Beda. Ioannes praecipua devotione dominum amans, excludendum beneficio putavit eum qui non recte utatur officio; unde dicitur respondit illi ioannes dicens: magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem Daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Chrysostomus. Multi enim credentium charismata receperunt, nec tamen cum christo erant; qualis erat hic qui Daemones eiciebat: non enim omnes ad omnia ordinate se habebant: alii enim erant purae vitae, fidem autem tam perfecte non habebant; alii vero e contrario. Theophylactus.
Vel etiam quidam increduli videntes nomen iesu virtuosum, dicebant et ipsi hoc nomen, et signa faciebant, licet divina gratia essent indigni: volebat enim dominus etiam per indignos nomen suum ampliare. Chrysostomus. Non autem zelo, seu invidia motus ioannes prohibebat illum qui Daemones expellebat; sed volebat quod omnes qui nomen domini invocabant, sequerentur christum, et essent cum discipulis unum. Sed dominus per hos qui miracula faciunt, licet sint indigni, alios provocat ad fidem, et ipsosmet per hanc ineffabilem gratiam inducit ut fiant meliores; unde sequitur iesus autem ait: nolite prohibere eum. Beda. In quo docet neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum; sed ad hoc potius quod nondum habet, esse provocandum. Chrysostomus.
Decenter autem eum non esse prohibendum ostendit consequenter dicens nemo est enim qui faciat virtutes in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Hoc autem dicit propter eos qui in haeresim ceciderunt, quales erant simon, et menander et cerinthus; neque enim illi in nomine christi miracula faciebant; sed deceptionibus quibusdam facere videbantur. Isti vero etsi non sequuntur nos, non tamen contra nos aliquid firmiter dicere valebunt, eo quod honorant in operando virtutes nomen meum. Theophylactus. Qualiter enim male de me loquitur qui ex nomine meo occasionem gloriae habet, et per hoc quod ipsum invocat, miracula operatur? sequitur qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Augustinus de cons.
Evang.. Videndum est, ne hoc illi sententiae domini videatur contrarium, ubi ait: qui mecum non est, adversum me est. An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait qui non est adversum vos, pro vobis est; ibi autem de seipso locutus est: qui mecum non est, adversum me est? quasi non possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. Alioquin quomodo verum erit: qui vos recipit, me recipit? aut potest etiam non esse adversus eum qui fuerit adversus discipulos suos? nam ubi erit illud: qui vos spernit, me spernit? sed nimirum hoc vult intelligi intantum cum illo non esse aliquem, inquantum est adversus illum; et intantum adversus illum non esse, inquantum cum illo est: exempli gratia, sicut iste qui in nomine christi virtutes faciebat, et in societate discipulorum non erat, inquantum operabatur virtutes in illo nomine, intantum cum ipsis erat, et adversus eos non erat; inquantum vero eorum societati non adhaerebat, intantum cum ipsis non erat, et adversus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerunt in quo cum ipsis erat, dixit eis dominus nolite prohibere: illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem ecclesiae suaderent, non illud in quo cum illis erat, nomen scilicet magistri et domini eorum in expulsione Daemonum commendans, sicut ecclesia catholica facit, non improbans in haereticis sacramenta communia, sed divisionem, vel aliquam adversam paci veritatique sententiam: in hoc enim adversus nos sunt. Chrysostomus.
Vel aliter. Hoc dicitur de credentibus in eum, qui tamen ipsum non sequuntur propter vitae laxationem. Illud autem de Daemonibus dicitur, qui a deo omnes student separare, et congregationem eius dispergere.
Sequitur quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae frigidae in nomine meo, quia christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Theophylactus.
Quasi dicat: non solum hunc qui in nomine meo miracula operatur, non prohibeo; sed et quisquis minimum quid dederit vobis propter nomen meum, et receperit vos propter me, non propter humanam gratiam et mundanam, non perdet mercedem suam. Augustinus de cons. Evang.. Unde ostendit quod ille de quo ioannes suggesserat, non ita separabatur a societate discipulorum ut eam tamquam haereticus improbaret; sed sicut solent homines nondum audere christi suscipere sacramenta, et tamen nomini favere christiano, ita ut christianos etiam suscipiant, et non ob aliud eis nisi quia christiani sunt obsequantur; de quibus dicit, quod non perdent mercedem suam: non quia iam tuti atque securi sibi debeant videri ex hac benevolentia quam erga christianos habent, etiam si christi baptismo non abluantur, nec unitati eius incorporentur; sed quia ita iam dei misericordia gubernentur ut ad ea quoque perveniant, atque ita securi de hoc saeculo abscedant.
Chrysostomus. Et ne quis paupertatem alleget, ponit illud quo non contingit egere, scilicet calicem aquae frigidae; pro quo etiam consequetur mercedem. Non enim pretium dati, sed dignitas recipientium, et affectus dantium facit opus dignum mercede.
Non solum autem recipiendos discipulos verbo ostendit ex mercede quam aliquis consequitur, sed etiam quia retrahitur a tormento.
Sequitur et qui scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur; quasi dicat: si qui vos propter me honorant, mercedem habent; sic et inhonorantes, idest scandalizantes, ultimam accipient ultionem. Ex manifestis autem nobis tormentum describit intolerabile, faciens mentionem molae et submersionis; et non ait: mola suspendatur in collo, sed bonum est ei hoc sustinere, demonstrans quoniam eum gravius aliquod malum expectat.
Pusillos autem in se credentes dicit eos qui invocant nomen eius, non solum sequentes; etiam eos qui calicem frigidum offerunt, et non operantur alia maiora.
Istorum autem neminem vult scandalizari, neque supplantari; hoc enim est prohibere nomen eius invocare. Beda. Recte autem qui scandalizari potest, pusillus appellatur: qui enim magnus est, quodcumque passus fuerit, non declinat a fide; qui autem pusillus est animo, et parvus, occasiones quaerit quo scandalizetur. Propterea oportet nos maxime his consulere qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute. Gregorius super Ezech..
Notandum tamen, quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando autem pro nihilo contemnendum.
In quantum enim sine peccato possumus vitare proximi scandalum, debemus; si autem de veritate scandalum ponitur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur.
Gregorius Reg. Pastor.. Mystice autem in mola asinaria saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo ceteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat ut hunc ad mortem sub exteriore habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa ceteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si solus caderet, utcumque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.