CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod perfecta hominis ut homo est operatio viri studiosi ut vir studiosus est.
Si autem sic est ut diximus, et ponimus opus hominis vitam quamdam, eo quod est in operatione vitae : vitam autem dicimus animae et operationem et actum cum ratione, quia aliter non esset vita hominis ut homo est : tunc studiosi viri erit haec operatio bene optime. Unumquodque autem ad bonum suae operationis perficitur secundum propriam connaturalem virtutem : oportet quod et homo ad propriam suam operationem propria et connaturali virtute perficiatur. Operationem autem illam jamdudum esse diximus felicitatem et humanum bonum. Ergo humanum bonum est operatio animae secundum propriam connaturalem virtutem. Videamus igitur quid sit illa virtus : propria enim virtus rationis ut ratio est, videtur esse illa quae in ipsa forma rationis est et in operatione et in operante et eo circa quod operatur. Hoc autem non est justitia, sicut Tullius videtur dicere in libro de Officiis, ubi dignissimam probat esse virtutem justitiam : justitiae enim forma (sicut Philosophus dicit) aequalitatis forma est : ad par enim sive aequale reddit unicuique quod suum est. Similiter hoc temperantia non est, nec fortitudo, sicut per se patet : proprius enim et connaturalis ha- bitus est in forma per se agentis et secundum seipsum. Ratio autem ex propria forma luminis se constituentis ratiocinans est, et est lumine diffuso in rebus circa quas ratiocinatur. Ratiocinatur ut intelligit : et cum. ratiocinatur id circa quod agit, ad aliquid examinat utrum rectum sit : quia aliter nunquam sciret se invenisse quod quaerit. Et non potest dici quod inventum ad aliud examinet, nisi ad lumen intellectuale essentialiter constituens eam : hoc enim semper rectum et aptum et principium omnis rectitudinis est. Oportet igitur quod illa virtus prudentia sit : prudentia enim secundum rationem est principium activum.
Tamen quia etiam sunt quae participant rationem secundum persuasibile et obedibile : et quantum participant de ratione, tantum participant de rationis operatione : et sic et inferiorum operationes rationis operationes sunt, et virtus eorum hoc modo rationis virtus est : et sic plures sunt virtutes rationis. Si autem sic plures sunt virtutes, operatio rationis ut ratio est, per se erit secundum optimam et perfectissimam virtutem. Perfectissima autem, est, secundum hunc modum quo hic loquimur de perfectione, quae in ipso lumine et forma rationis, rationalem naturam operatam ponit in ultimo. Quod autem nos diximus lumen rationis semper esse rectum, non intelligimus de lumine quod ratio infundit in ratiocinationis actum. : quia haec frequenter occumbit propter umbram eorum circa quae operatur ratio, et tunc incidit error : sed intelligimus de ipso lumine constituente rationem in esse rationis prout imago intellectualis luminis est. Hoc enim propter hoc quod intellectus et ratio separata sunt a materia, nunquam occumbit, sed semper mutat ad illuminationem : propter quod unumquodque malum conscien-
. 1 tia redarguit, et omni bono quod quis operatur, congaudet secundum proprium ipsius.