CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De motibus duobus scintillationis et tumbationis, utrum conveniant stellis : in quo est digressio declarans causam et figuram umbre quae videtur in luna, et de altercatione Averrois contra Avicennam.
Amplius autem adhuc enarrabimus inconvenientia magna dicendo, quod in motu diurno circuli moventur et non stellae : quia tunc non accidit dividi coelos stellarum : quoniam si moverentur diurno motu stellae et non circuli, oporteret absque dubio quod stellae habentes quantitatem et transitus essent per coelum : et duo corpora non possunt esse in eodem loco, sicut probavimus in quarto Physicorum, oporteret quod divideretur coelum per quod transiret stella: et hoc est inconveniens : quia declaratum est superius, quod licet coelum in se est rotundarum superficierum et continuum et non divisum omnino : et si esset divisibile, tunc esset corruptibile a natura propria, et per consequens esset mobile secundum rectum, et sic esset generabile et corruptibile : sed nihil prohibet quin corpus in medio circulorum existens sit comprehensibile et elongabile, quoniam ipsum est ad nativitatis supplementum : licet huic sententiae Averroes contradicat : licet non inspissari possit et condensari per qualitatem aliquam agentem vel patientem, tamen potest comprimi et elongari secundum quod tangitur circulo majori et minori concavo.
Amplius autem ex dictis Antiquorum bene in quibus dixerunt, supponimus stel- las esse rotundas : hoc enim probatur ex hoc quod sunt ex corpore quinto quod est rotundum. Hoc autem supposito donec inferius probetur, et dicimus quod corpori stellarum ab Antiquis sunt duo motus attributi: quia unus est tropicus, hoc est, conversivus secundum circulationem perfectam manente circulo immolo : et ex hoc dicebant causari scintillationem stellarum. Alter autem est motus tumbalionis,quem circulationis quidam vocant, ac si stella moveretur convertendo modo ad nos unam superficiem, ei modo aliam. Primus autem motus est sicut si imaginaremur stellam affixam clavo ad circulum in quo est, et moveri circulariter circa clavum illum, sicut rota movetur contra axem, ita quod semper unam et eamdem superficiem convertit ad concavum coeli, et alteram ad convexum. Motus autem tumbationis est ac si clavo sit affixa circulo, qui clavus non transeat per spissum coeli sui,sed potius per longitudinem, ita quod in illo sicut in axe circumvolvatur modo unam ad nos convertendo superficiem, et modo aliam : si ergo nos probaverimus, quod nullo istorum modorum movetur stella, cum hoc quod jam ante probavimus, quod non movetur eundo per circulum secundum motum diurnum, tunc probatum erit perfecte quod stella non movetur aliquo modo secundum motum diurnum. Dicamus igitur sicut prius, quod si stella movetur in circulo suo stante, cum non moveatur transitu per circulum, movetur autem motu tropico qui est reversio per circulum per modum scintillationis et tremoris, aut motu tumbationis quem vocant revolutionem involubilem. Si autem dicatur, quod motus ipsarum est tropicus, ita quod revolvant se super centrum quod est convexum ad coeli concavum sive ad nos, tunc oportet quod stellae maneant fixae in locis suis sicut centrum earum manet fixum, circulus ponatur esse immobilis : sed hoc est falsum : quia videmus quod stellae permutant loca sua. Si enim, non permutarent loca sua, sicut dixit Pythagoras,
sed starent, tunc hoc non esse confessum communiter ab omnibus et receptum : omnes enim homines dicunt stellas mutare loca sua per ascensum et descensum praeter solum Pythagoram qui dixit hoc accidere ex circumvolutione terrae: et stellam dixit non habere motum nisi tropicum et involubilem. Amplius autem si esset motus stellarum tropicus, tunc cum stellae conveniant in natura communi attribuente eis motum circularem, sicut diximus superius per totum, oporteret quod vel omnium est stellarum motus sic esset tropicus sive scintillationis : hoc autem non est verum : quia inter planetas solus Sol hoc motu moveri videtur : et hoc praecipue in ortu et occasu propter humidum vaporem in quo radii ejus videntur diffundi et tremere : et quando est ridie etiam videtur tremere, sed non est hoc propter ipsum., sed propter elongationem luciditatis ejus super pectore oculorum nostrorum. Hujus autem causa est, quia quando visus noster elongatur multum a re visa, sive elongatio illa sit secundum distantiam oculorum nostrorum a re visa quae vincit ipsum luce sua, sive sit secundum distantiam loci, tunc visus involvitur in se propter solis debilitatem et tremit: et ideo in ipso tremit forma rei in se accepta in oculo : et ideo quia Sol sicut limpiditate sua vincit oculum, motus