CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad tertiam quaestionem, in qua quaerebatur : An Theologia sit de omnibus scibilibus, iste titulus quaestionis sic intelligitur : Ex quo subjectum Theologiae est Deus sub ratione Deitatis, loquendo de Theologia in se, et illa dicuntur pertinere ad scientiam Theologicam, quae virtute subjecti Theologici ostendi possunt vel cognosci, ut infra patet ex Doctore, an modo sit de omnibus scibilibus quaeritur. Hoc declarato, dicitur ab Henrico Quodlib. 3. quaest. 9. quod non est de omnibus scibilibus, quia quidditates relucentes in essentia divina, movent intellectum divinum virtute propria, ad notitiam veritatum in ipsis virtualiter contentarum, ita quod essentia divina non movet intellectum divinum ad notitiam illarum quidditatum, nec ad notitiam veritatum inclusarum.
(b) Contra illud. Hic Doctor improbat hanc opinionem, quantum ad hoc, scilicet, quod hujusmodi quidditates possint movere intellectum divinum ; quia si sic, intellectus divinus vilesceret, quia tunc pateretur ab aliquo alio ab essentia sua, quia illae quidditates effective causarent notitiam veritatum inclusarum, et sic ab illis reciperet aliquam perfectionem, quod est impossibile ; quia talis notitia causata, esset vere realiter distincta ab intellectu divino, et per consequens vere reciperetur ab illo, et multa alia inconvenientia sequerentur.
(c) Secundo sic. In ista ratione Doctor supponit unum, scilicet quod objectum adaequatum intellectus divini est essentia divina singularissima et non aliquod commune, loquendo semper de objecto motivo, et hoc est communiter ab omnibus concessum. Sed si intellectus divinus esset acluabilis a diversis objectis, sive perfectibilis ab illis, tunc aliquod commune esset objectum illius. Hoc patet de omnibus aliis potentiis, quia enim potentia visiva nata est moveri a pluribus coloribus, ideo ponitur aliquod commune pro objecto adaequato. Et quod dicit: Nec obstat, quod objecta alia attribuuntur ad essentiam suam, et ita dicitur primum objectum propter talem attributionem. Doctor instat contra, quia tunc sequeretur quod substantia esset primum objectum intellectus nostri, quia omnia alia accidentia attribuuntur substantiae, ut patet 5. Metaphysic. et tamen substantia non ponitur primum objectum intellectus, ut infra patebit distinct. 3. quaest. 3. Et ratio est, quia alia accidentia habent propriam rationem movendi intellectum ad sui cognitionem. Sic erit in proposito, quod si alia objecta possunt movere intellectum divinum, causando partialiter in illo cognitionem sui, ab omnibus illis poterit abstrahi aliquod commune, quod erit primum objectum intellectus divini, sed de hoc diffuse pertractabitur in isto primo distinct. 3.
(d) Tertio, quia si essentia divina, etc. Patet, quia non praedicatur de omnibus per se intelligibilibus ab intellectu divino ; ergo erit primum primitate virtutis, videlicet quia virtualiter continet notitiam omnium per se intelligibilium ab intellectu suo, aliter non diceretur primum virtute. Si ergo alia objecta possunt causare notitiam sui in intellectu divino, et per consequens movere ipsum, causando ibi talem notitiam, ipsa non erit adaequatum objectum in ratione motivi, respectu intellectus divini, hoc autem est falsum communiter apud omnes.
(e) Ideo dico aliter. In ista littera sunt notandae multae propositiones. Prima est : Divina Theologia est de omnibus cognoscibilibus, quia objectum primum Theologiae Dei facit omnia alia actu cognita in intellectu suo, quod essentia divina producit omnia objecta secundaria in esse cognito respectu intellectus divini, et intellectus divinus habet cognitionem omnium a sola essentia divina.
Sed circa hanc propositionem occurrunt aliquae difficultates ex dictis Doctoris. Primo, quia ipse vult expresse in 1. dist. 3. quaest. 4. respondendo ad quaestionem, quod omnia objecta secundaria sive omnes veritates sincerae sunt ab actu intellectus divini. Hoc idem in 36. dist. 2. 43. et in 2. dist. 1. q. 1. et in Quodlib. q. 14. Si sic, tunc ista objecta sunt nola intellectui divino, non per essentiam, sed per actum intellectus sui ; et sic videtur sequi, quod veritates istae non sunt notae per ralioneni objecti Theologici.
