IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententiam asserentem de facto Circumcisionem delevisse originale sine gratiae infusione, refutat. Primo, quia de facto non datur medium inter filium regni et perditionis. Secundo, principalius intendit Deus gratiam dare, quam peccati expulsionem. Tertio, Sacramenta impropria legis veteris dabant gratiam ex opere operantis ; ergo propria dabant ex operato. Solvit loca in contrarium, quod procedant de impropriis Sacramentis legis veteris. Quod si aliqua loquantur etiam de Circumcisione, tripliciter respondet ad ea. Quod vere Circumcisio causabat gratiam, tenent Alens. D. Bonav. Richard. Duranti. Mayron. Gabr. Rubion, Major. Suar. citati et Abul. Jud. c. 13 q. 41. Matth. 3. q. 46. S?t. 4 d. 2. q. 1. a. 4. licet ipse et Suar. in verbis differant ab aliis.
De potentia vero ordinata (i) ponitur, quod etiam de facto in Circumcisione delet culpam originalem sine infusione gratiae, pro--pter auctoritates Sanctorum, quae videntur negare gratiam a Sacramentis veteris legis, ut deductum est opponendo. Alii dicunt, quod principaliter instituta fuit propter dimissionem originalis, ex consequenti autem ad gratiam conferendam; et pro tanto dicitur non conferre gratiam, quia non ex principali institutione, sed concomitanter.
Quoad hoc teneo quod non est possibile de potentia ordinata, culpam originalem, nec aliquam aliam mortalem dimitti sine infusione gratiae, quia licet absolute sine contradictione possit esse medium in specie humana, inter filium regni et filium perditionis, scilicet homo in puris naturalibus, tamen secundum legem sapientiae divinae, post lapsum nullum est medium inter gratum, qui est filius regni, et peccatorem, qui est filius carceris. Nec potest esse loquendo de potentia ordinata, id est, conformi legibus a sapientia et voluntate divina determinatis, et ideo nullum liberat, nec sic liberare potest a culpa, nisi cui dat gratiam.
Addo etiam contra secundam opinionem, quod principaliter in-
, tenditur gratia in Circumcisione, quod probo, quia agens secundum rectam rationem, principalius intendit perfectionem, quam carentiam defectus, sive imperfectionis, quia non intendit illam carentiam, nisi propter perfectionem. Deus ergo in instituendo Circumcisionem (cum sit agens secundum rectam rationem) principalius intendit perfectionem positivam, puta gratiam quam carentiam imperfectionis, id est, peccati originalis,
(j) Tertio, propter confirmationem primae opinionis, et auctoritates Sanctorum, declaro qualiter Sancti intelligunt Sacramenta ve-
. teris legis non contulisse gratiam. Sacramentum enim, (ut dictum est prius,) potest accipi improprie et proprie: et quidem in illa lege fuerunt multa dicta improprie Sacramenta, scilicet purgationes ab immunditiis contractis secundum legem, ut patet in Levitico, de purgatione a tactu morticini, per aquam expiationis, et de purgatione a lepra, et aliis hujusmodi. Erant etiam ibi Sacramenta improprie dicta, alia ab istis, tamen plus accedentia ad perfectionem, cujusmodi erant oblationes hostiarum ; haec enim pertinebant ad cultum latriae pro tempore, in quo Deus voluit sic coli; haec et illa, scilicet purgationes et sacrificia sive oblationes, dicebantur caeremoniae et improprie Sacramenta. Et de istis concedo, quod non causabant gratiam tanquam signa efficacia respectu gratiae, eo modo quo expositum est in definitione Sacramenti, sed tamen in illis conferebatur gratia per modum meriti, licet aliqui negare videantur, quod in talibus ex charitate factis conferretur gratia. Hoc enim videtur nimis durum, scilicet quod aliquis ex charitate et obedientia sit servans Dei praeceptum, et non mereatur. Hoc etiam videtur irrationabiliter dictum, quod Deus alicui dederit praeceptum, nolens observantem praeceptum mereri, quantumcumque ex charite et obedientia observaret: nunc autem de istis caeremoniis, tam purgationibus quam oblationibus, praecepta data erant in illa lege. Patet in multis locis, et quandoque videtur ex textu, quod sunt praecepta necessaria ad salutem, puta: Qui proeterierit se lustrari de aqua proedicta, peribit anima illa de populo suo ; quae comminatio nunquam ponitur, nisi ad designandam transgressionem peccati mortalis: ergo Judaei ex charitate observantes Sacramenta improprie dicta, meruerunt gratiam, vel augmentum ejus, si eam jam habebant, sed non propter hoc illa erant proprie Sacramenta. Sacramentum enim ex virtute operis operati confert gratiam, ita quod non requiritur ibi bonus motus interior, qui mereatur gratiam, sed sufficit, quod suscipiens non ponat obicem. Sed in illis actibus non conferebatur ex hoc solo, quod offerens non poneret obicem, sed tantum conferebatur ex virtute boni motus interioris, tanquam meriti.
