Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Et cum appropinquarent Ierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum. "
Ab hoc loco agere incipit de electione quorumdam ad regnum Leonis pertinentium, et de reprobatione aliorum.
Continentur autem in ea tria capitula: In quorum primo sub metaphora describitur Synagogae reprobatio, et Ecclesiae de gentibus electio : in secundo autem meritum reprobationis ostenditur, quod est hujus libri capitulum duodecimum : in tertio autem, hoc est, tertiodecimo hujus libri capitulo, modus reprobationis Synagogae determinatur.
Istud autem capitulum in duas dividitur partes : in quarum prima duplex metaphora reprobandas Synagogae Inducitur : in secunda autem quaestio de potestate hujus reprobationis determinatur, ibi, v. 27 : " Et veniunt rursus Jerosolymam, etc. "
Prima harum adhuc secundum duplam reprobationis metaphoram in duas partes distribuitur, quarum prima est metaphora inducens inobedientiam legis, propter quam Synagoga reprobatur: secunda autem, ariditatem dulcedinis Intellectus spiritualis, propter quam per panem condemnatur sterilitati: quae incipit ibi, v, 12 : " Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. "
Adhuc autem prior harum in tres scinditur partes : in quarum prima per adductionem pulli indomiti. Gentium vocatio, et reprobatio Judaeorum praesignatur. ln secunda, per processionem una fides Patrum et Gentium vocatarum ostenditur, ibi, v, 8 : " Multi autem vestimenta sua straverunt, etc. " In tertia, desiderium salutis Judaeorum in Christo, et ingratitudo eorumdem demonstratur, ibi, v. ll : " Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis, etc. "
In prima harum patrium tres sunt paragraphi: in quorum primo discipulorum missio continetur: in secundo, obedientia discipulorum perfecta describitur : et in tertio, electionis Gentium metaphora per sessionem aselli demonstratur.
In primo horum paragraphorum duo dicuntur, scilicet, discipulorum missio, et legationis injunctio.
Circa missionem duo attenduntur, scilicet, loci unde mittuntur opportunitas, et nuntiorum idoneitas.
De loci opportunitate tria dicuntur : describitur enim opportunitas ex viae termino: et describitur opportunitas ex loci in quo missio ordinata est mysterio : et tertio, describitur ex loci a quo missio est facta proprio significato.
Dicit igitur:" Et cum " (quinque diebus ante Pascha, hoc est, die dominica palmarum) " appropinquarent, " hoc est, Jesus et discipuli appropinquare inciperent, " Jerosolymae, " ad quam Jesus tendebat tamquam ad locum passionis. Luc. xviii, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam : et consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis . Luc. xiii, 33 : Non capit Prophetam perire extra Jerusalem. Hic autem locus opportunus fuit passioni, quia per passionem introitus est ad aeternae pacis visionem, quod Jerusalem Interpretatur. Ad Galat. IV, 26 : Illa, quae sursum est Jerusalem, .libera est, quae est mater nostra. Isa. lxvi, 13 et 14 : In Jerusalem consolabimini, videbitis, et gaudebit cor vestrum.
" Et Bethaniae. " Locus est in quo or- dinatum est de missione ista. Joan. XII, et seq. : Jesus ergo, ante sex dies Paschae, venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus, Fecerunt autem ei caenam ibi: et Martha ministrabat. Lazcitus vero erat unus de discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi : et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. Et ibi proditor pro unguenti recuperatione concepit proditionem : et Christus ibi ordinavit electorum, per discipulorum legationem, vocationem : et hoc fuit sabbato ante palmas. Hic autem locus non nisi duodecim stadiis distabat a Jerusalem, Opportunus autem fuit, quia Bethania domus obedientiae interpretatur, et per obedientiam Patris ordinatum est vocationis electorum officium. Ad Philip. II, 8: Factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis.
" Ad montem Olivarum,. " Matth. XXI, 1 : Cum venissent Bethphage ad montem Oliveti. Bethphage enim casale parvum erat in latere montis Oliveti situm : opportunus autem locus fuit unde talis missio fieret: unde Glossa: " Haec in monte Oliveti posita esse dicitur, ut Ecclesia per gratiam Dei esse salvanda signetur : quam unctione spiritualium charismatum, et scientiae et pietatis luce fovet. " Mons enim Oliveti spiritualium distributor gratiarum esse signatur : et ne absconderetur civitas supra hunc montem posita, mittit duos ex discipulis suis, dicens illis : Ite in castellum quod contra vos est. Sic ergo patet hujus loci, unde facta est, ad ipsam legationem convenientia. Matth. v, 14 : Non potest civitas abscondi supra montem posita. Mons enim est elevatio potestatis ecclesiasticae : et fructus olivae signat gratiarum in Ecclesia ubertatem. Cantic. I, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Eccle. IX, 8: Oleum de capite tuo non deficiet.
" Mittit duos ex discipulis suis. "
Tangitur hic legatorum sive nuntiorum idoneitas.
Duo autem tanguntur circa hoc, scilicet mysterium, et informatio aeternae veritatis.