Quod vero sexagesimo septimo ponitur, pluralitas idearum est in deo secundum rationem, non tamen intellectus humani, vel angelici, sed divini, patet ex praecedenti quomodo verum est; non tamen sequitur quod aliqua realis distinctio ex ideis sit in deo, sed quod plura intelligantur ab ipso.