Supra confirmata doctrina evangelica per liberationem gentilium a potestate Daemonum per virtutem christi, nunc confirmat per liberationem ab infirmitatibus spiritualibus per hoc quod multos curavit.
Et tria facit.
Primo ponitur locus; secundo oblatio; tertio liberatio.
Secunda ibi et accesserunt ad eum turbae multae etc.; tertia ibi et curavit eos.
Describitur primo locus in generali, quia cum transisset, scilicet de regione gentilium, venit iuxta mare, quod erat in Iudaea, quod aliquando vocatur Genesareth, aliquando mare Galilaeae. Per hoc quod revertitur ad Iudaeos, significatur quia reliquiae Israel salvabuntur; ad Rom. XI, 5: sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae dei salvae factae sunt.
Deinde describitur locus in speciali, dicens et ascendens in montem sedebat. Per montem significatur altitudo verbi; Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut montes dei. Sed iesus non stabat, sed sedebat, quia nisi descendisset, non cognovissemus, secundum illud Ps. Cxliii, V. 5: domine, inclina caelos tuos et descende.
Item per montem altitudo gloriae, ut habetur Gen. XIX, 17: in monte salvum te fac etc., ad significandum quod ibi est vera quies, non hic; ad Hebr. XIII, 14: non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, idest futuram expectamus.
Sequitur oblatio et accesserunt ad eum turbae multae etc.. Et primo ponitur quantum ad multitudinem turbarum; secundo quantum ad oblationem infirmorum; tertio quantum ad modum.
Circa primum tunc accesserunt ad eum turbae multae; Ps. Lxxxv, 9: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, domine.
Et non accesserunt vacui, quia secum habentes mutos, caecos, claudos etc..
Et in hoc significatur quod qui convertuntur ad dominum, debent offerre alios domino: et hoc est quod dicit habentes mutos, caecos, claudos et debiles.
Debilis Latine significat defectum virtutis, sed Graece dicitur qui habet manum debilem: sicut enim claudus dicitur qui in pedibus laesus est, sic debilis qui manum aridam habet.
Per istos significantur diversa genera morborum spiritualium. Per mutos significantur illi, qui deum laudare non possunt, de quibus Is. LVI, 10: canes muti non valentes latrare. Claudi dicuntur qui numquam firmiter ambulant ad bonum, sed cito ad malum convertuntur; III Reg. XVIII, 21: quare claudicatis in duas partes? si dominus est deus, sequimini eum. Per caecos significantur infideles, qui privati sunt lumine fidei; Is. LIX, 9: palpavimus tenebras. Per debiles, qui habent aridam manum, significantur illi qui habent debile cor; Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea.
Et alios multos. In hoc magnam fidem ostendebant, quia non solum suos, sed alios.
Item ostendunt devotionem suam ex modo: aliquando enim rogaverunt ut manum apponeret, ut supra IX, aliquando autem ut fimbriam tangeret, ut supra eodem, scilicet IX et XIV. Sed modo sufficiebat ponere ad pedes eius. Et per hoc mystice datur intelligi nobis, quod peccatores quos convertimus, non debemus nobis subiicere, secundum quod habetur I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi et dispensatores mysteriorum dei.
Sequitur de curatione. Et primo ponitur curatio; secundo admiratio; tertio effectus.
Dicit ergo et curavit eos; Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Et alibi, Ps. Cii, V. 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, qui sanat omnes infirmitates nostras.
Et sequitur admiratio ita ut turbae mirarentur videntes mutos etc.. Hic ponitur effectus.
Istud praedictum erat Is. XXXV, 5: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt etc.; et in Ps. Cxxxviii, 3: mirabilia opera tua.
Sed quaeritur: quare non facit mentionem de debilibus? quia non erat actus oppositus, cui posset respondere.
Sed videte quod aliqui visis miraculis blasphemabant, ut habetur supra XIV, sed isti collaudabant; unde magnificabant deum Israel.
