LIBER SECUNDUS.
0809
INDEX CAPITUM.
0809B Ab ethnicis inquirit Arnobius cur demum Christum nullius in eos peccati reum ita oderint, ut vel ejus nomine audito ira protinus excandescant: qui tamen, etiam si cui credatur dignus non esset, eo saltem non aspernandus erat, quod cunctis viam ad coelum monstravit. Cap. 1.
Occurrit auctor gentilibus respondentibus, summo illum odio se propterea prosequi, quia omnem deorum cultum evertit. Cap. 2, 3.
Ostendit ethnicos prorsus immerito Christi dictis propterea non credere, quod ea, quae pollicetur, se umquam reipsa daturum nos non convincit. Si quidem plurima suppetunt eorum quae Christus promisit, haud omnino incerta rerum argumenta: quae quidem quum in promptu sint, de aliorum quoque ab eo promissorum 0809C eventu dubitandi nulla ratio est. Cap. 4, 5.
Ethnicorum jactantiam retundit, quippe qui se solos sapientia et scientia ornatos gloriarentur, caeteros vero, qui per totum terrarum orbem Christo nomen dederunt, magno etiam ingenio praeditos, obtusos, hebetes ac fatuos existimarent. Cap. 6, 7.
Nulla igitur ratione aliis non doctiores ethnici christianos divino magistro suo credentes vituperabant. Sine praevia namque fide nullum profecto negotium suscipitur. Ipsimet gentiles opinionibus credebant philosophorum, qui de primis tamen rerum principiis aliisque de rebus nihil certi exploratique proferunt ac semper inter se digladiantur. Cap. 8, 9, 10.
Inde colligit Arnobius aequius esse credere Christo, qui tantis miraculis doctrinam suam stabilivit, quam 0809D philosophis quantumlibet ob morum integritatem atque sapientiam laudandis, qui nihil vel minimum quid his simile umquam potuerunt. Cap. 11.
Et certe si Christus humanis tantum argumentis usus fuisset, nemo ei fidem adhibuisset, quam tamen plerique dare coacti sunt ob edita ab ipso ejusque discipulis miracula; edita, inquam, ubique in Oriente et Occidente et potissimum Romae, ubi Simon magus a Petro ex sublimi aere in terram dejectus perhibetur. Cap. 12.
Quid plura? Non vexanda certe, sed ideo laudanda erat ab ethnicis christianorum fides, quia illis communes 0810B erant cum philosophorum coryphaeis de Deo, de corporum resurrectione de salute animarum, et futuris impiorum poenis sententiae, quamvis ab his aliter atque a Christianis explicentur. Cap. 13, 14.
Hinc occasionem captat Arnobius edisserendi, cujus naturae sit anima nostra, quo ex fonte prodeat et cur variis affectibus et vitiis fiat obnoxia. Illos deinde refutat, qui nostram animam ejusdem cum Deo immortalitatis et naturae participem esse pronuntiabant. Cap. 14, 15, 16.
At divina est, inquiebant, anima hominis, qui ratione caeteris praestat animalibus. Optime quidem, reponit Arnobius, si homo hac sua ratione bene semper uteretur. Deinde nonnullis occurrens instantiis vulgi opinationes de animae humanae praestantia exponit ac 0810C diluit. Cap. 17, 18,
Pergit porro demonstrare, humanas animas neque divinas esse neque omnium scientia eruditas in hunc mundum e coelo advolasse, atque inde ruit placitum illud quorumdam philosophorum, quo ea quae discimus reminiscentias esse somniabant. Cap. 19.
Et hanc quidem conjectationem falsam esse aliis adhuc rationum momentis evincit: imprimis vero proposita hypothesi pueri, in desertissima et inaccessa solitudine nati atque ibidem summo in silentio a muta nutrice educati. Cap. 20, 21.
Hinc evidenter concludit, humanam animam in mundum non venisse omnium scientia instructam. Cap. 22, 23.
Exinde Arnobius contrarium Platonis argumentum ex 0810D puero de numeris interrogato petitum luculenter diluit. Cap. 24, 25.
Eorum objectionem dissolvit, qui dicunt animam, ubi corpori conjungitur, priorum oblivisci atque, ut aiunt, ex docta elementariam fieri. Cap. 26, 27.
Idem argumentum pertractat. Cap. 28.
Ex disputatis colligit auctor hominem proletarium ac prorsus inopem ordini primo h. e. divino non ascribendum nec ei eamdem atque Deo immortalitatem tribuendam. Cap. 29, 30.
Eadem ratione impugnat Arnobius contrariam Epicuri opinionem, qui animam humanam mortalem esse 0811A garriebat. Deinde statuit auctor noster, animam mediae cujusdam mortalem inter et divinam naturam esse substantiae. Cap. 30-34.
Instantibus vero ethnicis, quo pacto immortalis fieri possit anima, si mediae illius qualitatis sit, facit satis Arnobius. Cap. 35, 36.
