TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Amplius autem auditus fit in aere et in aqua, licet minus fit in aqua quam in aere. Sed non est sonus istorum elementorum proprie, ita quod nihil exigatur amplius ad ejus generationem : oportet enim solidorum planorum esse percussionem ad invicem, ad hoc quod fiat auditus : haec enim solida plana percutentia ad. invicem, percutiunt etiam aerem : propter quod etiam aer per se vel aqua, non est proprium subjectum soni, sed potius aer percussus et expulsus a superficie percussi solidi plani, primum est subjectum soni : et ideo diversitates specierum in acuto et gravi recipit ex diversitate percussorum. Videmus enim quod aliter sonat metallum, et aliter lignum : quas differentias sonus non haberet, si esset aer solus subjectum ejus. Ob quod oportet imaginari duas percussiones in quolibet sono fore necessarias, a quarum secunda fiunt adhuc aliae duae percussiones. Una est percussio primi percutientis : secunda autem est repercussio percussi solidi plani, et ex illa percutitur aer. Aer autem percussus et expulsus alium percutit: et dum percutit, est necessarium ut aliqua pars aeris intra percutiens et percussum constringatur: et illae faciunt sonum. Fit autem sonus in aere sic percusso quando manet percussus aer continuus et unes indivisus, et non solvitur : est enim aer valde divisibilis : etsi paulatim impellatur, dividitur et solvitur, et non manet unus et continuus, et ideo tunc non sonat: cum autem velociter percutitur, resistit et repellit percutiens, et constringit aliquid ejus intra percutiens et aerem resisten- tem : et tunc sonat. Hoc autem In aqua magis apparet, eo quod aqua corporalior est aere : si quis enim baculum paulatim ducat per aquam, non resistit ei aqua, sed dividitur : fortiter autem et velociter ducens eamdem aquam, videbit fortiter resistere et moveri: et idem est in aere leviter et fortiter percusso. Unde si velociter et fortiter percutiatur, sonat: oportet enim motum recipientis et percutientis pertingere aerem continuum et unum, et non solum antequam dividatur, si debet fieri sonus. Hoc autem patet, quia si etiam male sonantia aliquis fortiter percutiat, sonabunt, sicut quando percutitur cumulus arenae, in quo sunt multi lapilli, qui in se quidem densi sunt: tamen velociter percussi pertinguntur antequam separentur, et tunc faciunt sonum. Similiter autem fit quando aliquis percusserit solum aerem velociter : tunc enim constringitur pars ejus inter percutiens et percussum aerem resistentem, et sonat fortis, sicut auditur quando aurigae percutiunt fortiter aerem flagellis vel flagris et taureis : contingit autem hoc quando aer impulsus percutit aerem, sicut est sonus in ventis.
Fuerunt autem quidam Antiquorum, qui omnino sonum esse negabant prout est in medio, dicentes sonum non esse nisi ipsam aeris generationem et nihil aliud, qui levi ratione convincuntur : quoniam ostendimus supra illud fore sensatum proprium, quod uno tantum sensu sentitur : commotio autem multis sentitur sensibus, et ideo commotio proprium sensatum sensus esse non potest. Et ad hoc dixerunt quod sonus nihil est in medio, sed tantum in aure : sonus enim nihil aliud est nisi perceptum per auditum ex aere commoto : et quando non est in auditu, tunc dicunt sonum non esse nisi ipsam aeris commotionem, qua polentialiter percipitur sonus, quando pertundit vel percutit auris tympanum. Sed hoc citius refellitur si ad memoriam revocetur, quod audiens sonum percipit ex qua parte soni ad ipsum deveniant:
percipimus enim utrum sonet ante vel retro, vel a dextris, vel a sinistris : et hoc non fieret si sonus tantum in aure generaretur. Si autem dicunt hoc fieri, non propter sonum, sed propter commotionem ab illa vel illa parte ad aurem venientem, hoc ideo falsum est, quia ut frequentius sentimus sonum nihil omnino percipientes de commotione : licet enim sonus non sit sine commotione, eo quod ejus esse est in fieri: et oportet aliquid generantis secum habere ad hoc quod sit, tamen sonus est primum sensibile auris : et ideo ipsum sic afficit tympanum auris, quod afficit sine sensu commotionis : afficit enim secundum esse spirituale per formam simplicem soni, sine esse materiali quod habet. Patet igitur falsitas istius sententiae.
Scias autem, quod cum sonus sit in aere et in aqua, est tamen magis in acre quam in aqua: quoniam in aqua non est, nisi sicut in medio per quod venit ad auditum secundum esse spirituale, quod agitur a simplici forma sonantis secundum quod est sonans : et ideo auditur sub aqua, sed in aere est sicut in materia et sicut in medio : in materia quidem sicut in aere commoto et percusso: in medio autem quando ipse sonus intentionem suam solam facit in aere, sicut et coloratum, licet non omnino sit ita spirituale sensibile intentio soni sicut intentio coloris, ut supra diximus. Quando autem sonus fit in aqua ita quod generatur in ipsa, oportet quod aer sit tangens, aut percutiens, aut percussum, aut utrumque : audimus enim sonum de sub aqua, ut si quis immisso aliquo ferrato ligno fortiter tetigerit fundum aquae durum, propter hoc quod percutiens tangit aerem et secum habet aliquid aeris, quod significant ampullae elevatae in superficie aquae. Similiter autem sonant naves quando fundo tangunt arenas vel lapillos sub aqua: eo quod tunc fundus aquae percutit fundum navis, qui tangit aerem. Et ideo aqua non est propria materia soni, sed potius medium tantum, in quo
sonus est sicut in via, et non sicut in subjecto in quo habet generari: cujus signum est, quod pisces sub aqua aquam natando percutenties, et pinnulis moventes, nullum omnino faciunt sonum : statim autem quando percutiunt in superficie aquae, sonant. Sicut igitur unumquodque sensibilium habet materiam unam in qua generatur, sic etiam habet sonus aerem percussum secundum quod supra dicto modo percussus est: et sicut unumquodque sensibile praeter materiam habet medium, quod est via ejus ad sensum, et sic habet sonus et aerem et aquam per quamdam naturam communem utrique, de qua infra dicemus.