CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quoad tertiam quaestionem positam num. 4. ponit sententiam Henrici, Theologiam non esse de omnibus scibilibus. Quam refutat primo, quia vilesceret intellectus Dei, si ab alio quam a sua essentia moveretur. Secundo, si a duobus objectis virtute propria utriusque moveretur,objectum primum esset aliquid commune eis. Tertio, essentia sua est objectum primum, non praedicatione; ergo virtuali continentia. Concludit ergo Theologiam Dei esse de omni scibili, quia nihil cognoscit, nisi virtute suae essentiae ut primi objecti, et sic omnis cognitio ejus est Theologica; habent tamen Beati cognitiones non Theologicas, quia ipsorum intellectus immutantur ab aliis objectis, praeter essentiam divinam.
Ad tertiam (a) quaestionem, videtur probabiliter posse dici, quod Theologia non est de omnibus scibilibus, quia quidditates distinctae ab essentia divina, ut est haec essentia singularis, continent primo multas veritates de se. Quod probatur quia per impossibile, circumscripto omni alio, si illae quidditates essent increatae, adhuc continerent tales veritates, sicut patet de linea et de numero, quantum ad propositiones immediatas de eis. Et secundum hoc posset poni, quod in intellectu divino essent habitus distincti scientiales secundum rationem, utpote Theologia esset, quam causaret essentia divina ut haec in intellectu ejus ; Geometria autem in intellectu ejus esset, quae virtute lineae esset in intellectu ejus, et sic de Arithmetica virtute numeri, et sic de aliis.
Contra illud (b) arguitur tripliciter. Primo, quia vilesceret intellectus divinus, pro eo quod pateretur ab aliquo alio ab essentia sua. Nam in illo instanti naturae, in quo intelligit lineam, adhuc esset quasi in potentia ad veritates cognoscendas existentes in linea et virtute illius quidditatis cognosceret eas ;
ergo linea quasi effective imprimeret cognitionem istarum veritatum in intellectu divino, et ita linea esset motiva intellectus divini.
Secundo (c) sic : Omnis potentia actuabilis a diversis objectis per se, virtute propria eorum, primum objectum est aliquod commune eis ; sed si linea virtute sui causaret veritatem in intellectu divino, pari ratione et aliae res causabunt veritatem in intellectu ejus, et ita primum objectum intellectus divini esset commune eis et non essentia divina singularis. Nec obstat, quod objecta alia attribuuntur ad essentiam suam: ita enim alia entia attribuuntur ad substantiam, et tamen objectum intellectus nostri est ens.
Tertio, quia (d) si essentia sua est primum objectum, patet quod non communitate praedicationis ; ergo est primum secundum virtutem. Non autem esset primum objectum virtualiter, si quodlibet aliud virtute propria immutaret intellectum ejus.
Ideo dico (e) aliter, quod divina Theologia est de omnibus cognoscibilibus, quia objectum primum Theologiae suae facit omnia alia actu cognita in intellectu suo, ita quod in primo signo naturae est essentia sua primo cognita in intellectu suo, et in secundo signo naturae quidditates virtualiter continentes veritates proprias. In tertio autem signo, sunt istae veritates virtualiter contentae in illis quidditatibus sibi notae, et non est ordo secundi ad tertium secundum causalitatem, quasi illae quidditates causent aliquid in intellectu ejus, sed est tantum ordo effectuum essentialiter ordinatorum respectu ejusdem causae, puta quod essentia sua quasi prius natura causat illas quidditates sibi notas quam veritates de eis flant notae. Exemplum, si Sol illuminaret aliquam partem propinquam sibi, et alia pars remotior non esset illuminabilis, nisi a Sole propter ejus opacitatem, Sol illuminaret partem aliam remotam, non autem pars illuminata primo esset causa illuminationis secundae; esset tamen ordo inter partem propinquam et remotam, sicut ordo effectuum ejusdem causae, et tamen non esset ordo causae ad effectum, quia pars illuminata nihil agit in partem opacam remotam.
Ita in proposito, haec essentia Dei in intellectu suo facit alias quidditates actu notas, et quasi posterius naturaliter facit veritates illas in istis contentas, notas intellectui illi. Tamen illae quidditates finitae nullam virtutem habent respectu intellectus divini immutandi quia intellectus divinus non est natus perfici ab illis quidditatibus, quia ille est infinitus, et illae quidditates finitae, et infinitum a finito nullo modo perficitur; ita quod si in tertio instanti naturae divina natura non moveret ad ulteriorem notitiam veritatum, nunquam intellectus intelligeret eas, quia a nullo alio motivo illam notitiam posset habere.
Sic ergo (f) Deus de omnibus cognoscibilibus solum habet cognitionem Theologicam, quia tantum virtute primi objecti Theologici actuantis intellectum ejus, ita quod Theologia Dei non tantum de omnibus, sed est etiam omnis cognitio possibilis haberi a Deo de eis, et absolute ipsa est de quocumque omnis cognitio non includens aliquam imperfectionem ex se, quia ipsa sola de quocumque cognoscibili non includit limitationem: quaelibet autem alia, quia est a causa limitata, includit necessario limitationem.
Sed de intellectibus (g) creatis Beatorum aliter est, quia intellectus eorum nati sunt immutari a quidditatibus creatis ad cognitionem veritatum inclusarum in eis, et ideo praeter istam veritatem Theologicam quam habent de illis quidditatibus, ut ostensis in essentia Dei, possunt habere naturalem cognitionem de eis ex propria motione earum. Theologia igitur Beatorum de quibuscumque creatis, non est omnis cognitio possibilis de ipsis tali intellectui.