Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Super pullum asinae cum honore Jerusalem ingreditur : ficum maledicendo arefacit : ementes ac vendentes de templo ejicit : efficaciam fiducioe in Deum ostendit^ dicns fratri remittenda quae in nos commisit : Scribis non dicit qua potestate haec faciat, eo quod nec illi responderent ad propositam de Joannis baptismo quaestionem.
1. Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis ,
2. Et ait illis : Ite in castellum quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum et adducite.
3. Et si quis vobis dixerit : Quid facitis? dicite : Quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc,
4. Et abeuntes, invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
5. Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum?
6. Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis,
7. Et duxerunt pullum ad Jesum, et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. .
8. Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via.
9. Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna .
10. Benedictus qui venit in nomine Domini : benedictum quod venit regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis.
11. Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
12. Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
13. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia , venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia : non enim erat tempus ficorum.
14. Et respondens dixit ei : Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
15. Et veniunt Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit.
16. Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum : 17. Et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ''? vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18. Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 19. Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. 20. Et cum mane transirent, viderunt fi cum arid am, iactam a radicibus. 21. Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit. 22. Et respondens Jesus, ait illis :
Habete fidem Dei . 23. Amen dico vobis quia quicumque dixerit huic monti : Tollere et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit
24. Propterea dico vobis : Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis .
25. Et cum stabitis ad orandum, di- mittite si quid habetis adversus aliquem , ut et Pater vester qui in coelis est dimittat vobis peccata vestra.
26. Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester qui in coelis est dimittet vobis peccata vestra.
27. Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores,
28. Et dicunt ei : in qua potestate haec facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
29. Jesus autem respondens, ait illis :
Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et
dicam vobis in qua potestate haec faciam.
3o. Baptismus Joannis, de coelo erat, an ex hominibus? Respondete
31. At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De coelo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
32. Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
33. Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus, ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.