In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et reget eas in virga, " quantum ad praedestinatos, "et tamquam vas figuli confringentur, " quantum ad praescitos. Isa. xxx, 13 et 14 : Subito dum non speratur, veniet contritio ejus : et comminuetur sicut conteritur lagena figuli, contritione pervalida.
" Sicut et ego accepi, "
Scilicet, in quantum homo, " a Patre meo, " quia quidquid habet Filius, habet a Patre. Nota : In quantum Deus habet potestatem aeternam. Daniel. VI, 26 : Potestas ejus usque in aeternum. In quantum homo, potestatem ex tempore sibi datam. Matth, XXVIII, 18 : Data est mihi omnis potestas, etc.
Aliter de judicio, sic : " Qui vicerit, " scilicet, mundum, et ea quae mundi sunt, " et custodierit opera mea, " scilicet, paupertatem, humilitatem, patientiam, et hujusmodi, " dabo ei potestatem super Gentes, " scilicet, judicandi eas. Matth.XIX, 28 : Vos qui secuti estis me, etc.
" Et reget eas in virga ferrea, " id est, sententia inflexibili, scilicet, mittet eas in gehennam, " et tamquam vas figuli confringentur, " per irreparabilitatem, " sieut et ego accepi " potestatem judicandi : Glossa, per humanitatem : " a Patre meo, " id est, tota Trinitate quae est Pater noster, et Christi in quantum homo. Et est sensus : Potestatem judiciariam dabo illi qui custodierit opera mea, " sicut et ego accepi : " et est similitudo in actu accipiendi, et. non in modo. Quasi dicat: Ego accepi a Patre, et illi acceperunt a me.
" Et dabo illi stellam matutinam. "
Hoc praemium respondet perseverantiae. Justum est enim ut qui fuit stella vespertina perseverando usque in finem, habeat stellam matutinam in retributione, id est, Christum, de quo dicitur infra, xxii, 16 : Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina.