CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Haec littera continet aliquot dicta. Primum, Theologia in se est de omni scibili, quia objectum Theologicum aptum est repraesentare omnia. Secundam, Theologia Beatorum est de tot, quot voluntas Dei vult de facto, potestque esse de omnibus scibilibus, de quo 3. distinctione 14. quaestione 2. Tertium, nostra Theologia est de his, quae continentur in Scriptura et eliciuntur ex ea. Quartum, Theologia nostra non potest esse de omnibus scibilibus, sicut Theologia Beatorum. Quintum, Theologia nostra potest esse de omni scibili secundum respectum ad divinam essentiam, ut haec. Sextum, Theologia est omnis cognitio in Deo, in intellectu creato, non.
Sed (a) dubium est, an sit de omnibus, licet aliqua alia sit de quibusdam cognoscibilibus. Hic distinguendum est de Theologia in se, et ut est habitus perficiens intellectum creatum beatum. Primo modo, est de omnibus scibilibus, quia omnia alia nata sunt sciri virtute primi objecti Theologici. Secundo modo dico, quod possibile est eam esse de quocumque, imo et de omnibus scibilibus, quia scibilia non sunt infinita. De facto autem non habet limitationem, nisi ex voluntate Dei ostendentis aliquid in essentia sua, et ideo actualiter Theologia eorum est de tot, quot voluntarie Deus ostendit eis in essentia sua.
De Theologia (b) autem nostra dico, quod ipsa non est actualiter omnium scibilium pro statu isto, quia sicut Theologia Beatorum habet terminum, ita et nostra ex voluntate Dei revelantis. Terminus autem praefixus a voluntate divina, quantum ad revelationem generalem, est eorum quae sunt in sacra Scriptura, quia sicut habetur in Apoc. ult. Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Igitur Theologia nostra de facto non est nisi de his, quae continentur in Scriptura, et de his, quae possunt elici ex ipsis.
De possibilitate (c) Theologiae nostrae dico, quod non potest esse de omnibus: tum propter defectum intellectus nostri, non potentis in speciali concipere multas quidditates (revelatio autem secundum communem legem, non est nisi de his quorum termini naturaliter possunt concipi a nobis.) Tum propter (d) defectum Theologiae nostrae, quia non potest esse cum cognitione evidenti de eisdem cognoscibilibus secundum aliquos, et per consequens de naturaliter nobis cognitis non potest stare Theologia nostra revelata. Tamen (e) omnis Theologia, sive nostra, sive Beatorum, sive Dei, est de omnibus entibus quantum ad aliqua de eis cognoscibilia, scilicet quantum ad respectus quos habent ad essentiam divinam, ut est haec essentia. Quia respectus non potest cognosci sine cognitione amborum extremorum, et ita respectus qui est ad hanc essentiam ut haec, non potest cognosci sine cognitione hujus essentiae ut haec.
Sic ergo (f) (ut vere dicatur) Theologia est de omnibus, et est omnis cognitio non includens imperfectionem. Et ideo in intellectu Dei, qui non potest habere aliquam cognitionem imperfectam, est omnis cognitio: non tamen est omnis cognitio simpliciter respectu intellectus creati, quia praeter eam potest haberi alia cognitio de aliqua quidditate speciali movente intellectum creatum. Ipsa etiam sola est cognitio de omnibus quantum ad aliqua cognoscibilia, scilicet quantum ad respectum eorum ad hanc essentiam ut haec, si tamen essentia ut haec, terminet respectum creaturae, et non sub ratione alicujus attributi naturaliter a nobis intelligibilis. Et ista (g) est forte ratio una, quare non possumus scire de intellectu creato, quod ordinatur ad hunc finem ut hunc, quia non possimus cognoscere respectum fundatum in natura intellectuali ad istam essentiam tanquam ad finem proprium, quia nec extremum ad quod est respectus, ideo nec ratione imaginis respectu illius naturae in se, sicut Sancti loquuntur de imagine.
Ad primum argumentum, dico quod concludit de Theologia non in se, sed prout traditur in sacra Scriptura, et de hac loquitur Augustinus.