendatur, et postea laudans Christum perhibetur.
Commendatur autem a nomine, a genere, a longanimitate, a castitate, et cultus divini devotione.
A nomine quidem quando dicitur : " Et erat Anna, " quae gratia ejus interpretatur. Proverb, XI, 16 : Mulier gratiosa inveniet gloriam. Ruth, II, 10 : Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem. Exod, xxxiii, 12: Invenisti gratiam coram me.
Quinque autem hujus nominis leguntur excellentis famae mulieres. I Reg. I, 2, legitur Anna, mater Samuelis. Tob. VII, 2, Anna, uxor Raguelis. Tob. I, 9, Anna, uxor senioris, et mater junioris Tobiae. Non legitur autem in Canone, sed ab omnibus perhibetur, et in Evangelio Nazaraeorum legitur de Anna, uxore Joachim, matre Beatae Virginis. Hic etiam legitur de Anna, teste Salvatoris. Prima postulatum a Deo accepit, se- cunda oratione sua daemonium a filia compescuit, tertia gaudium de supplementis necessitatum, et curationis infirmitatum per Angelum recepit, quarta Filium Dei protulit, quinta Christo testimonium perhibuit.
Significant spiritualiter, quod gratia Dei haec quinque in quolibet homine perficit, orationem scilicet exaudibilem, Joan. IX, 31: Peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Secundo, praevalet diabolo contra tentationem, I ad Corinth, x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Facit etiam defectus et infirmitatis curationem, Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Job, v, 26 : Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Facit adhuc partum divinum, qui Deum concipit et parit, Ruth, m, 10: Benedicta es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti. Inducit ad laudem gratiae, II ad Corinth. IX, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
Commendatur a Sanctis, Spiritus revelatione.
" Prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. "
Et etiam commendatur a genere. Et quia nobilitas generis decoratur virtute, ideo primo laudatur a dono Spiritus, quod in eam a patre quasi haereditario processit. Hieronymus : " Hoc solum vict deo in nobilitate generis appetendum, " quod quasi quadam necessitate adslrin-" guntur ne a majorum nobilitate de-" generent. " Secundo commendatur a patre, tertio a tribu.
A revelatione autem commendatur cum dicitur :
" Prophetissa, " cui Spiritus multa revelavit, Sapient. VII, 27 : Per nationesSpiritus sapientiae in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Quatuor autem faeminae prophetissae leguntur, et quatuor aliae prophetasse. En prophetissae : prima fuit Maria, soror Moysi : secunda fuit Debbora : tertia fuit Holda prophetissa . Quarta est ista. De quatuor autem prophetantibus, Act. XXI, 9 : Philippo erant quatuor filiae virgines prophetantes.
Prima, scilicet Maria, canebat canticum de redemptione populi, in figura redemptionis Filii Dei. Exod, xv, 20 et 21: Sumpsit Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris quibus praecinebat. Secunda, scilicet Debbora, prudentia sua judicabat populum, et expugnavit diabolum in figura sapientiae Christi, et victoriae diaboli, Judicum, IV, 4: Erat Debbora prophetis, uxor Lapidoth, quae judicabat populum in illo tempore. Tertia, id est Holda, remissionem indicabat regi Judaeae, IV Reg. xxu, 18 et 20 : Regi Juda, qui misit vos ut consulerelis Dominum, sic dicetis :... Colligeris ad sepulcrum tuum in pace. Et hoc fuit in figura pacis Christi, in qua dimitti se rogavit Simeon". Quarta ista propalat ab aliis praefiguratam confessionem fidei.
Prima, Maria interpretatur amara, signans amaritudinem paenitentiae et passionis, in qua submerguntur spirituales aegyptii. Secunda, Debbora interpretatur apis, in significationem dulcedinis sapientiae Christi. Psal.CXVIII, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! Tertia, Holda discretio mea interpretatur, quia per pacem Christi mali a bonis discernuntur : quia, Isa. xlviii, 22, dicitur, quod non est pax impiis, dicit Dominus. Quarta, Anna gratia dicitur, quia gratiae Dei fert testimonium. Joan. I, 16: De plenitudine ejus nosomnes accepimus, et gratiam pro gratia.
