REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum in Christo sit filiatio realis ad Matrem, alia a filiatione ad Patrem ?
Alens. 2. p. q. 10. m . 3. D. Thom. 3. p. q. 25. art. 5. et hic quaest, I. art. 4. D. Bonavent. art. 2. quaest. 2. Durand, q. 3. Gabr. q. I. Henric. quodl. 4. q . 3. Suar. 3. p. tom. 1. disp. 12. per totam. Scot. in Oxon. hic q. unica.
Circa octavam distinctionem quaeritur primo : Utrum in Christo sit filiatio realis ad matrem, alia aproprietate personali Verbi ? Quod non, quia secundum Damascenum, si Pater esset incarnatus, esset confusio in personis, quia tunc esset duplex filiatio ; sed non minus est confusio in personis, si sit alia filiatio realis ad matrem, et alia ad patrem, et sic nihil minus essent nunc quatuor personae, quam si Pater esset incarnatus.
Item, si in Christo essent duae filiationes reales, igitur Christus est duo filii realiter. Consequens est contra Augustinum de Fide ad Petrum.
Item, Christus nunc est filius matris, et tamen non habet relationem ad eam ; igitur pari ratione potuit tunc fuisse filius, et non habere relationem ad eam. Antecedens patet, quia destructa relatione, ipsa non redit eadem numero, et hoc maxime quando fundamentum redit per aliam reparationem : igitur cum
Christo corrupto fuisset destructa relatio ad matrem, si quam habuisset, quia per aliam reparationem rediit Christus, nunc non habebit relationem ad matrem, et tamen nunc est filius matris.
Item, per filiationem rationis potest dici vere filius ; igitur non oportet quod sit alia filiatio realis ad patrem quam ad matrem. Antecedens patet, quia Deus dicitur realiter Dominus relatione rationis ad creaturam ; igitur sic potest filius dici realiter filius matris relatione rationis ad matrem.
Oppositum : Si Pater fuisset incarnatus, fuisset confusio in personis, quia fuisset realiter filius ; igitur cum Christus sit filius realis matris, aut hoc erit proprietate divina, aut alia relatione reali. Non primo modo, quia proprietate divina, non plus est filius matris quam Angeli ; igitur oportet quod alia relatione reali.
Item 5. Metaphysic. c. de ad aliquid, text. 26. Inconveniens est idem referri ad duo extrema per se, quia sic idem bis diceretur ; hoc est inconveniens eadem relatione ; igitur alia et alia referunt ad matrem et ad patrem.