Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De constitutione et integritate baptismi.
Iam nunc septimo loco restat videre de integritale uniuscuiusque Sacramenti; quae cum sint in numero septiformi, primo dicendum est de integritate baptismi, qui est ianua aliorum Sacramentorum.
De integritate igitur Sacramenti baptismi hoc tenendum est, quod ad hoc, quod aliquis baptizetur vere et plene, requiritur expressio formae vocalis, a Domino institutae , quae est haec: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen: absque omissione vocabuli et sine interpositione vocabuli, absque praeposleralione ordinis supradicti et sine commutatione nominis praenotali.
Requiritur etiam mersio vel ablutio per elementum aquae in toto corpore, vel saltem in digniori parte, ita quod expressio et mersio fiat ab uno et eodem et in eodem tempore.
Quibus concurrentibus, si non sit fictio in baptizando, datur ei gratia regenerans, rectificans et purificans ab omni culpa.
Quod ut efficacius fiat, catechismus et exorcismus tanquam praeparatorii praemittuntur tam in parvulis quam in adultis: ita tamen, quod in adultis requiritur fides propria, in parvulis autem sufficit fides aliena .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, tanquam perfectissimum et sufficientissimum principium reparare habeat genus humanum per medicamenta Sacramentorum, ita quod nihil sit in eis superfluum, nihil inordinatum, nihil etiam diminutum ; ita disponere debuit, quod Sacramentum baptismi et alia integraretur, secundum quod exigebat sua virtus, nostra salus et etiam noster morbus.
Quoniam ergo virtus nos reparans est virtus totius Trinitatis, quam sancta mater Ecclesia credit in animo, confitetur in verbo et profitetur in signo, sub trium personarum distinctione et proprietate, ordine et origine naturali: est etiam virtus passionis Christi, qui mortuus et sepultus fuit et die tertia resurrexit : hinc est, quod ad horum expressionem in Sacramento, quod primum omnium Sacramentorum est, et in quo primo et principaliter haec virtus operatur, debuit fieri expressio Trinitatis in distincta, propria et ordinata nominatione, quantum est de forma communi, licet in tempore primilivae Ecclesiae potuerit fieri in nomine Christi , in quo intellectus clauditur Trinitatis. Debuit etiam fieri propria et ordinata nominatio verbi baptizanti cum trina mersione ad expressionem mortis Christi et sepulturae et resurrectionis post triduum factae, quantum est de congruitate. Et quia simul operatur utraque virtus et in uno Christo Salvatore, utrumque horum debet fieri ab uno et eodem simul et in eodem tempore, propter servandam unitatem in Sacramento et significandam unitatem in nostro Mediatore .
Rursus, quoniam salus nostra requirebat inchoari per regenerationem seu renovationem in esse gratiae conferentis spirituale esse, abstergendo immunditiam, effugando tenebras et refrigerando concupiscentiam, quae universaliter labefactat omnem hominem descendentem seminaliter ab Adam: hinc est, quod Sacramentum primum, quod est regenerativum, debuit fieri in elemento, quod haberet conformitatem ex naturali repraesentatione ad triplicem effectum praedictum gratiae inchoantis nostram salutem. Quoniam ergo aqua sua puritate mundat, sua pervietate luminis est delativa, sua frigiditate refrigerat: et maxime communis est omnibus inter omnia liquida: hinc est, quod Sacramentum regenerationis nostrae perfici debuit in elemento aquae indifferenter: quia " omnis aqua omni aquae est eadem specie ", et etiam, ne aliquis propter defectum elementi periculum salutis posset incurrere.
Postremo, quoniam morbus noster, contra quem principaliter est baptismus, est originale peccatum, quod animam privat vita gratiae et omnium virtutum rectitudine habilitante et pronam quodam modo reddit ad omne genus culpae, et traducitur aliunde et
" parvulum facit concupiscibilem et adultum actu concupiscentem ", redigit etiam in diabolicam servitutem et in potestatem principis tenebrarum : hinc est quod ad hoc, quod per illud Sacramentum per contrarium sufficiens adhibeatur remedii medicamentum. congruit, in eo dari gratiam regenerantem contra privationem vitae gratultae, gratiam rectificantem in septiformi virtute contra privationem virtutis habilitativae, gratiam purificantem ab omni culpa contra pronitatem ad omnem deordinationem vitiosam. Et quoniam. originale peccatum trahitur aliunde et parvulum facit concupiscibilem et adultum actu concupiscentem, necessaria est adulto fides propria et poenitentia, sed paruulo sufficit aliena, quae scilicet est in universali Ecclesia. Quia vero baptismus debet eruere de servitute diaboli et de potestate principis tenebrarum tam parvulos quam adultos ; hinc est, quod utrique exorcizari debent ad expulsionem potestatis contrariae, utrique etiam catechizari: adulti, ut, expulsa caligine erroris, informentur ad fidem: parvuli vero, ut sciant patrini, quid eos debeant edocere, ne pro humano defectu impediatur baptismatis Sacramentum, quominus habeat finem suum.