" Filia Phanuel, " Phanuel facies Dei interpretatur: quia ita fuit divinus, ut facies Dei in ipso resultaret. Unde, Genes. xxxii, 30 : Vocavit nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. I Joan, iii, 2: Cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. Hic ergo tam divinus genuit Annam Dei gratiam.
" De tribu Aser, " Ecce commendatio a tribu. Hic autem Aser fuit octavus filius Jacob, de Zelpha natus, qui ex ordine nativitatis ad beatitudinem pertinet: quia octo sunt beatitudines per numerum meritorum ", quamvis sunt septem per numerum praemiorum. Ezechiel, xl, 34 et 37 : In octo gradibus ascensus ejus, scilicet ascendebatur ad templum. Et sic pertinet ad testimonium novae gratiae, quae per octavam resurrectionis consecratur, Veteri Testamento in septenario terminato. Eccle. XI, 2 : Da partem septem necnon et octo.
Aser autem interpretatur beatus, dicente adoptante eum matre, Genes, xxx, 13 : Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres. Quae beatitudo in hac filia Anna confirmata est, quae beatificant omnes beatos reddidit testimonium. Supra, I, 45 : Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, Deuter, xxxiii, 24 : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis.
" Haec processerat in diebus multis. "
Hic commendatur a longanimitate piae et sobriae et devotae exspectationis consolationis istius.
Et dicit: a Processerat, " quia semper profecit. Eccli, xviii, 6 : Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc coepi : haec mutatio dexterae Excelsi.
" In diebus " autem ponit, quia omnis vita ejus lux fuit virtutis, et nulla nox tenebrarum interposita. Sapient. XVIII, 1 : Sanctis tuis maxima erit lux. Ad Roman. xm, 12 et 13 : Induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Horum dierum multos habuit. Genes, XXIV, 1 : Erat autem Abraham senex dierumque multorum : et Dominus in cunctis benedixerat ei. Nondum autem erat plena dierum, quia hoc donum plenitudinis datur in morte. Genes xxxv, 29 : Consumptus aetate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum.
Sic ergo fuit exspectando salutare Dei promissum. Ad Hebr. VI, 15 : Sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Ad Roman. II, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiae,et longanimitatis contemnis ?
" Et vixerat, etc. "
Commendatur hic ab omni statu castitatis. Primo quidem a statu castitatis conjugalis: quia vixerat, non mortua fuerat concupiscentiis. I ad Timoth, v, 6 : Quae in deliciis est vivens mortua est." Cum viro. " Concordiam notat subjectionis. Est enim beneplacitum Deo, et probatum coram hominibus, vir et mulier sibi consentientes Notatur etiam in hoc thori fides quae suo viro contenta est. Tobiae, III, 18: Virum cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.''
" Annis septem, " quasi cum duce suae virginitatis. Jerem, III, 4 : Dux virginitatis meae tu es.
" A virginitate sua " perdita. Et in hoc notatur laus castitatis virginalis quam ante virum suum custodierat.
Tobiae, iii, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui.
" Et haec vidua, etc. "
Ecce commendatio a viduitate. Quod magnum est, quia dicit Ambrosius, quod juvenes viduae plusquam virgines tentantur propter recordationem delectationis expertae. Psal. CXXXI, 15 : Viduam ejus benedicens benedicam. Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris.
" Usque ad annos octoginta quatuor " suae aetatis, quando haec facta sunt quae hic narrantur. Octoginta autem quatuor sunt septies duodecim. Unde quantum fuit cum viro in deliciis, tantum afflixit se jejuniis et viduitatis opprobriis, et penuriis. Et hoc significatur, Baruch, IV, 28 : Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Haec autem non tantum decies requisivit, sed addidit ut citius placeret et melius. De licito usu matrimonii paenitentiam fecit, ut consolationem divinam facilius inveniret : imitata Judith viduam, quae ex quo mortuus est vir ejus, secretum cubiculum pro templo fecit in superioribus domus suae, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et cilicium habuit super lumbos suos . Haec autem duodecies septem annis vidua fuerat, quae octoginta quatuor faciunt : duodecim referens ad perfectionem evangelicae gratiae, et septem ad delicias expertas. Matth. XIX, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.
