Utrum de divinis possit formari propositio.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in divinis non possit aliqua formari propositio, in qua aliquid de ipso praedicetur. Veritas enim signi consistit in conformitate signi ad signatum. Sed omnis praedicatio fit per aliquam compositionem. Cum igitur in deo nulla sit compositio, videtur quod de ipso nulla possit formari vera praedicatio.
Item dionysius: in deo negationes sunt verae affirmationes incompactae.
Appellatur autem incompactum illud quod non est debito modo ordinatum, nec est competens. Sed talis inordinatio inducit falsitatem in propositionibus.
Ergo videtur idem quod prius.
Contra; fidei non potest subesse falsum. Sed multae propositiones affirmativae enunciantur a nobis de deo secundum fidem nostram, scilicet quod deus est trinus et unus. Ergo videtur quod de deo possit formari vera propositio.
Item, secundum boetium, nulla propositio est verior illa in qua idem de se praedicatur. Sed quidquid est in divinis, est idem re, cum in deo sit idem habens et habitum, et quod est et quo est, excepto quod una persona non est alia. Ergo videtur quod de deo possint formari verissimae locutiones.
Respondeo dicendum, quod enuntiatio sequitur apprehensionem. Unde secundum quod intelligimus aliqua, oportet quod enuntiemus illa.
Apprehensio autem fit secundum potestatem apprehendentis; et ideo ea quae sunt simplicia intellectus noster enuntiat per modum cujusdam compositionis; sicut e contrario deus intelligit res compositas modo simplici: et inde est quod intellectus noster de deo format propositiones ad modum rerum compositarum, a quibus naturaliter cognitionem accipit.
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus noster deficit a cognitione divinae majestatis, similiter etiam et enuntiatio deficit a significatione perfecta; nihilominus tamen est veritas, inquantum intellectus formans enuntiationem accipit duo quae sunt diversa secundum modum et idem secundum rem.
Unde secundum diversitatem rationum format praedicatum et subjectum, et secundum identitatem componit.
Ad secundum dicendum, quod affirmativae propositiones pro tanto dicuntur incompactae in divinis, quia nihil eorum quae praedicantur de ipso significant ipsum per modum quo ipse est, sed per modum quo intellectus noster accipit ex rebus creatis informatus. Unde oportet quod nomina illa praedicata de deo intelligantur praedicari remotis illis modis quibus de creaturis praedicantur. Unde dionysius omnes divinas praedicationes ita docet exponere: deus est sapiens, et non sapiens, scilicet sicut alia, ut differat in eo sapientia a sapiente; sed est supersapiens, inquantum est in ipso nobiliori modo sapientia quam significetur per nomen.