Iesus autem, convocatis discipulis etc.. Hic ostenditur doctrina christi laudabilis per refectionem bonorum. Et primo ponitur motivum; secundo materia; tertio distributio; quarto refectio.
Secunda ibi et dicunt ei discipuli etc.; tertia ibi et praecepit turbae ut discumberent; quarta ibi et comederunt omnes et saturati sunt.
Notandum quod motivum istud ponitur post praemissa, quia infirmi non possunt cibari, quia omnem escam abominata est anima eorum, Ps. Cvi, 18. Ideo oportet quod antequam cibentur, sanentur: sic etiam in spiritualibus. Augustinus: palato infirmo poena est panis, qui sano est amabilis etc..
Et ideo dominus post sanationem cibat.
Et notandum quod primo convocat discipulos ut reddat attentos, ut sint memores miraculi. Item ut det exemplum nobis quod quantumcumque sit homo magnus, debet se comportare minoribus; Eccli. III, 20: quanto maior es, humilia te in omnibus.
Unde convocatis discipulis suis, dixit: misereor turbae etc.. Hoc fuit motivum, unde ostendit humanitatem convenientem divinitati. Misericordia est passio, quia misericors est miserum cor habens, qui reputat alienam miseriam suam. Sed misericordia maxime deo convenit; Ps. Cii, 8: miserator et misericors dominus, longanimis et multum misericors. Et quam reputat ut suam, repellere debet ut suam. Unde dominus inquantum repellit miseriam, dicitur misericors.
Sed ponitur motivum miserendi triplex.
Primo ponit perseverantiam; secundo inopiam; tertio periculum imminens.
Primo ponitur perseverantia, cum dicitur quia triduo iam perseverant mecum.
Ex quo potestis cognoscere quod qui cum christo perseverant, pane suo reficiuntur: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Per triduum potestis intelligere confessionem sanctae trinitatis; unde infra ult., 19: euntes in universum mundum, baptizate in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Vel triplicem actum, scilicet cordis, oris et operis.
Item triplex tempus saeculi, scilicet tempus legis naturae, legis mosaicae, et legis gratiae et gloriae in fine. Ps. XVI, 15: satiabor, cum apparuerit gloria tua. Vel per triduum, triduum mortis christi. Unde illi triduo sustinent dominum, qui conformarunt se morti christi; Osee VI, 3: vivificabit nos post triduum, et in die tertia suscitabit nos. Unde per mortem christi expectamus iustificationem.
Ad Gal. Ult., 17: semper mortificationem iesu in corpore nostro portantes.
Secundum quod tangitur est inopia; unde dicit non habent quid manducent.
Sed quare per triduum expectavit? ne possent calumniari, quia refecti essent cibo, quem secum portaverant.
Secundum mysterium, illorum miseretur qui suam miseriam cognoscunt; Apoc. III, 17: nescit quia miser es, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus etc..
Tertium est periculum et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
Deficiunt enim in via qui verbo dei non reficiuntur; Deut. VIII, 3: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore dei; Eccli. XV, 3: cibavit eum pane vitae et intellectus.
Et dicunt ei discipuli etc.. Hic ponitur materia. Et primo, quomodo dedit; secundo, quanta materia aderat.
Unde dicit et dicunt: unde ergo in deserto panes tantos? hic tarditas et oblivio discipulorum reprehenditur, quia supra dominus satiaverat ex quinque panibus quinque millia. Unde ex tarditate et oblivione reprehenduntur.
Secundum mysterium, in hoc gratia dei et misericordia significatur, qui indignis mysteria sua revelat, et per eos sacramenta ministrat; Ier. I, 6: nescio loqui, domine, quia puer sum. Cui dominus: noli dicere, quia puer ego sum; Ex. IV, 10: impeditioris sum linguae, et tardioris etc.. Is. III, 7: nam sum mendicus, et in domo mea non est panis, nolite me constituere principem populi.