" Quae non discedebat, etc. "
Laudatur hic a cultu. Et ponit sex : instantiam videlicet, cultum, afflictionem corporalem, orationis devotionem, servitutis obsequium, et obsequii continuitatem indefessam.
De instantia dicit: " Quae non discedebat. " Luc. xviii, 1 : Oportet semper orare, et noti deficere. Ad Roman. xii, 12 et 13 : Orationi instantes, necessitatibus Sanctorum communicantes. I ad Thessal, v, 17 : Sine intermissione orate.
Quaerit autem Glossa : " Qualiter potuit esse quod non discessit?)) Sed ad hoc dicendum, quod non dicitur discedere, quae semel se templo devovit, et per contrarium actum devotionem illam non revocavit: sicut in projectione lapidis, semel ictum facit manus, et hic impetus durat quamdiu lapis non cadit. Ita ergo dicitur quod non discedebat. Ruth, II, 7 : De mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.
" De templo. "
Ecce tangitur cultus. Ecclesiae enim sanctae debemus terere limina. Psal. lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Psalmo eodem , i. 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia. Psalmo eodem, v. 5 : Beati qui habitant in domo tua, Domine.
" Jejuniis. "
Commendatio est ab afflictione corporali. Apocal. XVIII, 7 : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Joel, II, 12 et 13 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu, et scindite corda vestra.
" Et obsecrationibus."
Ecce commendatur a devotione orationis. Est autem obsecratio ob sacrum petitio vel oratio : quia est oratio adjurans Deum per sacramenta quae exhibuit. Ita et ista orabat Deum, contestans eum per sacramentum suae veritatis, quia promisit, Eccli. XXXVI, 18 : Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur. Et illud Psalmi l, 6: Justificeris in sermonibus tuis. Daniel. IX, 16 : Avertatur, obsecro, ira tua, et furor tuus a civitate tua Jerusalem. Et, ibidem, v. 18 : Propter temetipsum inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos, et vide desolationem nostram. Sic enim Deum contestando saepe ista vidua obsecrata est. Tobiae, XII, 8 : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna.
" Serviens nocte et die. "
Ecce continuitas. Psal. xli, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Die enim jejunabat et operibus insistebat, et nocte orabat. Dicitur autem, serviens, propter omnium praeceptorum Domini sui observantiam. Psal. II, 11 : Servile Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Ad Roman. I, 9 : Testis mihi est Deus, cui servio spiritu meo in Evangelio Filii ejus. Psal. CXVIII, 62 : Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Psal. lxii, 7 et 8 : Si memor fui tui super stratum meum, scilicet in matutinis memor fui tui super stratum meum : in matutinis meditabor in te : quia fuisti adjutor meus. Et similiter in die, Psal. liv, 18 : Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo : et exaudiet vocem meam.
" Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel. "
Hic tangitur accessus ad prophetiam.
Et tangit tria : instinctum Spiritus sancti, et confessionem Dei, et aedificationem proximi.
Instinctum Spiritus sancti tangit, quando dicit : " Et haec, ipsa hora, " quando Simeon in ulnas puerum accepit, per instinctum Spiritus sancti, " superveniens, " ad alios. Unde Spiritu venit, non vocata : sicut et Simeon. Ezechiel, I, 12: Ubi erat impetus Spiritus illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
" Confitebatur Domino. " Secundum est de confessione laudis et gratiarum actionis. Psal. cviii, 30 : Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multori m laudabo eum.
" Loquebatur de illo. " Ecce aedificatio proximi: quia de illo dicens prophetias loquebatur. I ad Corinth. XIV, 12 : Qui aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis.