Sed sequitur de homine hoc in comparatione ad Angelos, quibus homo invenitur propinquus. Minuisti.
In Angelis invenitur imago dei per simplicem intuitum veritatis, absque inquisitione; in homine vero per discursum; et ideo in homine aliquantulum.
Inde est quod homines dicuntur Angeli: Malach. 2: legem requirent ex ore ejus: quia Angelus domini exercituum est. Est et homo corruptibilis, sed modicum; quia aliquando homo in patria omnia sine discursu cognoscet; et erit secundum corpus incorruptibilis: 1 Cor. 15: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Consequenter ostendit clementiam dei ad hominem, per comparationem ad ipsum hominem, cum dicit, gloria et honore etc.. Coronari est regum. Deus fecit hominem quasi regem inferiorum et est gloria, scilicet claritas divinae imaginis: et haec est quaedam corona hominis: 1 Cor. 11: vir imago est et gloria dei: Ps. 4: signatum est super nos lumen vultus tui domine. Sed ille honoratur, qui non subjicitur alicui. Homo enim nulli creaturae naturali corporali subjicitur, quantum ad animam, nec in ingressu nec in progressu: non in ingressu, quia a creatura non producitur, et libere agit: nec perit cum corpore; et in hoc honor hominis consistit; et ideo dicitur Sap. 2: nec judicaverunt honorem animarum sanctarum etc.
Usque fecit illum: Ps. 48: homo cum in honore esset non intellexit etc.. Consequenter cum dicit, constituisti, ponit clementiam dei ad hominem per comparationem ad ea quae sunt sub homine, quia voluit habere hominem dominium super ista inferiora: et circa hoc tria facit. Primo proponit dominium. Secundo facultatem dominandi.
Tertio numerum subditorum. Secundum, ibi, omnia subjecisti. Tertium, ibi, oves et boves. Dicit ergo, ex quo homo est rex, dedisti ei dominium.
Super opera manum tuarum: Gen. 1: ut praesit piscibus maris, et volucribus caeli, et bestiis universae terrae, et reptili quod movetur in terra. Hoc habet per rationem, quia excedit omnia animalia: et ideo statim cum dixit, gloria et honore, subdidit. Constituisti, idest dedisti dominium. Sed nota quod dicit, quod homo habet auctoritatem super opera manuum, non digitorum; quia non sunt subtilia ut caeli, qui sunt opera digitorum.
Homo non potest sibi ea subjicere; et ideo secundo ostendit facultatem dominandi. Omnia, inquit, subjecisti, ut praeesset et dominaretur ad nutum. Hoc signatur Gen. 2, ubi deus adduxit omnia animalia ad Adam. Et haec subjectio plenarie fuit ante peccatum; sed aliqua nunc resistunt in poenam peccati. Tertio cum dicit, oves et boves etc., enumerat subjecta: et ponit animalia ut etiam plantae intelligantur. In animalibus autem quaedam subjiciuntur secundum totum genus suum, scilicet animalia mansueta et domestica secundum suam naturam, scilicet oves et boves: et hoc in feminino dicit, universas, quia armenta fiunt praecipue de vaccis et ovibus. Alia sunt quae non subjiciuntur secundum totum genus: et horum quaedam sunt gressibilia: et quantum ad hoc dicit, insuper et pecora campi etc.: scilicet apri, cervi, et hujusmodi: quaedam volatilia, scilicet aves: et quaedam natatilia sicut pisces. Possunt et haec ad beneficia gratiae referri: et tunc in his omnia mysteria christi numerantur. Primo incarnationis, quid est homo? duo tangit: scilicet causam incarnationis, et ipsam incarnationem: et dicit, quid est homo? videbatur enim deus oblitus hominis, quando expulit eum de Paradiso: hujusmodi recordatur quando reducitur ad illud psalm. 105: memento nostri domine.
Et sic sequitur incarnatio: quia visitat: et ideo dicit, aut filius hominis etc.. Quia licet totum genus humanum visitaverit, specialiter tamen illum hominem assumptum in unitate hypostasis: Hebr. 1: nunquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae.
Secundum est passionis. Minuisti propter passionem. Heb. 2: eum autem qui modico quam Angeli minoratus est etc.. In Hebraeo habetur, et minues eum parum a deo: quia conjunctus est deo in unitate personae; sed minutus propter passibilitatem assumptam. Tertium est beneficium resurrectionis in honore exhibito apostolis, quae numerat per passionem; Phil. 1: in nomine jesu omne genuflectatur etc.. Joan. 5: ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.
Quartum mysterium est ascensionis: constituisti eum super etc.. Eph. 1: constituens eum ad dexteram suam, supra omnem principatum et potestatem etc.. Quintum mysterium est adventus ad judicium, omnia subjecisti etc. Idest constituisti eum judicem super omnia: Hebr. 2: nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei: tunc omnia subjicientur sub pedibus ejus, idest humanitate ejus, quia caput christi deus, 2 Cor. 11. Et sunt pedes humanitas: joan. 5: potestatem dedit ei judicium facere. Et hi in judicio quidam boni: et horum quidam subditi sunt signati per oves: 2 Reg. Ult.: isti qui sunt oves quid fecerunt? quidam praelati, et hi signati sunt per boves: Prov. 14: ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo bovis. Quidam mali: et horum sunt tria genera: joan. 2: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vitae. Et primo ponit luxuriosos: et hi sunt oves et boves et pecora campi, quia bestialibus delectantur: joel. 1: putruerunt jumenta in stercore suo, et demoliti sunt horrea campi. Dicit hoc, quia vadunt per amplam viam, Matth. 7. Secundo superbos, volucres: Matth. 14: aves caeli comederunt illud: Deut. 32: devorabunt eos aves morsu amarissimo. Tertio cupidos, qui perambulant semitas maris, ad litteram; vel mundi: Ps. 11: in circuitu impii ambulant: job 1: circuivi terram, et perambulavi eam. Sicut deus est mirabilis eminentia majestatis, ita ostenditur ex clementia; et ideo concludit admirationem, domine dominus noster etc..
Tamen sciendum est, quod iste Psalmus est circularis, quia eundem versum habet in principio et in fine. Quidam sunt semicirculares, quia non repetunt totum versum, sed partem; sicut benedic anima mea domino, finis, in omni loco dominationis ejus.