Deinde ponitur quanta materia aderat; unde ait illis iesus; quot panes habetis? et non petiit ut ignorans, sed ut miraculum ostenderetur. Unde et paucos pisciculos, supra, in alio miraculo, commemorari fecit.
Et dicitur, quod quinque panes habebant, et duos pisces, in quibus doctrina legis significabatur; et illi panes erant hordeacei; hic sunt septem, et non dicuntur hordeacei; in quibus significatur lex nova septiformi gratia dei informata. Item in illa duo tantum fuerant pisces, in hac autem multi pisciculi.
Vos elegit deus pauperes in mundo, divites in fide. Et in Ps. VIII, 9: volucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris, idest huius mundi.
Et praecepit turbae ut discumberent super terram. Hic ponitur dispositio.
Et primo disponit; secundo materiam accipit; tertio gratias agit, et frangit, et distribuit.
Dicit ergo et praecepit. In alia refectione habetur quod fecit super foenum recumbere.
Per foenum temporalia significantur; unde Is. XL, 6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Unde in veteri lege erat fundamentum super temporalia, in nova solum super stabilitatem gloriae; Eccle. I, 4: terra autem in aeternum stat. Vel per foenum significatur, quod super temporalia debemus sedere. Unde possessio non prohibetur, sed dilectio, sive affectio; I Ioan. II, 15: nolite diligere ea, quae in mundo sunt.
Et accipiens septem panes: in quo significatur quod quidquid de spiritualibus administratum est aliis, primo fuit in christo; unde Act. I, 1: coepit iesus facere et docere. Omnia spiritualia in eo fuerunt.
Unde Ioan. III, 34: non dedit ei deus spiritum ad mensuram.
Et gratias agens fregit, et dedit discipulis: unde dedit nobis exemplum ut gratias agamus; I ad Thess. V, 18: in omnibus gratias agentes.
Deinde quia non omnibus omnia, ut habetur I ad Cor. Ult.. Item I ad Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt.
Consequenter sequitur ordinata distributio, quia et dedit discipulis, et discipuli dederunt populo. Primo discipulis, qui erant mediatores; Deut. V, 5: ego sequester et medius fui inter deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius etc.. Et I ad Cor. IV, V. 5: sic nos existimet homo, ut ministros christi et dispensatores mysteriorum dei.
Consequenter ponit quoad plenitudinem refectionis ex abundantia reliquiarum, et ex numero manducantium. Et comederunt omnes. Posset aliquis dicere, quod de pauco pane possunt multi accipere, ita quod quilibet parum; sed non sic, immo saturati sunt; unde usque ad saturitatem manducaverunt; Ps. Lxxvii, 29: manducaverunt, et saturati sunt omnes. Item multae fuerunt reliquiae, quia tulerunt septem sportas.
Sed quare, cum pauciores panes fuissent, plures reliquiae remanserunt, cum scilicet saturaverit quinque millia de quinque panibus? potest dici, quod idem sunt, vel plus, septem sportae quam duodecim cophini. Chrysostomus dicit quod diversa fecit miracula, et modo diverso, ut discipuli magis memores essent.
In primo miraculo tot fuerunt reliquiae quot apostoli. Hic autem secundum numerum panum, in quo significatur quod spirituales homines refici debent septiformi gratia dei; I ad Cor. II, 14: animalis enim homo non percipit ea quae dei sunt.
Sequitur numerus comedentium erant autem qui manducaverunt, quatuor millia hominum. Supra fuerunt quinque millia, quia vacabant quinque sensibus; vel propter quinque libros Moysi; hic autem quatuor propter quatuor virtutes cardinales, vel propter quatuor evangelistas.
Extra parvulos et mulieres. Sed quare excipiuntur isti? quia imperfecti et infirmi a vera doctrina excluduntur; ad Eph. IV, 13: donec occurramus omnes in virum perfectum etc..