IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) De potentia ordinata, etc.Praemittit sententiam Magistri, quam ad initium hujus quaestionis impugnavimus, et eam ipse hic impugnat. Item sententiam Varronis sui praeceptoris, qui asserit in Circumcisione gratiam non intendi principaliter institutione Circumcisionis, sed deletionem peccati originalis ; secundo autem et concomitanter per eam datam esse gratiam, et pro tanto dicitur a Sanctis non conferre gratiam, quia non ex principali instituto id habet.
Conclusio Doctoris est de potentia ordinaria non remitti peccatum originale sine infusione gratioe. Ratio est jam supra tacta, quia non datur, nec potest dari de potentia ordinaria, et secundum leges fixas divinae sapientiae status medius inter filium regni et peccatorem post lapsum ; hoc supra probatum est in initio quaestionis. Addit, contra secundum opinionem, gratiam principaliter intendi per Circumcisionem, quia agens secundum certam rationem principalius intendit perfectionem, quam carentiam defectus seu imperfectionis, quam intendit propter perfectionem positivam, et magis terminum ad quem, quam terminum a quo, quia illum intendit per accidens, hunc autem per se.
Haec ratio patet in naturalibus, quia causa primario intendit assimilare sibi passum. Patet etiam in moralibus, quia intendens finem, principalius operatur propter finem, quam propter impedimenta, quae summovet declinans ab extremis vitiis, quae opponuntur virtuti ; principalius intendit medium virtutis, quam fugam extremi, et hanc eligit ex motiva virtutis et mediocritatis, quo assequatur medium ; finis etiam praecepti negativi est affirmatio opposita.
Patet etiam in proposito in supernaturalibus, quia deletio et remissio peccati intenditur propter salutem et vitam ut removeatur impedimentum; hinc poenitentia concipitur ex motivo charitatis, ut patet ex Tridentino sess. 6. cap. 1. et praeexigitur in eo qui est in mortali ad receptionem et ministrationem Sacramentorum.
Deus ergo instituendo Circumcisionem (cum sit agens secundum rectam rationem) principalius intendit perfectionem positivam, puta gratiam, quam carentiam imperfectionis, id est, peccati originalis, quia perfectio positiva magis et propinquius accedit ad finem electionis et gloriae, quam remissio peccati ; quod patet per Tridentinum sess. 6. cap. declarans : justificationem includere non solum remissionem peccati, sed sanctificationem et renovationem interioris hominis per voluntariam susceptionem gratioe et donorum, etc. Et subdit causam seu rationem : Unde, inquit, homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit hoeres secundum spem vitoe oeternoe, etc. fieri ergo haeredem vitae aeternae, quod tribuit gratiae, est finis remissionis peccati; utriusque autem, ut ibi sequitur, finis, est gloria Dei et Christi, ac vita aeterna ; haec intelligenda sunt de fine extrinseco Sacramenti, non vero de fine intrinseco.
(j) Tertio propter confirmationem primoe opinionis, etc. Primam opinionem appellat communem, quae docet in Circumcisione deleri peccatum originale, et deinceps respondet ad auctoritates Sanctorum, qui videntur negare Circumcisionem esse remedium peccati originalis. Supponit in primis quaedam fuisse Sacramenta in veteri lege improprie dicta, ut purgationes, et baptismata ab immunditiis legalibus, oblationes et sacrificia ; asserit autem illa non contulisse gratiam ullam ex opere operato, contulisse autem gratiam per modum meriti ex opere operantis ; tenet ergo contra extremas sententias cum communi.
Hugo de Sancto Victore lib. 1. de Sacrament. part. 9. cap. 1. et part. 11. cap. 5. part. 12. cap... et in summa part. 4. cap. 1. asserit omnia illa contulisse gratiam ex opere operato, quod admittit etiam S. Bonaventura dist. 1. q. 5. quamvis illam efficaciam refundat in fidem, et non in ipsa Sacramenta ratione sui.
Durandus distinguit inter ea quae fiebant in expiationem legalem, et ea quorum usus non fuit sine gratia ; illa non conferebant gratiam, haec autem sic, ut consecratio Sacerdotum. Paludanus etiam in eo statu admittit matrimonium fuisse Sacramentum ; noster Rubion id admittit de Poenitentia.
