IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Non dari aliam formam in toto, praeter formam partis. Primo, alioquin in homine esset forma perfectior anima rationali. Secundo, daretur processus in talibus formis. Admittit tamen formam totius sumptam, non pro parte constituente, sed pro tota natura.
Quantum ad tertium dubium (p), dico, quod si intelligatur in toto praeter formam partis, cujusmodi est in homine anima intellectiva, esse aliam formam quasi supervenientem illi, quae sit etiam aliquid ipsius totius, et tamen dicitur forma totius, distinguendo eam contra formam partis, quia completius constituit totum quam illa alia forma ; iste intellectus est falsus, quia tunc esset in homine aliqua forma constituens hominem perfectior anima intellectiva, quod est inconveniens. Similiter si innitatur rationi acceptae ex unitate totius, puta quia ex materia et forma, quae est pars, non fieret unum nisi per aliquam aliam formam unientem illas partes, quae sit forma totius, ista ratio concluderet processum in infinitum, quia etiam de ipsa quaero, quomodo facit unum cum materia et forma partis. Si ex se, ita potest concedi de forma partis, quod ex se sit nata facere unum cum materia ; si per aliud, erit processus in infinitum.
Ideo dico, quod ultra formam quae perfecit materiam ultimate, quae dicitur forma partis, non est necesse ponere aliquam formam quasi perficientem tam materiam quam formam, quia materia et forma in toto non sunt partes ejusdem rationis, sive elementa perfectibilia ab aliquo actu tertio ; sed unum est proprium perfectibile, et aliud proprius actus, et haec est praecisa ratio, quare faciunt unum per se, ex 8. Metaph.
Si tamen intelligatur forma totius non aliquid constituens totum, sed ipsa natura tota, ut quidditas ; hoc modo concedi bene potest, quod forma totius sit alia a forma partis, et quod natura vel quidditas posset dici forma, patet ex Philosopho 5. Metaph. com. de Causa. Quod autem sit alia a forma partis, patet ex primo articulo hic tacto. Sed respectu cujus est forma ? Respondeo et dico, quod respectu totius compositi non quidem forma informans, sed forma, qua compositum est ens quidditative ; et hoc modo totum est ens formaliter forma totius, sicut album dicitur album albedine, non quidem quod forma totius sit quasi causa ipsius totius cum materia et forma partiali, causans quasi totum, sed est ipsum totum praecise consideratum secundum illum modum, quo loquitur Avicenna 5. Metaph. Equinitas est tantum equinitas.
Et si quaeras causas istius entitatis, dico quod ipsa est tertia a
suis causis, et causaliter est ab eis, et non ab aliis ; et quare tales causae causent et constituant entitatem tertiam aliam a se, quae sit per se una, et aliae non constituant, non est ratio, nisi quia istae entitates causarum sunt tales, et aliae sunt alterius rationis. Quod Philosophus innuit 8. Metaph. ubi respondens ad quaestionem de unitate compositi, quomodo fiat unum per se ex materia et forma, assignat pro causa, quia hoc per se est actus, illud per se potentia et sicut hoc est actus per se, illud potentia per se, ita hoc totum est unum per se, et sicut hoc est actus per accidens, et illud potentia per accidens, ita. hoc totum constitutum est unum per accidens. Quare autem ista entitas est per se actus respectu unius, et alia tantum per accidens respectu alterius, non est ratio, nisi quia haec entitas est haec entitas. Quia sicut inter calidum et calefacere, non est medium in genere causae efficientis, ita nec inter istam formam et sic informare est aliquod medium in genere causae formalis. Sicut enim calidum quia calidum calefacit, et non propter aliquid aliud, ita anima inquantum anima sic perficit, et sic constituit.
Sic ergo patet quantum ad istum articulum, quid sit medium congruitatis unionis naturae humanae ad Verbum, quia natura tota ex partibus, quod est quoddam ens absolutum tertium aliud a partibus utrisque, et ambabus conjunctim et divisim.
Et ideo illud Commentatoris (q) de primo Physicorum, negandum est. Fallit enim in ista materia sicut in aliis, quia non distinguit inter illud quod est per se, et illud quod necessario concurrit. Ad esse quidem totius necessario praeexigitur unio partium ; nec tamen illa unio est illud esse, quia unio est respectus, et esse illud est absolutum, sicut ad causationem alicujus effectus necessario praeexigitur ordo causarum efficientium, quando sunt multae ordinatae, et approximatio earum ; et tamen ille ordo vel illa approximatio non est esse ipsius effectus, quia ista sunt respectus tantum, hoc autem est absolutum. Nec est inconveniens aliquod absolutum dependere vel praeexigere vel saltem coexigere aliquo modo aliquem respectum. Universaliter enim absolutum causatum a pluribus causis necessario praeexigit unionem et approximationem illarum causarum in causando ; et ita potest hic esse, quod tota entitas totius sit absoluta, licet necessario praeexigat vel coexigat unionem partium absolutarum.