DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De subtilitate Mariae.
Subtilitas beatae Mariae in hoc apparuit, quod tam subtiliter contemplata est caelestia, quod ductu propriae rationis, illuminante gratia, visa est Filium Dei desiderare virginitatem, quam ideo forte vovit, ut ejus beneplacito satisfaceret. Ac si diceret voto suo: Lilia desiderabat, li-
lia ei exhibeo. In hoc etiam apparet ejus subtilitas, quod tam subtiliter scit miseris misericordiam exhibere, quod sigillum non dissipat divinae justitiae, et maxime circa hoc consistit studiositas ejus, de qua dicit Psalmista, Psal. IX, 12 : Annuntiate inter gentes studia ejus.