Altera autem sententia imponitur Magistro, nempe ex opere operantis nihil contulisse Sacramenta legalia. Contra illam militant Florentinum et Tridentinum jam citata ; statuunt enim illa non contulisse gratiam, sed significasse conferendam per Christum. Augustinus in Psalm. 73. epist. 19. ad Hieronymum, et aliis locis citatis, adducuntur loca Pauli, ut ad Galat. 4. Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, etc. Sed hunc locum in eamdem epistolam intelligit Augustinus de idolis gentium, quae etiam Judaei adorabant, sicut et Solem, Lunam et stellas ; cui interpretationi favet praemissa clausula,
quia loquitur ad Gentiles, de quibus dicit: sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt Dii, ser viebalis ; et subdit: Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis; et subdit: dies observatis, et menses, et tempora, et annos, etc.
Tertullianus lib. 5. contra Marcionem, cap. 4. intelligit Sacramenta vetera. Huic favet quod Paulus etiam in initio illius 1 capitis comprehendit se etiam fuisse sub elementis, intelligens legem: Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes, at ubi venit plenitudo temporis, et misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret. Deinde Paulus ex instituto retrahit Galatas a Iudaismo, quem sub hac metaphora videtur intelligere.
Sed Hieronymus, Anselmus, Chrysostomus, Theophylactus, D. Thomas interpretantur locum de legalibus jam mortuis, sicut ad Hebraeos 7. Reprobatio autem fit prioris mandati propter infirmitatem ejus, et inutilitatem. Hic locus facit etiam ad propositum, sicut et illud ad Hebraeos 9. Habuit quidem et prius (supple Testamentum) justificationes culturoe, et sanctum soeculare, etc. si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vituloe aspersus, inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis, etc. cui opponit sanctificationem animae factam per sanguinem Christi.
Contra alias opiniones circa illa particularia Sacramenta legis, pugnat Tridentinum sess. 7. can. 1. ubi definit omnia legis novae Sacramenta fuisse instituta a Christo, contra aliud id definit 24. cap. et can. 1. contra Rubionem sess. 14. cap. 2. contra Durandum, licet non ita expresse, sess. 22. cap. 1. Quoniam sub priori Testamento, teste Apostolo Paulo, propter Levitici sacerdotii imbecillitatem, consecratio non erat, etc. de quo agemus infra suo loco.
Altera sententia Magistri recte impugnatur a Doctore hic asserente nimis durum esse, quod praeceptum Dei, ejusque opus ex charitate et obedientia factum, nihil conferret ad salutem, quamvis Augustinus epist. 19. ad Hieronymum dicat illa praecepta, etsi non mala, non tamen bona fuisse, quia eis homines non justificabantur, intelligendum est de justificatione, quae efficacia ipsorum Sacramentorum oriretur, non autem de justificatione, quae ex fide et religione et obedientia legis ; unde infra cum Paulo ad Romanos 7. dicit legem fuisse sanctam, et mandatum sanctum et justum, et bonum ; illud explicans concludit quomodo lex, et quibus fuit bona, quibus autem mala : Hos ergo damnabiliter, inquit, esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem, dum non intelligendo gratioe beneficium ad facienda Dei proecepta, quasi de suis viribus superba elatione proesumunt ; plenitudo enim legis charitas, etc.
Quae verba, et confirmant quae supra adduximus circa intelligentiam locorum Pauli de legalibus, et probant praecepta legis ex fide et gratia et charitate facta fuisse proficua ad salutem; quod et Patres passim contra Manichaeos docent, et alios anteriores haereticos reprobantes legem. Et ratione patet, quia omnis lex divina f ordinatur ad salutem viatoris, et in ea lege fuit cultus religionis congruus illi tempori, ut fert Augustinus supra, et ex transgressione ejus incurrebatur poena et peccatum, habuit etiam suas repromissiones ; ergo et meritum, quando fides et charitas, obedientia et religio suffragabantur, sine quibus in nulla lege valet quis mereri. Si enim ex lege data recte probant Patres libertatem voluntatis nostrae ad bonum et malum, sine qua nihil conduceret lex, aut praeceptum, ita etiam ex lege divina, recte probatur potestas merendi et demerendi.
(k) Sed proeter ista, etc. Docet Circumcisionem dedisse gratiam ex opere operato, per modum Sacramenti, et non tantum ex motu interiori. Hanc supra probavimus in hoc commento. Respondet autem ad loca Patrum in genere quae asserunt Circumcisionem nullum habuisse fructum, aut effectum justitiae in Circumcisis. Respondet, quod Circumcisio parvam gratiam conferebat respective ad gratiam baptismalem, et sic, quasi per antithesim comparata ad Baptismum, nihil conferebat, quia gratia per eam collata in comparatione gratiae baptismalis, quasi nulla reputatur intensive et extensive. Et hoc modo intelligi possunt loca Basilii et Cyrilli, et Origenis hom. 3. in Genesim, Athanasii oratione in illud : Omnia mihi tradita sunt, etc. Epiphanii hoeresi 3. et aliorum, qui explicant utilitatem Circumcisionis in eo quod fuerit umbra et figura Baptismi; figura autem ad figuratum relata, quasi nihil est rei, sed merum signum. Sed dices illos Patres excludere omnem justitiam a Circumcisione. Respondetur, ut supra ad Apostolum.
Respondet secundo, vel quia non contulit gratiam ut dispositionem immediatam ad gloriam, sed hoc, inquit, non fuit ex defectu ejus, sed quia fluxit tempore, quo pretium non fuit solutum. Hoc idem declarat infra, responsione ad 2. g sequenti.
Respondet tertio, quod Circumcisio eatenus dicitur non dedisse gratiam, quia non universaliter cuilibet recipienti conferebat. Determinabatur forte ad certum gradum gratiae, ultra quem non erat efficax, et ita si tantum gradum inveniebat in suscipiente, non dabat ei gratiam ; et per hoc explicat Magistrum, cap. penultimo hujus distinctionis, ex ejus verbis. Eadem est sententia D. Bonaventurae in expositione litteroe, part. 2. dub. 8. et quoest, ultima ad primum. Haec solutio fundatur in verbis Pauli ad Romanos 4. qui dicit justificatum fuisse Abraham per fidem, cujus signaculum accepit Circumcisionem ; hinc ei Circumcisio nihil contulit ex opere operato, sed ex opere tamen operantis per modum meriti accepit gratiam ; neque hoc negavit Paulus, quamvis si interpretari eum liceat secundum superficiem verborum, et prout quidam intelligunt, neque sic valeret Circumcisio Abrahae, quod non quadrat regulis communibus meriti et boni operio, atque adimpletionis legis et mandati. Sed contra objicit Doctor, quia sic Circumcisio non esset certum signum, quia in adultis justis non habuit effectum. Respondet negando antecedens, quia significaret gratiam, vel in fieri, si non esset obex, vel in facto esse, sicut si Beata Virgo recepisset plenitudinem gratiae in conceptione filii, ad quam Deus eam destinavit, non recepisset gratiam si postea fuisset baptizata, quamvis Baptismus fuisset respectu ejus verum signum, quia significaret vel gratiam in fieri, vel in facto esse. Quod patet in simili, quia missio visibilis Spiritus sancti significat gratiam, ut Doctores in dist. 16. et 17. talis fuit missio ejus in Apostolos in die Pentecostes, ut patet ex Chrysostomo homil. 24. in Acta, et homil. 4. super illud . Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 17. Gregor. hom. 30. in Acta, Hieron. epist. ad Hedibiam, et alii Patres.
Hinc Scholastici plures docent, hanc missionem in eis fuisse per modum Sacramenti Confirmationis, Aiens. 3. part. D.Thomas 3. quoest. 72. art. 4. ad. 3. noster Doctor in 4. dist. 1. ubi alii, ut ibidem tractabitur. In his autem missio visibilis Spiritus sancti significavit gratiam in fieri. Missio super Christo in Jordane significavit gratiam in facto esse, neque inde fuit signum falsum, ut recte D. Thomas in 1. dist. 17. 2. part. dist. art. 2. respons. ad ultimum. Sic etiam Christus sumpsit in ultima Coena Eucharistiam sacramentaliter, cui non dedit gratiam, quia eam supponebat, non fuit inde falsum signum ; sic forma Baptismi significat remissionem peccati, et collatus baptismus justo, non est signum falsum, quamvis non deleat in eo peccatum, ut communiter Doctores de Baptismo et absolutione, quae dantur justificatis, noster Doctor in 4. dist. 8. quoest. 6. dist. 14, quoest. 4. dist. 29. quoest. 2. ad 2. Alensis 4. part. quoest. 8. m. 7. art. 1. 5. 6. D.Thomas in 4. dist. 18. quoest. 1. art. 3. ad 2. 3. part. quoest. 68. art. 1. ad 3. D. Bonavent. in 4. dist. 6. quoest. 2. ubi reliqui. Ratio est, quia Sacramentum proprie dictum, ut Baptismus, non delet peccatum, neque significat gratiam, nisi practice, qua exercet virtutem et efficaciam respectu eorum ; ideoque recte Hugo de S. Victore lib. 2. de Sacram. part. 14. cap. 8. docet formas sacramentales Baptismi, Poenitentiae, et sic de aliis, non actum, aut eventum, sed virtutem suorum effectuum significare.