Solis videtur gradatus et involutus tropice in seipso : sed hujus causa est, quia lux nimia immissa oculo, resolvit humidum oculi : et currente humido in oculum, tremit fluxu humidi forma recepta in oculo : et ita diu potest aspiciens videre Solem donec resoluto et corrupto humido crystallino excaecatur oculus : quia multa lux radiorum divaricatorum in polito et splendide humore oculi, excitat calorem liquefacientem humidum crystallinum etmichum in oculo, quo liquefacto perditur visus oculi. Distantia autem per locum causa est, quia putantur stellae fixae igneae splendidum scintillantes : et stellae haesitantes quae sunt planetae propter propinquitatem non videntur ut igneae scintillantes, sed luminosae purae : quia sunt propinquae nobis : et ideo
propter dispositionem propinquitatis eorum ad nos, comprehendit eas visus et consequitur eas consecutione forti, et forma earum non tremit in oculis : stellas autem fixas propter nimiam distanti am et propter parvitatem anguli sub quo est visus, non potest visus comprehendere nisi debiliter : et quod tremendo inclinatur a forma recepta, et quia tremit visus, ideo accipit formam quasi continue involventem se in suo loco : et ideo putatur stella moveri motu scintillationis. Cum enim dicto modo debilitatur visus et involvitur, apprehendit stellam quasi motam hoc motu involuta conversivo. Et causa hujus est in oculo, non in visu : quia innegabile est quin videns sic a remotis moveat concurrendo visum suum, quia cum in mala distantia videtur res, oportet quod per conatum videndi multum intendatur visivus spiritus in oculo, et quasi acuitur ad videndum : spiritus autem attractus ad oculum discursu suo tremit et movetur, et motu suo aliquando calefacit oculi humidum et resolvit et excaecat vel laedit, sed semper forma spiritu tremit: et tunc videtur moveri res quae longe videtur. Et haec est etiam causa,quod nimius conatus videndi multum laedit oculum, aliquando excaecat ipsum. Hujus tamen causam perspectivi attribuunt parvitati anguli : eo quod dicunt omnem visum fieri sub angulo trianguli vel pyramidis, cujus basis est res visa, et angulus concluditur in acie oculi. Sed de his in libro de sensu ei sensato, Domino concedente, inquirendum erit. Ex his igitur certum est stellas motu qui dicitur tropicus, non moveri. Amplius autem ostendemus stellas motu rotunditatis suae qui dicitur tumbatio, non moveri, et illud quidem manifestum est et clarum: quoniam omnis res involvendo in se fumbas, convertitur de superficie ad superficiem : sed nos videmus in facie lunae, quod semper eadem superficies conversa est ad nos et . opposita nobis : et hoc quidem scimus per figuram obscuritatis quae uno modo semper figuratur in luna, quae non contingit si de superficie in superficiem se luna converteret. Eadem autem ratio est de aliis stellis cum sint unius naturae in communi, quae attribuit eis motum in communi quem habent: ergo nulla stellarum tumbando movetur. Redeamus igitur colligendo membra praeinducto divisionis, dicentes quod si stellae moverentur per se sine circulis,tunc esset necessarium, quod motus earum essent sempiterni, et essent motus illi altero dictorum duorum modorum. Nos autem jam ostendimus, quod neuter dictorum modorum moveretur : tunc procul dubio non moventur per se sint sino circulo omnino.
Quod autem de idolo quod apparet in luna faciemus mentionem, sciendum quod causa idoli non est illa quae dicta est ab Antiquis, quod scilicet luna sit sicut speculum, et idolum illud sit sicut umbra et figura montium et marium qua rotunditatem terrae excedunt : et ideo in luna apparet quando est extra umbram terrae : si enim hoc esset, tunc lumen quod est in luna esset per reflexionem factam ad ipsam sicut ad speculum, et non perimbibitionem luminis solis in profundum ejus: et hoc nos improbamus. Sed dicimus quod haec figura est de natura lunae quae naturae terrestris est: et in quantum nos considerare potuimus ad. visum diligenti et frequenti consideratione, videtur nobis umbra haec esse ex parte Orientis versus inferiorem arcum lunae, et habere figuram draconis convertentis caput ad Occidentem, et caudam ad Orientem revolventis ex parte inferioris arcus, cujus cauda in fine non est acuta, sed lata per modum folii habentis tres portiones circuli ad se invicem conterminatas, in cujus draconis dorso erigitur figura arboris, cujus rami a medio stipite obliquantur inferiori parte lunae versus Orientem, et super obliquum stipitis ejus per ulnas et caput appodiatum est homo, cujus crura descendunt a superiori parte lunae versus partem Occidentalem, in qua figura electores maxi-
mas vires constituunt. Sed de his omnibus alibi erit inquirendum.
Est autem sciendum hic esse altercationem Averrois contra Avicennam. Cum enim probatum sit per solem lunam et stellas tunibationis motum non habere, non sequitur istud nisi sit natura una attribuens motum lunae et omnibus aliis stellis : et illam unam naturam Averroes dicit esse unius speciei : propter quod dicit omnes stellas eiusdem esse speciei, nec habere differentiam ad lunam, nisi quia, ut apparet, lucent per seipsas stellae. Luna autem illuminatur a sole : et ideo reprehendit Avicennam dicentem stellas esse easdem in genere, sed differre secundum species determinatas. Rationes autem duas quas inducit Avicenna, solvit. Una autem illarum est ex hoc quod dextrum unius corporis coelestis non est ubi est dextrum alterius, sed potius ubi est sinistrum orbis primi, est dextrum orbium inferiorum, sicut diximus supra : et hoc videtur indicare differentiam specierum in eis. Altera autem est, quod non sunt omnes sphaerae superiorum corporum super centrum idem : et si essent naturae ejusdem secundum speciem, tunc essent super idem centrum. Dicit autem ad rationem primam, quia dextrum et sinistrum non faciunt differre species, cum accidant ejusdem speciei individuo. Ad alteram autem dicit per interemptionem solvens ejus quod dicitur non omnes circulos esse super centrum idem. Dicit enim quod omnes sunt super centrum idem. Dicit etiam quod ad positionem Avicennae sequitur inconveniens, quia ea quae sunt ejusdem naturae, differentes habent formas quae constituunt species illas : quae autem sunt ejusdem materiae, non existente materia illa in actu nisi per generationem. Si ergo coeli sunt ejusdem generis, tunc erunt corpora coelestia generabilia et corruptibilia, quod absurdum. Et propter hoc dicit Averroes, quod sunt corpora ejusdem speciei : sed individua participant illam naturam speciei, non aequali- ter, sed per prius et posterius, eo quod quaedam ipsorum nobiliora sunt aliis, sicut diximus superius.
Est autem ista redargutio secundum nos omnino irrationabilis : quia opinamur Avicennam veritatem dixisse : et quod dicit iste de dextro et sinistro, non totam dicit rationem Avicennae : licet enim dextrum et sinistrum non faciunt differentiam vel individualem vel specificam, eo quod in uno et eodem individuo invenimus dextrum et sinistrum, tamen ita possunt disponi dextrum et sinistrum, quod differentiam specificam indicabunt. Si enim inveniremus aliqua individua quae omnia dextrum haberent in situ uno, et inveniremus aliqua quae haberent dextrum in situ contrario, nos sciremus quod illa non essent speciei ejusdem. Ita est in coelo primo et inferioribus : et ideo differunt specie : et sic loquitur Avicenna, quod omnes orbes inferiores habent dextrum per contrarium orbis primi. Adhuc autem dextrum quod attribuit diversum motum et diversam velocitatem secundum naturam formae et speciei est consequens species diversas : et tale est dextrum orbium : et ideo orbes sunt diversarum specierum. Ad secundum quod dicit, quod orbes sunt vel omnes orbes constituti sunt super idem centrum, ipse hoc dicit sine probatione, cum nos inveniamus diversitatem diametri stellae : quia invenimus majorem diametrum et minorem, et invenimus majorem solem in quartis aequalibus zodiaci inaequalem habere motum : et ideo cogimur dicere circulos planetarum non esse super idem centrum in zodiaco : et ideo Averroes errat graviter, et sequentes inducit in gravem errorem de natura coelestium in motibus. Quod autem dicit si coelestia sint ejusdem naturae in genere et diversae in specie, sequitur ipsa esse generabilia, omnino falsum est : quia cum nos diximus in octavo physicorum et in primo, quod coelestia sint ejusdem naturae in communi : et diximus, quod non per generationem determinata est haec mate-
ria ad formam, sed potius per terminatorem animalium qui est creator benedictus, non accidet illud inconveniens quod dicit : omnino enim verum est, quod quaecumque causa sunt unum in materia, aliquo modo processerunt ex ipsa una natura communi in naturam distinctam et specificam : sed non sequitur, quod ille processus sit per generationem : quia etiam cum Averroes confiteatur ea esse ejusdem speciei, oportet quod illa species sit sub aliquo assignato genere : et tunc in uno genere erunt omnia coelestia ejusdem materiae et generis : et tamen non exeunt per generationem ex illo : Adhuc autem quando dicitur, quod participant naturam communem per prius et posterius, quaeramus ab eo causam efficientem hujus diversitatis quae est per prius et posterius : et non erit assignare nisi per actum causantis,qui sic inclinat ea ad formas, sicut diximus in VIII Physicorum. Quod autem etiam dicit stellas lucere per se, sicut verum quidem est quod apparet, sed tamen falsum est et convincitur rationibus, et illae superius sunt inductae.