Respondeo primo, quod etsi hujusmodi entia sunt producla in esse cognito ab actu intellectus divini tanquam a causa, quodammodo immediata, tamen ab essentia divina ut a causa remota, suo modo dicunlur esse producla in tali esse cognito. ut expresse patet a Doctore in islo 1. dist. 3. q. 4. ubi vult quod sincerae veritates reluceant in essentia divina ut in causa remota, et hoc ideo est, quia essentia divina est ratio formalis producendi cognitionem sui in intellectu suo ; et tunc ipse intellectus et essentia mediante tali actu, sunt ratio formalis producendi omnia alia in esse cognito.
Secundo dico, quod etsi talia objecta tantum habeant esse per actum intellectus divini, qui producit illa in esse cognoscibili, essenlia tamen divina facit illa actu cognita in intellectu divino. Dico etiam quod quando Doctor dicit, quod producuntur peractum intellectus divini, non semper accipit artum pro actuali intelligentia sive actu intelligendi, sed pro actu quo producuntur in tali esse , qui actus pertinet magis ad genus actionis, et ideo differunt actus intellectus et a tus inlel igendi, quit omnis actus intelligendi est actus intellectus, non e contra: patet, quia actus quo elicitur actus intelligendi, dicitur actus intellectus, et tamen non dicitur intellectio, ut patet.
Nota tamen, quod cum dico quod essentia divina facit objecta secundaria actu cognita in intellectu divino, non est intelligendum quod causet aliam cognitionem a cognitione prima, qua intellectus divinus cognoscit essentiam, cum in re tantum sit ibi una cognitio, ut infra patebit in isto 1 . dist. 2. q. 1. et dist. 39. Sed facit illam cognitionem primam terminari ad objecta secundaria, ita quod secundum aliam et aliam terminationem ad alia et alia objecta dicitur diversificari: in re tamen, tantum est una cognitio simplicissima, et hoc diffuse patebit infra dist. 39.
Secunda difficultas, est de cognitione contingentium. Nam si virtute essentiae divinae contingentia cognoscuntur ab intellectu divino, tunc videtur expresse quod Doctor sibi contradicat in multis. Primo, quia expresse vult quod essenlia divina non contineat virtualiter veritates contingentium, ut patuit supra ; et tamen si notitia talium veritatum virtute essentiae fieret in intellectu divino, tales veritates virtualiter continerentur in essentia divina, quia continens virtualiter notitiam alicujus, etiam virtualiter continet entitatem illius, ut patet expresse a Doctore in isto 1. dist. 3. et dis. 8. in 2. dist. 3. quaest. 9. in Quodl. quaest. 14.
Secundo sibi contradiceret, quia expresse vult quod essentia divina de necessitate naturae moveat intellectum divinum respectu cognitionis ab ipsa causatae; et sic si essentia divina moveret intellectum divinum respectu veritatis contingentis, sequeretur quod intellectus divinus necessario intelligeret hanc partem contradictionis fore veram, et ita posset errare vel oppositum non pisset evenire, et tunc non esset contingens, sed necessarium illud quod ponitur esse contingens, haec sunt verba formalia Doctoris quaest. 14. Quodlib. Respondeo quod essenlia divina, ut essentia. non movet intellectum divinum respectu veritatis contingentis, quia tunc sequerentur inconvenientia supradicta. Sed quia essenlia divina movet intellectum divinum ad notitiam terminorum hujus veritatis contingentis, et postea voluntas divina determinat de omnibus contingentibus, tunc praesupposita determinatione divinae voluntatis respectu contingentium, essentia divina facit illa contingenlia actu cognita in intellectu divino, sive facit notitiam intellectus divini actu terminari ad contingentia. Ex hoc patet expresse a Doctore in isto 1. d. 39. et sic intelligendo Doctorem, patet quod sibi nun contradicit. Esset tamen aliqualis difficultas in ista responsione, sed brevitatis causa ipsam differo usque ad 39. d. primi.