Item Tridentinum sess. 7. de Sacramentis in genere, can. 7 definit Sacramenta dare gratiam, quantum est ex parte Dei, et ipsorum, et ibi et alias, hanc significationem statuit in efficacia ipsorum: quod ergo conferant gratiam in actu, seu eventu, non est de ratione Sacramentorum, supposito quocumque statu et incapacitate subjecti, vel quia habet obicem peccati, vel quia jam est in termino, ut amplius non possit crescere in gratia, sicut fuit Christus, et in casu esset Beata Virgo, si admitteretur casus, de quo hic non disputamus. Dicitur autem Sacramentum in eo casu
. significare gratiam in facio esse, ex eo quod gratia jam praesuppositam, quantum est ex propria efficacia, conferret, eamque contineret in sua virtute, quantum est de se ; in fieri vero gratiam significat, quando eam confert per suam actionem practice, qualiscumque sit illa actio, sic ergo se habuit Circumcisio in justificatis per fidem, sicut fuit Abraham.
Sed objicit Bellarminus et Vasquez, si
Circumcisio conferret gratiam ex opere operato, quod eam conferret cuicumque eam recipienti, et non ponenti obicem. Respondetur distinguendo sequelam ex dictis, in fieri vel in facio esse concedo, in fieri semper, nego. Sed unde id colligis ? Respondeo, ex fundamentis supra positis, me colligere Circumcisionem habuisse efficaciam ex institutione sua delendi peccatum originale, quod non potuit fieri post lapsum sine gratia. Colligo ex Paulo Circumcisionem non contulisse justitiam Abrahamo, quam antea supponebat ex fide datam. Ex his duobus colligo hanc conclusionem, Circumcisionem non habuisse ullam efficaciam per modum Sacramenti, nisi ut conferret gratiam primam praecise, qua prima erat, et non gratiam secundam, seu augmentum gratiae, ut conferunt nostra Sacramenta Baptismi et Poenitentiae. Et hic est certus ille gradus gratiae, ad quem limitabatur Circumcisio ex nostro Doctore, Alensi, et aliis juxta intentionem Magistri, quem hic interpretatur Doctor cum D. Bonaventura supra.
Responderi etiam posset juxta alias praemissa, Paulum non loqui quacumque ratione de justitia absolute, ut denotat gratiam tantum, sed etiam de ipsa, ut liberat a peccato, et qua includitur in justificatione ; et sic Circumcisio non justificavit Abrahamum, sed fides, quam habuit ante Circumcisionem. Non inde sequitur, quin Circumcisio ipsi valuit ad augmentum justitiae, si non ut Sacramentum, saltem ut opus meritorium, ut dictum est ; et sic non fuit nudum signaculum, nisi quantum ad peccatum, quod supponit remissum per fidem. Adde Circumcisionem nihil valuisse in eo sensu, quem intendebant Judaei, quos impugnat Apostolus.
Objicies, saltem sequeretur si Circumcisio remittit peccatum ex opere operato, quod adultus accedens ad eam cum sola attritione, justificaretur virtute illius, ita Vasquez. Item, quod facta ab infideli cum intentione legitima, valeret infanti, quod est contra omnes, nisi fides applicaretur Ministri, quam non habet infidelis, nihil ideo conferret.
Respondetur, concedendo primam sequelam, et contra eam nihil cogit, nam quae de necessitate paenitentiae et fidei ad justificationem, docet Scriptura et Patres, in eo casu verificaretur, sicut verificatur in accedente ad Baptismum et Poenitentiam cum sola attritione, quidquid aliqui dixerint de Poenitentia necessaria ad Baptismum, quasi deberet esse contritio perfecta ; oppositum enim verius esse suo loco ostendemus.
Respondetur ad secundam sequelam, eam admittendo, modo Circumcisio non exigebat aliquem determinatum ministrum, et negamus esse contra omnes ; negatur etiam suppositum, nempe fidem ministri necessariam esse, si alioquin in eo salvatur legitima intentio, quia per eam fides Ecclesiae, qu?e tum erat Synagoga, applicatur recte mediante Sacramento ; et ut supra ostendimus, illa est quae exigitur et includebatur in Circumcisione, non vero fides parentum, nisi illa intelligatur universalis jam dicta, non autem particularis et personalis ipsorum, quae particularis non conducebat, maxime quando Circumcisio per alios fiebat.