Sed praeter ista (k) in illa lege erat Circumcisio, quae fuit proprie Sacramentum. Unde et Magister ab illa universali Augustini super Psalm. 73. excepit Circumcisionem: haec enim per modum Sacramenti contulit gratiam ex virtute operis operati, non tantum ex virtute operis operantis, scilicet ex motu interiori. Et tamen si sint aliqua dicta Sanctorum, gratiam negantium ab illis Sacramentis, loquendo non tantum de caeremoniis, sed etiam de Circumcisione, respondeo, dupliciter potest intelligi, vel quia parvam gratiam contulit Circumcisio respectu Baptismi, cujus ratio dicetur 1. quoest, dist. sequentis; vel quia non contulit gratiam ut dispositionem immediatam ad gloriam, quia non aperuit januam, sed hoc non fuit ex defectu ejus, sed quia Auxit tempore, quo pretium non fuit solutum.
Vel tertio modo, non contulit gratiam, quia non universaliter cuicumque suscipienti; determinabatur autem forte ex institutione sua ad certum gradum gratiae, ita quod ultra illum gradum non posset, nec intendendo, nec inducendo, et ita si tantum gradum inveniret in suscipiente, nihil sibi conferret: et iste ultimus modus apparet esse de intentione Magistri. Dicit enim c. penult. quod solum peccata ibi dimittebantur, nec gratia ibi dabatur. Et subdit statim ut in Baptismo, et modum statim exprimit, quia quantumcumque justus accedat ad Baptismum, uberiorem ibi recipit gratiam ;unde Baptismus generaliter intendit ibi gratiam jam habitam vel inventam: sed non est ita in Circumcisione. Unde Abrahae jam justificato, signaculum tantum fuit: nihil enim sibi interius contulit, quia gratia Abrahae jam attigerat, vel transcenderat illum gradum, ad quem determinata fuerat Circumcisio; et intelligo, nihil ei intus contulit per modum Sacramenti, sive virtute operis operati; sed credo, quod ei contulerit per modum meriti, sive virtute operis operantis, quia credo, quod actus circumcidendi se ex obedientia Dei, et ex charitate procedens, ei fuit meritorius, sicut et immolatio Isaac.
Et si objiciatur, quod Circumcisio non est proprie Sacramentum, quia non est certum signum, 1 quia non semper habet collationem gratiae concomitantem ex vi operis operati; respondeo, quod satis certitudinaliter significat vel gratiam tunc in fieri, is non sit obex, vel tunc in esse; sicut si Beata Virgo fuisset in conceptione filii in summa plenitudine gratiae, ad quam Deus disposuit eam perventuram, si postea fuisset baptizata, nullam ibi gratiam recepisset de novo: tamen Baptismus non fuisset in ea signum falsum, vel incertum, quia gratiam significaret, vel tunc fieri, vel prius datam tunc in esse.