Deinde animam nostram a postrema quadam potestate fuisse quidem creatam, sed neque divinae prolis neque summi Dei filiam esse demonstrat. Nec patitur auctor sibi objici, mundum sine homine esse imperfectum; adeoque Deum uniuscujusque animam ex se ipso genitam in humanum corpus misisse. Cap. 36, 37, 38.
Longa autem inductione conatur ostendere, hominem non ad perfectionem mundi, qui quidem sine illo esse 0811B poterat, sed ad privatam ipsiusmet hominis utilitatem esse creatum. Atque ex his concludit, divinam non esse animam, quae postmodum in corpus aliquod a Deo missa fuerit. Cap. 39---43.
At sua, inquiunt, voluntate, non Dei jussu venit in mundum. Cui quidem instantiae occurrit Arnobius. Cap. 44---46.
Urgebant ethnici, unde igitur anima progenita sit aut prolata inquirentes. Quibus respondet Arnobius, illud primum nobis esse compertum, illam nec divinam nec Dei esse progeniem: nihil enim a Deo summo fieri umquam potuisse, nisi omnibus numeris absolutum. Deinde subdit, illud nos certo cognoscere, homines nihil esse aliud nisi animas corpori alligatas, quae omni vitiorum genere corrumpuntur. Cap. 47, 48.
0811C Sunt quidem nonnulli optimis moribus: at hi sane paucissimi sunt. Ecquinam vero perfecti sunt homines? Non igitur divina est anima humana. Cap. 49, 50.
Neque vero est quod rideant ethnici, si negemus nobis esse compertum, quo modo illa sit creata. Si enim recte a Platone assertum putant, illas non a Deo summo, sed a minoribus quibusdam potestatibus esse creatas: cur nobis non licebit ipsas esse mediae qualitatis longe certius asserere, quae tamen a Deo immortalitate donentur? Cap. 51, 52, 53.
Neque dixeris, nihil penitus sine Dei voluntate fieri, neque etiam curiosius inquiras, unde mala oriantur et cur ea Deus permittat. Hoc unum pro certo habendum, 0811D nihil a vero Deo fieri malum, vitiosum et noxium quodque omnibus non sit salutare atque amoris plenissimum. Cap. 54, 55.
Nemini vero mira videri debet nostra de tot aliis rebus ignoratio. Quis enim nescit tantas esse hominum de re qualibet contentiones, ut nihil a quoquam asseratur, 0812A quod ab alio statim destrui non possit? Cap. 56, 57.
Quamvis ergo ignorarent Christiani, a quo et unde creata sit anima humana: nihil inde adversus illos efficere poterant ethnici, quibus multo plura sunt incomperta. Cap. 58, 59.
Recte itaque Christus, verus Deus, sub hominis forma locutus jubet nos, relictis omnibus quaestionibus, ad rerum universarum Dominum tota mente attolli; qui tametsi comprehendi nequeat, nullus tamen nisi amens illum solum esse Deum ambigit. Ethnicos igitur, qui eum non agnoscunt, manent saevi post mortem cruciatus. Cap. 60, 61, 62.
Urgentibus ethnicis, quid ergo actum sit de eorum animabus, qui ante Christi adventum mortui sunt, 0812B et cur omnes animae non sint aequali munificentia donatae: respondet primum Arnobius, aequaliter in omnes divina benificia fuisse diffusa; deinde, omnes Deum aequaliter vocare omnibusque ad se veniendi potestatem fecisse, sed nulli necessitatem afferre. Cap. 63, 64.
Docet, cur Deus non faciat, ut inviti homines ipsius credant promissis; deinde, quod soli Christiani salutem consequantur ope Christi atque auxilio, cui a Deo patre facultas ista concessa. Cap. 65.
Transit ad veterem ethnicorum querimoniam, qua novellam esse christianam religionem atque antiquos et patrios ritus in barbaros ac peregrinos non esse mutandos expostulabant. Cap. 66, 67, 68.
Tametsi christiana religio recens esset instituta, nonne 0812C res omnes humanae, nonne in primis, vel ipsis fatentibus ethnicis, eorum Dii esse coeperunt? Cap. 69, 70.
Si ergo ante quadringentos annos Christiana religio non erat, neque etiam ante duo annorum millia nullos deos suos fuisse negare non poterant. At demum religionis auctoritas non est tempore aestimando, sed numine. Cap. 71.
Objectionem illam deinceps infringit Arnobius, qua ethnici obtendebant, eorum religionem multo vetustiorem christiana esse adeoque veriorem. Cap. 72, 73.
Respondet postulantibus ipsis ethnicis, cur tam sero Christus a Deo missus fuerit. Cap. 74, 75.
Satis iisdem facit inquirentibus, cur Deus, cui Christiani serviebant, patiatur illos omni persecutionum ac 0812D paenarum genere vexari et opprimi. Cap. 76, 77, 78.