Quod vero sexagesimo sexto ponitur, ideae habent pluralitatem ex parte connotati propter respectuum pluralitatem, et ille respectus aeternus est, verum est, si respectus ille est intellectus a deo.
Deus enim ab aeterno sicut intellexit multitudinem creaturarum, ita intellexit multitudinem respectuum, prout sunt inter ipsum et creaturas: et hoc sufficit ad pluralitatem idearum, quae nihil aliud sunt quam rationes rerum, prout sunt intellectae a deo; et sic neque oportet essentiam divinam plurificari, neque oportet esse aliquam relationem realem aeternam praeter proprietates personales, ut obiicitur.