Expono tamen aliqualiter hanc litteram, cum dicit, quod essentia divina in primo signo naturae est essentia sua primo cognita in intellectu sua, et ratio est, quia objectum naturale perfecte praesens potentiae de necessitate producit prius sui notitiam, tanquam quasi effectum perfectissimum, esset enim impossibile ipsam prius esse rationem producendi notitiam aliorum. Et in isto signo naturae (licet possint etiam plura signa intelligi, ut exposui in 2. d. 1. q. 1.) essentia divina est simpliciter ratio cognoscendi omnia alia intrinseca, puta personas et relationes, et omnia alia quae sunt ibi ex natura rei. Sequitur: et in secundo signo naturae quidditates virtualiter continentes veritates proprias, sive proprietates cognoscuntur per rationem essentiae divinae. Adverte tamen quod essentia divina est causa immediata talis cognitionis, et non notitia ; non enim intellectus cognoscit quidditates illas per noti liam essentiae divinae, ut per rationem formalem illius, sed sola essentia est ratio formalis, quasi causandi talem cognitionem, licet tamen prius sit ratio causandi cognitionem sui. Sequitur: In tertio autem signo, etc. sic intelligendo, quod ipsa essentia est praecisa ratio cognoscendi hujusmodi proprietates sub ratione sua absoluta et non in quantum cognita, quia ut dixi supra, illa cognitio non est ratio formalis cognoscendi: nec similiter cognitio illarum quidditatum est ratio formalis cognoscendi illas proprietates, sed praecise essentia ut haec essentia, intellige tamen, quod essentia tantum concurrit partialiter, ut infra patebit dist. 2. part. 2. quaest. 3.
Si quaeratur an poterit ipsa essentia prius causare cognitionem proprietatum quam quidditatum. Dico quod non, quia est causa mere naturalis, et ideo prius natura est ratio formalis producendi notitiam quidditatum, cum sint perfectiores, etc. Ibi : Quia intellectus divinus non est natus perfici ab illis quidditatibus, id est non est natus recipere aliquam perfectionem ab aliquo, cujusmodi est cognitio, quia ille intellectus est infinitus, et illae quidditates finitae, et infinitum a finito nullo modo perficitur. Hoc debet sane intelligi, quia si per impossibile daretur una quidditas infinita essentialiter distincta a tali intellectu, non sequeretur ipsum posse perfici a tali quidditate, quia tunc non esset formaliter infinitus, quia potentia receptiva repugnat infinito intensive, cum illa essentialiter includat imperfectionem: debet ergo intelligi quod non potest suo modo perfici, nisi ab objecto formaliter infinito, quod sit idem sibi realiter, cujusmodi est essentia divina, ita quod si essentia divina in tertio signo non moveret ad cognitionem talium proprietatum, nunquam intellectus intelligeret eas.
(f) Sic ergo, Deus, etc. Quia tantum virtute primi objecti Theologici actuanlis intellectum ejus, non quod sit receptivus alicujus perfectionis, quia omnis perfectio in tali intellectu est simpliciter eadem sibi, modo inter recipiens et receptum est realis distinctio: dicitur tamen perfici, quia ultima perfectio intellectus divini est in actu secundo, quo conjungitur optimo sive essentiae divinae, ut infra patebitdist. 2. part. 2. quaest. 3.
(g) Sed de intellectibus creatis Beatorum aliter est. Et haec propositio includit duas partes. Prima, quod potest cognoscere quidditates creatas et veritates in illis contentas ex motione propria aliarum quidditatum, et talis cognitio est cognitio in genere proprio. Quomodo autem intellectus Beati possit moveri ab hujusmodi quidditatibus, habet diffuse videri in 2. distinct. 3. quaest, ult. et in 4. dist. 45.
Secunda pars est, quod intellectus Beati potest habere cognitionem Theologicam de veritatibus inclusis in ipsis quidditatibus, ut ostensis in essentia divina.
Sed circa hanc partem occurrit difficultas. Quia quaero, aut hujusmodi veritates fiunt notae intellectui Beato creato, virtute essentiae divinae, aut virtute voluntatis divinae. Non primo, quia essentia divina (ut essentia) non potest movere aliquem intellectum creatum, ut subtiliter palet a Scoto in quaest. 14. et 15. Quodlib. Non secundo, quia tunc non fierent notae virtute objecti Theologici, quod est sola essentia divina. Dico quod fiunt nolae per voluntatem divinam. Et cum dicitur quod non essent veritates Theologicae, quia non nolae virtule objecli Theologici, dico quod sufficit, quod fiant notae virtute alicujus, quod est simpliciter idem objecto theologico, vel virtute alicujus perfecte supplentis vicem objecti Theologici, cujusmodi est voluntas divina, et hoc patel a Doctore in Quodlib. q. 14. et praesertim in q. 15. et sic patet ad difficultatem, et quomodo Doctor sibi non contradicat.