CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Et est digressio declarans qualiter stellae omnes illuminantur a Sole.
Et ad majorem certitudinem et evidentiam praemissorum oportet nos inquirere, utrum verum sit, quod stellae non habent lumen a se, sed accipiunt a sole, sicut crediderunt magis illustres viri famosi in philosophia ? Videtur autem quod non : quia secundum hoc oporteret quod accedentes ad solem obscuraretur, et recedentes haberent figuras, ut luna novicidaris colores primo, et sic paulatim per incrementa lumine solis implerentur, et iterum deficerent paulatim descrescendo lumen in ipsis: et hujus contrarium nos videmus : propter quod viderunt quod semper sunt stellae a lumine, et lumen habent a seipsis. Amplius si lumen recipitur ab una stella in aliam, tunc convenientius videretur secundum naturam, quod inferior stella reciperet a superiori, quam e converso : et sic stellae fixae deberent dare lumen, et non sol: et constat quod illae non dant : videtur igitur esse consequens, quod ex ipsis omnes habeant praeter lunam. Adhuc autem corpus purum diaphanum non indiget ad hoc quod luceat nisi quod sit spissum, sicut apparet in quibusdam lapidibus pretiosis : cum ergo totus orbis sit purus et clarus et perspicuae naturae, non indiget stella ejus ad hoc quod luceat nisi quod sit spissa : et sic nihil dictum est, quod indiget sole ut luceat. Adhuc autem quaeritur qualiter accipit lumen a sole si accipit ipsum? Si enim accipit ut corpus spissum politum et tersum, tunc reflectitur ab ipso lumine: omnis autem reflexio est ad angulos determinatos, et non ad omnem locum aequaliter, quae est in circuitu corporis a quo fit reflexio : ergo lumen solis a luna et aliis stellis non reflectitur nisi ad. quaedam loca mundi, et non ad omnem locum aequaliter, quod videmus oculata fide esse falsum. Adhuc autem nos in corporibus Inferioribus videmus, quod aliter accipit lumen candela, et aliter corpus tersum quod reflectit Ipsum : quia candela accipit ipsum, et est in exteriori tantum a quo multiplicatur per reflexionem, et ideo quae tenet ipsum: jam tunc probatum est, quod stellae non recipiunt lumen ut reflectentia corpora : ergo recipiunt ipsum ut candelae : et ita videtur, quod sint materiae luminis et retineant lumen. Cum igitur corpora sint incorruptibilia, semper tenebunt ipsum ex quo semel acceperunt : non. ergo indigent ut semper accipiant lumen a sole: et hoc concesserunt multi in tantum quod hoc factum est opinio communis et vulgaris.
Sed quod hoc non sit verum, probant egregii viri in philosophia, sicut dixit Aristoteles et Avicenna et Ptolemaeus et suus commentator et Messalach in libro de Sphaera mota: et potior ratio sua est haec, quod omne quod est in multis secundum unam rationem, prius est in uno aliquo quod est causa omnium illorum, sicut causa omnium calidorum est ignis : lumen ergo quod est multiplicatum in coelo et multis modis est in luminibus coeli, oportet quod primo sit in uno quod est causa multitudinis hujus : ab illo autem quod est causa luminis in omnibus, causatur lumen : ergo oportet esse unum a quo recipiatur lumen in omnibus quae lucent: hic autem nil infra communiter ponitur sicut sol : ergo a sole unum est in omnibus stellis. Adhuc autem nos videmus, quod stellae secundum distantiam quam habent ad solem, accipiunt diversitatem suorum motuum, sicut est statio et directio currus et retrogradatio : ergo videntur etiam recipere lumen ab ipso. Adhuc hoc ipsum indicat lumen solis :
