Quid. Supra Psalmista admiratus est divinae majestatis excellentiam; et nunc commemorat duo beneficia divinitus collata hominibus. Secundo ex hoc Psalmum terminat in laudem, ibi, domine dominus noster etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit clementiam dei ad homines, per comparationem ad ea quae sunt supra homines. Secundo per comparationem ad primum hominem, ibi, gloria et honore. Tertio per comparationem eorum quae sunt sub homine, et constituisti. Supra hominem duplex est natura: divina scilicet, et angelica. Primo ergo ponit beneficia per comparationem ad deum. Secundo per comparationem ad Angelos, ibi, minuisti. Primo exponatur secundum quod competit quantum ad beneficia naturalia. Secundo quantum ad gratuita.
Et secundum primum modum et circa eum duo facit. Primo ponit specialem curam hominis a deo.
Secundo familiaritatem specialem, aut filius hominis.
Mirabile est quod quis magnus alicui parvo speciali familiaritate conjungatur: et ideo primo Psalmista commemorat parvitatem hominis ex conditione quid est homo, tam parva res? job 14: homo natus de muliere: et 25: homo putredo, et filius hominis vermis. Secundo quantum ad originem: quia etiam vilis: job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? et 10: nonne sicut lac etc.. Et ideo dicit, aut filius hominis? sed isti sic parvo, sic vili, dicit quod duo facit: scilicet quod memoratus est ejus, et quod visitat eum. Primum pertinet ad curam.
Secundum ad familiaritatem specialem. Et est talis modus loquendi: sicut si aliquis artifex fecisset magna, et inter aliqua unum minimum, scilicet acum, et quando fecit acum ostendit se habere ejus scientiam. Sed quod in dispositione operum curaret de acu, esset valde mirabile; et ideo dicit, quid est homo, quod inter magnas creaturas recordaris ejus? Eccl. 16: ne dicas, a deo abscondar etc. Et quae est anima etc.. Quia propter parvitatem deus non obliviscitur tui.
Sed quid magnum est hoc? deus enim habet curam de omnibus: Sap. 12: nec est enim alius quam tu, cui cura est de omnibus.
Dicendum, quod de homine habet specialem curam, scilicet quod in judicio remunerentur actus ejus: job 14: dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos etc.. Item non curam solum habet de homine, sed familiaritatem habet cum eo; et hoc est quod dicit, quoniam visitas cum. Sola natura rationalis est capax dei, cognoscendo et amando. Inquantum ergo deus nobis praesens efficitur per amorem vel cognitionem, visitat nos: job 10: visitatio tua custodivit etc.. Sic ergo magna clementia dei est in comparatione hominis ad deum.