SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 5

Supra posuit apostolus conditionem utriusque testamenti, hic ex hoc arguit, et circa hoc facit duo.

Primo enim arguit; secundo inducit conclusionem principaliter, ibi itaque regnum immobile.

Circa primum duo facit.

Primo enim praemittit intentionem suam; secundo arguit ad propositum, ibi si enim illi.

Dicit ergo: ita dictum est, quod sanguis christi melius loquitur quam sanguis Abel. Videte ergo, ne recusetis vel condemnetis loquentem, id est, quod loquitur implete.

Duo autem nobis loquitur sanguis christi: primo enim loquitur nobis commemorando suum beneficium, quo datur nobis remissio peccatorum. Qui ergo iterum peccat, loquentem contemnit. Item loquitur exhortans ad imitandum. I Pet. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui ergo non tollit crucem suam ad ipsum sequendum, recusat loquentem. Ps. Xciv, 8: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Matth. XVII, 5: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.

Deinde cum dicit si enim illi, arguit comparando locutionem veteris testamenti ad locutionem novi testamenti. Et hoc quantum ad duo, scilicet quantum ad modum loquendi, et quantum ad efficaciam locutionis.

Modus loquendi, quia ipse loquebatur super terram: hic autem est de caelo.

Unde dicit si illi, scilicet antiqui patres, recusantes eum, qui loquebatur super terram, scilicet christum. Is. LII, 6: ego ipse qui loquebar, ecce adsum, scilicet per Angelos vel prophetas. Supra I, 1: multifarie multisque modis olim loquens patribus in prophetis. Vel eum, id est, Angelum, per quem lex data est Moysi. Gal. III, 19: ordinata per Angelos. Supra II, 2: si enim, qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, etc.. Act. VII, 38: hic est Moyses, qui fuit in ecclesia in solitudine, cum Angelo, qui loquebatur ei in monte sinai, etc.. Non effugerunt, scilicet ultionem divinae legis.

Iob XI, 20: effugium peribit ab eis. Supra c. II, 2: omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem.

Sequitur conclusio per locum a minori: si illi qui recusaverunt loquentem de terra, non effugerunt, multo magis nos, qui avertimus nobis loquentem de caelo, non debemus recusare, quia scilicet minus possemus effugere. Ille enim, qui nobis loquitur in novo testamento, christus scilicet, iam est in caelis. Mc. XVI, 19: dominus quidem iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Deut. IV, 36: de caelo audire te fecit vocem suam, ut doceret te.

Doctrina ergo veteris testamenti est doctrina christi loquentis de terra propter duo.

Primo, quia ibi sub figura terrenorum traduntur caelestia. Item ibi promittebantur terrena.

Sed doctrina novi testamenti est christi loquentis de caelo, quia terrena convertimus in significationem caelestium, per intellectum mysticum. Item in ipso promittuntur caelestia.

Matth. V, 12: ecce enim merces vestra copiosa est in caelis. Io. III, 12: si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia credetis? consequenter comparat ad invicem utrumque testamentum quantum ad efficaciam locutionis.

Et de efficacia quidem locutionis veteris testamenti dicit cuius vox movit terram tunc, id est fecit commotionem in terra multipliciter; quia per signa in Aegypto, per divisionem maris, per motum terrae in deserto.

Ps. Lxvii, 9: terra mota est, etenim caeli distillaverunt, etc.. In quo significatur, quod tota illa locutio commovebat corda per terrena promissa.

Deinde cum dicit nunc autem repromittit, subiungit quantum ad efficaciam novi testamenti, et probat eam per auctoritatem prophetae, et post exponit eam, ibi quod autem dixit.

Auctoritas illa ponitur Aggaei II, non tamen secundum litteram nostram. Nos enim sic habemus: adhuc unum modicum est, et ego movebo, etc.. Apostolus autem accipit sic adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam caelum. Et est sensus idem.

Et manifestum est, quod ista prolata fuerunt tempore veteris testamenti circa finem eius, scilicet post reditum transmigrationis eius, quo tempore nihil restabat de veteri testamento. Ergo manifestum est, quod illud quod promittebatur, erat implendum in novo testamento, scilicet novum caelum et nova terra. Is. Lxv, 17: ecce ego creo novos caelos, et terram novam. Quae quidem creatio ostensa est in spiritu ioanni. Apoc. XXI, 1: et vidi caelum novum et terram novam. In illa enim innovatione movebuntur caeli.

Potest autem caelum dupliciter accipi. Uno modo caelum aereum, et istud igne ultimae flagrationis purgabitur, ut supra dictum est, cap. X. Alio modo caelum sidereum, et istud non purgabitur, sed mutabitur quantum ad novum statum, quia cessabit a motu, et augebitur claritas partium eius; quia lux lunae erit ut lux solis, et lux solis septempliciter, ut dicitur Is. XXX, 26. Dicit ergo nunc autem, id est, per novum testamentum, repromittit dicens: adhuc semel et ego non solum movebo terram, sed etiam caelum.

Consequenter cum dicit quod autem dicit, etc., exponit verba prophetiae, et facit magnam vim in hoc quod dicit adhuc semel. Quod enim dicit adhuc, ostendit quod mobilia sunt. Sed quod dicit semel, ostendit quod a statu mobilitatis et corruptibilitatis mutanda sunt ad statum incorruptionis et immutabilitatis.

Si enim post motionem illam remanerent in statu mutationis, non diceret semel, sed iterum et iterum, quod est contra Origenem, qui voluit quod mundus in infinitum renovabitur ac recuperabitur. Dicit ergo quod autem dicit: adhuc semel, declarat translationem mobilium, ad statum scilicet immobilitatis.

Et quasi aliquis quaereret, utrum deus hoc possit facere, subdit tamquam factorum. Omnia enim facta divinae potestati subiiciuntur.

Unde sicut ex nihilo fecit ea deus, ita potest ea pro suae voluntatis arbitrio immutare. Et hoc ut maneant ea quae sunt immobilia, id est, quantum ad essentias suas principales remaneant immobilia, sed quantum ad aliquas accidentales dispositiones immutabuntur. Ps.

Ci, 28: et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur, etc.. Quae supra sunt exposita.

Ex his patet, quod ista in veteri testamento, etsi movebantur, non tamen ad statum incorruptionis et immutabilitatis; sed hoc fit tantum in novo, in signum quod promissa veteris testamenti erant mutabilia, non autem novi.

Deinde cum dicit itaque regnum immobile, ponit conclusionem principaliter intentam. Postquam enim multipliciter commendavit gratiam et beneficia per christum nobis collata et conferenda, principaliter intendit nos inducere ad serviendum ei. Et hoc concludit, quod ex quo nobis in novo testamento promittuntur bona immobilia, debemus christo, qui repromittit, servire in timore et reverentia. Et haec est conclusio principalis.

Unde primo resumit beneficium exhibitum, dicens itaque ex quo, scilicet deus nobis repromittit caelum et terram immobilia, per quae designantur bona futura immobilia et sempiterna, habemus, id est, reddimus, gratiam, id est, gratiarum actionem.

II Cor. IX, 15: gratias ago deo super inenarrabili dono eius. Et hoc suscipientes, id est, quia suscipimus etsi non in re, tamen in spe promissionis regnum immobile. Ps.

Cxliv, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum. Lc. I, 33: regni eius non erit finis.

Vel per gratiam intelligitur donum gratiae, quod in praesenti recipimus tamquam pignus aeternae gloriae. Et ideo dicit itaque suscipientes regnum immobile, id est futurae gloriae, quod nobis promittitur. Lc. XII, 32: nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Quod enim speramus, habemus, scilicet gratiam, quam tamquam quoddam gloriae inchoativum accipimus.

Sicut enim natura non deficit in necessariis, multo minus deus. Et ideo dat nobis spem illius regni, et per consequens gratiam per quam perveniamus. Rom. V, V. 2: accessum habemus per fidem in gratiam.

Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus.

Sequitur per quam serviamus placentes deo cum metu et reverentia, ubi inducit ad obsequium ut a nobis requisitum.

Dictat enim ratio naturalis, quod ei a quo multa beneficia recipimus, obligamur ad reverentiam et ad honorem exhibendum; ergo multo fortius deo, qui nobis maxima donavit, et infinita repromisit, et ideo dicit quod per istam gratiam, scilicet nobis datam et dandam, serviamus deo placentes, cum metu et reverentia.

Non enim sufficit tantum servire deo, quod potest fieri per actionem exteriorem, nisi etiam placeamus ei per intentionem rectam, et per amorem. Sap. IV, 10: placens deo factus est dilectus. Ps. Cxiv, 9: placebo domino in regione vivorum. Maxime autem servitur deo per obsequium interius, Ps. L et Lc. I, 74 s.: serviamus illi in sanctitate et iustitia.

Deus autem propter creationem dicitur dominus; propter regenerationem vero pater.

Domino debetur timor, sed patri amor et reverentia. Mal. I, 6: filius honorat patrem, et servus dominum timebit. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi timor meus? ergo deo serviendum est cum metu et reverentia. Ps. II, 11: servite domino in timore, et exultate ei cum tremore.

Quod autem ita debeamus servire deo, probat per auctoritatem sumptam deut.

C. IV, 24: etenim deus noster ignis consumens est.

Hoc autem, quod deus dicitur ignis, non dicitur hoc, secundum dionysium, quod sit aliquod corporeum, sed quia intelligibilia designantur per sensibilia, inter quae ignem reperimus habere maiorem nobilitatem, et maiorem claritatem; item maiorem activitatem; item maiorem altitudinem in situ; item est magis purgativus et consumptivus.

Ideo deus praecipue nominatur ignis, propter eius claritatem, quia lucem habitat inaccessibilem, I Tim. VI, 16. Item quia maxime activus. Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus est in nobis. Item altior est in situ.

Ps. Cxii, 4: excelsus super omnes gentes dominus, etc.. Item purgat peccata, et quasi consumit. Unde dicit hic, quod est ignis consumens, scilicet peccata. Mal. III, 2: ipse enim quasi ignis conflans, et sequitur: et purgabit filios levi. Supra I, 3: purgationem peccatorum faciens. Item consumit peccatores puniendo. Supra X, 27: terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.

Et ideo quia ista nobis promissa sunt, Is. X, 17: erit lumen Israel in igne, et sanctus eius in flamma, Ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius et ideo debemus studere ad serviendum et placendum deo.