LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quid sit intelligentia secundum
substantiam suam ? Hoc autem modo de natura intelligentiae loquentes dicimus, quod intelligentia est substantia quae non dividitur : substantiam vocantes quod in se et per se subsistit per esse quod habet a causa prima. In se autem non subsistit, nisi quod per se est, et non in alio, neque sicut accidens, neque sicut forma materialis : hoc autem omnis substantiae in eo quod est substantia, est proprium : et quia intelligentia distat a causa prima, ideo aliud est in ea id quod ipsa est, et aliud esse ipsius, sicut jam saepius probatum est : et taliter per se existens secundum intellectualis intelligentiae modum substantia est : et in eo quod intelligentia est sive intellectualis, sive intellecta, oportet secundum Anaxagoram, quod nulli sit immixta, et nulli nihil habeat commune. Si enim immixta esset alicui naturae, non ageret nisi secundum potentiam illius, sicut patet in omni virtute corporis, et virtute corporali, quae non agit nisi secundum potentiam corporis cui immixta est, ut patet in visu et auditu, calido, et frigido, et aliis omnibus.
Adhuc si aliter aliquid haberet, per naturam illius distingueretur ab aliis, et non posset in ea a quibus distinguitur, sicut rationale vel humanum non potest in asinum, et ligneum non potest in sensibile, propter naturam qua distinguitur ab eo et obligatur ad unum. Intellectus autem nullius corporis potentia est ageris, et ideo immixtus est.
Adhuc in omnia agit, et ideo nulli obligatus est : propter quod nihil habet commune alicui, et omnino immixtus est, ut dicit Anaxagoras. Talis ergo substantia intellectualis est, quae intelligentia vocatur.
Est autem non possibilis, sed activa, qua est omnia facere, et nihil fieri per receptionem. Si enim possibile esset eam fieri, oporteret quod aliam suae naturae haberet potentiam se diviniorem per quam educeretur in actum : nihil enim ens in potentia, educitur in actum nisi per aliquid suae naturae quod in actu est : si enim non esset suae naturae, non esset agens sibi proportionatum : et virtus agentis non proportionata, possibile in quod agit, ad actum determinare non potest : quia possibile ipsum consequi non potest : et sic cassa et vana esset potentia et possibilis et cassaretur actio agentis. Oportet ergo quod intelligentia activa constituta sit in lumine agentis, cujus actio ad causata est, sicut artis actio ad materiam artificiatorum. Hujus exemplum est, sicut si diceremus, quod ars est anima artificis, et aliam animam non haberet : tunc enim nullus intellectus in artifice esset possibilis, sed ipsa ars ut anima quaedam exerceret formam artis in spiritum motum, et spiritus in manum, et manus in dolabrum, et dolabrum per motum in lapides et ligna. Sic intelligentia lumine intellectui ili primae causae constituta, activa est intellectuum, hoc est, formarum quae sunt intellectus rei cujuslibet, cujus formae sunt : hujus enim lumen fluit in ani-
marti, et per animam in sphaeram, et per motum sphaerae in calidum et frigidum et humidum et siccum, ita quod omnia movent et moventur formata lumine intelligentiae moventis, quae movet sicut desideratum movet desiderium : desideratum enim non movet desiderium nisi desiderium concipiat formam desiderati, vel per apprehensionem, vel per influxionem.
Et si aliquis objiciat, quod intelligentia recipit a lumine causae primae, et sic possibilis esse videtur et fieri. Dicimus quod hoc non sequitur : fieri enim subjecti et materiae est : hic autem influxus formae super formam est, sicut si albedo fluat super albedinem ad ejus intensionem ad primi quod est albedinis principium similitudinem et conformitatem : sicut lumen fluat super lumen ad primi luminis conformem limpiditatem, eo modo quo secundum potest conformari primo, quod non est exitus de potentia ad actum, sed est actus multiplicatio secundum virtutem ex hoc quod primum quod est in actu indesinenter influit. Hoc igitur modo intelligentia est substantia intellectualis. Haec autem non dividitur. Omnis enim forma quae dividitur, secundum esse et esse dividitur : eo quod suum esse de potentia in actum descenditur, sicut est omnis forma motui vel mutationi subjecta : propter quod Aristoteles dicit, quod in generatione hominis non est vivum et animal simul, et non est animal et homo simul. Nec intelligitur hoc quod in generatione hominis primo sit vivum constitutum in substantia, et postea sensibile, et postea homo : sed quia esse hominis in semine in mutatione generationis secundum potentiam primo distenditur in vivum, et ex vivo in sensibile, et ex sensibili in hominem, et medium mutationis non est simul cum principio, nec finis mutationis simul cum medio, quamvis vivum et sensibile esse distinctum non habeant nisi in ultimo. Omnis autem talis forma sic divisibilis et communitatem habet cum materia, et in mixtione. Jam autem ostensum est quod intellectus agens nullam potest talem habere communitatem vel mixtionem. Relinquitur ergo quod intelligentia substantia sit indivisibilis.