D- # secundum # deo,# non est # hoc / autem / etiam / auctoritate philosophi patet in X eth. Actiones, inquit, quales attribuere debitum est deo vel diis? utrum iustas? vel ridiculi apparebunt communicantes, et depositiones dantes, et quaecumque talia alia? et similiter prosequitur de aliis virtutibus. Unde concludit, pertranseuntibus autem omnia apparebunt utique quae circa actiones parva et indigna deo vel diis. Autem # etiam # sola intellectiva pars animae similitudinem habet # rursus. Passiones quae sunt virtutum materiae / et penes, et vitam, et pen- / penes obiecta differunt, quorum quaedam sunt corporalia, quaedam animalia: animalia, ut honor, dominium, et huiusmodi; corporalia vero, ut cibus / ut / et potus. Hee igitur virtutes quae circa / obiecta / passiones / sunt circa huiusmodi / sunt corporalia / obiecta habentes, speciali ratione / excludentur / excluduntur / a deo, non solum ratione obiecti proximi, quod est passio, sed etiam obiecti remoti, quod est corporale aliquod bonum vel malum, cuius usus deo competere non potest, qui est omnino incorporeus. Item / inter has / autem / passiones / quaedam / quae obiecta corporalia habent, quaedam differentia consideratur ex parte effectus: nam quaedam / h- / earum inclinant ad passibiles / et defectibiles / et infirmas / operationes, sicut concupiscentia venereorum et ciborum, quaedam vero ad quasdam / potentes / robustas actiones / sicut audacia ad aggrediendum, ira ad vindicandum.
Si igitur nihil infirmum et passibile deo convenire potest, ex ipsa ratione actionis quae consequitur passionem, quaedam virtutes a deo removentur. Hee igitur virtutes secundum omnia a deo removentur, non solum quia habitus, sed quia circa humanam vitam sunt, et in hac circa passiones,/ unde / non quascumque, sed quae corporale motivum habent et passibilem et infirmum effectum. Unde hee deo convenire non possunt / ut pote secundum / suam / suae speciei rationem, quam ab obiectis trahunt, quae sunt passiones, deo repugnantes /, nec etiam metaphorice / de ipso dicuntur / ut pote nihil simile deo habentes.
Unde in sacra Scriptura nec castus nec sobrius aut temperatus vel continens deus dicitur: circa tales enim passiones huiusmodi virtutes sunt.
Virtutes autem quae circa passiones sunt quae motivum / spi- / animale vel spirituale habent, sicut magnanimitas et humilitas, quibus bene nos habemus ad honorem vel dominium secundum passiones fiduciae vel praesumptionis, deo quidem convenire non possunt proprie, eo quod circa passiones sunt: quia tamen spiritualia bona, ut honor et dominium, deo competunt,/ et / habent aliquid unde divinae perfectioni similentur, et ideo de deo metaphorice dici possunt, ut dicamus deum magnanimum inquantum vult sibi maximum honorem, humilem autem inquantum ultra suam mensuram de se non praesumit sed ea quae infra vires suas sunt interdum operatur. Similiter autem et virtutes quae sunt circa passiones quarum motivum est aliquid corporale et tamen effectum habent aliquam operationem robustam, sicut fortitudo, quae est circa audacias, et mansuetudo, quae est circa iras, de deo dici possunt, etsi non proprie, tamen metaphorice, propter similitudinem / actorum / actionis, ut dicatur fortis inquantum nihil est quod ipsius conatum reprimere possit, unde dicitur primo Reg. II, non est fortis sicut deus noster; mansuetus autem vel mitis, inquantum parcit nec per poenae demissionem ei aliquid derogatur, unde Mich. III, quaerite mansuetum, quaerite bonum.
Huiusmodi # esse #