DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De taciturnitate Mariae.
De taciturnitate quae signum est sapientiae, commendat Filius matrem, Cantic, IV, 1 : Quam pulchra es amica mea, etc. Oculi tui columbarum, extra taciturnitatem tuam, id est, praeter. Ita dicit alia translatio quam ponit Ambrosius. Tota enim spiritualis et simplex ut columba, in cujus specie Spiritus sanctus visus est descendere super Christum .Non est enim mediocris virtus tacere, sicut dicit Ambrosius : et ideo de taciturnitate commendatur Maria, quae omnia verba conferens in corde suo, tacite conservabat. Notorium enim est et vulgatum muliebrem sexum de multiloquio et minori circumspectione redargui : nec mirum, cum ad primas suggestiones noxias loquela paenitus sit adempta serpenti, et aliquatenus inhibita mulieri. Hic poteris assignare de propera responsione Hvae sine discussione verborum serpentis, unde ortum est omne malum : et cogitatione Mariae qualis esset angelica salutatio, unde ortum est omne bonum. Beatus quoque Bernardus : " Post majorum charismata gratiarum, in omnium maxima mulierum Dei genitrice Maria gravitatem silentii dignis laudibus praedicabat.
Ipsa etiam dicit de taciturnitate sua, quasi seipsam commendans, Eccle. viii, 2 : Ego os regis observo, idest, os meum quod est regium, ut scilicet nihil aliud loquatur, quam quod regem deceat et reginam, scilicet verba lenitatis et clemen-
tiae, verba pietatis et justitiae, Ipsa etenim est mulier sensata et tacita , quae sedebat solitaria, et tacebat et levabat se super se per contemplationem Dei . Siquidem quia fuit sensata, id est, plena sensu et tacita, non seminiflua, sed loqueris in tempore congruo. Fuit tempus tacendi et tempus loquendi, sicut dicit Ecclesiastes, III, 7. Tempus tacendi ei fuit ante mortem Christi, loquendi post. Debuit tacere in praesentia Verbi, nec radiare debuit luna praesente sole, sicut nec luna radiat in praesentia solis. Sed verbo obmutescente per mortem, debuit revelare mysteria quae conservabat in corde suo contra scandalum crucis : quia super omnes novit. Unde poterat dicere illud Isaiae, XXIV, 16 : Secretum meum mihi, quantum ad. statum concipientis, portantis et parientis. Secretum meum mihi, quantum ad cognitionem ipsius concepti : quia super omnes habuit notitiam divinitatis. Luna etiam non debuit radiare praesente sole, sed sole tendente per mortem ad occasum, contra tenebras noctis debuit emittere radios lucis et doctrinae. Unde et dicitur pulchra ut luna .
Turbata etiam fuit in salutatione angelica : quia silentium suum quod valde amabat, respondendo infringere cogebatur. Cogitabat etiam qualis esset ista salutatio. Et utinam moniales et reclusae et religiosae nostrae tacendo cogitarent quomodo in judicio responderent, ubi de omni verbo otioso reddituri sunt homines rationem !
Sensata etiam fuit et tacita in interioribus verbis, quae sunt cogitationes, et affectiones, seu desideria cordis, quae loquuntur Deo. Unde et de ea dicitur, Isa.
xxxii, 8 : Princeps, id est, Maria designata per Saram quae interpretatur princeps, ea quae digna sunt principe, cogitabit, cogitationes scilicet pacis et non afflictionis.