quia dicitur Sol quasi lucens solus : videtur igitur, quod sol det omnibus aliis lumen. Adhuc autem in minori mundo unum est membrum, quod omnibus aliis ministrat vitam et spiritum : testantur hoc etiam Philosophi, quod etiam est majoris mundi. Cum. igitur lumen sit per quod immittitur vita existentibus omnibus, videbitur fluxus luminis esse ab aliquo uno. Adhuc omnis diversitas et multitudo reducitur ad unum aliquid sui generis primum : ergo oportet sic etiam esse in multitudine et diversitate luminis coelestis. His autem rationibus et praecipue primae et ultimae rationi quae de necessitate concludunt consentientes, dicimus cum illustribus viris, quod omnis stella coeli illuminatur a sole sicut luna : sed est differentia receptionis luminis in ipsis : quia licet omnes conveniant in hoc quod recipiunt lumen, tamen differunt a virtute recipiendi, sicut differunt in nobilitate naturae : quaedam enim sunt purissimae et nobilissimae, et ideo lumen receptum ab ipsis statim penetrat a superficie una quae est opposita soli ad superficiem aliam, ita quod tota pars stellae impletur lumine limpido, ita quod nihil obscuritatis remanet in ipsis, et lumen earum non declinat aliquid a candore primo, sicut facit Jupiter, et quaedam aliae stellae sibi similes : et quaedam quidem stellae statim penetrantur a lumine, sed lumen declinat in ipsis ad ruborem, quod convenit eo quod corpus recipiens ipsum non est adeo nobile, sicut est in Marte, qui rubeus est, et in stella quae vocatur Alderabam quae est in oculo Tauri, et in aliis multis : in quibusdam autem declinat ad pallorem, sicut in Venere: et in quibusdam ad obscuritatem, sicut in Saturno : et in quibusdam ad rubositatem, sicut in stellis multis mbeis : et in quibusdam ad colorem album, sicut in galaxia : et hoc superius est determinatum. Sed tamen in omnibus his tanta est pervietas, quod stella recipiens lumen ex parte qua vertitur ad solem, statim impletur ipso secundum totam superficiem,
et penetrat interiora ejus, sicut sit lumen accensum in candela. Luna autem quae terrestris est naturae, ut dicit Aristoteles, non est in toto pervia : sed diffunditur lumen receptum in ipsa parum in inferiora, et non penetrat, et ideo apparet ut novacula, et non aliae stellae : et cum medietas ejus opposita est soli, aliquid obscuritatis adhuc remanet in ipsa, sicut apparet ad visum : et tunc superficies quae aversa est a nobis et sole, tota est obscura. Et sic patet solutio ejus quod objicitur accessionis stellarum ad modum lunae : et quia in toto sunt pleno lumine, nec est consequens quod a superiori sphaera descendat lumen, sicut nec etiam diversitas motus descendit a superiori sphaera, ut nos ostendimus in sequenti tractatu post istum : sed post sapiens natura per ingenium hoc ordinavit , ut sphaera quae pauciores habet motus, et ejus stella magis habet calcatum et vivificum lumen, sita sit in medio, ne ex nimia distantia ipsius praejudicium generetur omnibus quae generata sunt per ipsum in inferioribus : frigescerent enim omnia inferiora si fons caloris quasi pater generans omnia, nimis elongaretur ab ipsis : sicut et nimis calescerent, si nimis appropinquarent : et ideo posuit ipsum natura sagax in medio, sicut egregii in philosophia viri tradiderunt. Et quod dicitur, quod diaphanum purum ad hoc ut luceat non indiget nisi quod sit spissum, falsum est : quoniam potius ad fortem lucem indiget quod immittatur ei forma luminis, et tunc efficitur radians cum ante parum luminis haberet . Concedendum autem est absque dubio, quod haec receptio non est per reflexionem, sed potius, ut dictum est, incorporatum est lumen stellis : nec tamen retinent ipsum continue sicut candelae : quia tunc oporteret quod aliquid in eis esset fomes luminis, cujus resolutione lumen aleretur, et tunc stellae essent corruptibiles : sed sunt sicut vasa luminis sphaerica, quae ubicumque cum tanguntur in radio, statim per omne corpus implentur lumine, praeter lunam solum quae Infimae nobilitatis est inter astra coeli : haec enim in communi de natura stellarum dicta sint a nobis. In Astronomia enim et scientia electionum , Deo favente , loquemur adhuc de stellis, et determinabimus ea quae hic relinquuntur. Jam igitur de omnibus quae dicta sunt, manifestum est et verificatum quod stellae non. sunt igneae naturae, et quod lumen earum non est igneum, nec cadit sub visu, sicut lumen ignis : quia aliquando consumeretur, et aliquando cresceret, et variationem reciperet secundum tempora diversa : nunc autem uno modo et in quantitate et limpiditate visum est ab omnibus temporibus retroactis.