Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur :
" Timemus populum. " Et causam timoris subjungit. Non enim timebant mendacium hostes veritatis.
" Omnes enim, "
Parvi et magni de populo, " habebant Joannem, " in ea venerationis veritate, " quia vere propheta esset, " Sed contra hoc videtur esse quod dicitur, Joan. I, 21 : Propheta es tu ? Non, Sed dicendum, quod in hoc non fuit Propheta quia prophetaret in futurum gratiam Christi, quem digito demonstravit in praesenti. Matth. XI, 13 : Omnes Prophetae, et Lex usque ad Joannem. Tamen in hoc fuit Propheta, quod ex inspiratione divina sibi veritatem enuntiavit. Luc. I, 76 : Tu puer, Propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
" Et respondentes, "
Hostes veritatis, " dicunt Jesu, " potius mentientes quam contra invidiam propriam confitentes veritatem, videntur esse conclusi III Reg. XXII, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus.
" Nescimus : " cum tamen ratione convicti bene scirent.
" Et respondens Jesus ait illis, "
Ex modo obligationis superius inductae. I Reg. xxviii, 17 : Quod pateris fecit tibi Dominus hodie.
" Neque ego dico vobis, " quia dictum meum quod ex responsione vestra non eliceretur, non valeret nisi ad proterviendum contra illud, " in qua potestate, " hominis, an Dei, an Diaboli, " haec faciam : " quia, supra III, 23 et seq., et Matth. XII, 28, probavi quod in potestate Dei omnia facio. Luc, XI, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Isa. XXIV, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi,