Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De materia sacramenti.
Secundo hic oportet inquiri de materia et forma hujus sacramenti.
Circa quod duo inquiri est necesse, scilicet quae sit materia et quae sit forma.
Circa materiam autem quinque dubitata a sanctis patribus inveniuntur: quorum primum est, ad quid oportet circa sacramentum corporalem esse materiam? Secundum autem, quae sit hujus sacramenti corporalis materia ? Tertium autem, quis sit modus transsubstantiationis materiae in corpus Christi? Quartum, ad quid oportet manere accidentia praecedentis materiae post transsubstantiationem in corpus Christi jam factam ? Quintum, qualiter ibi manent illa accidentia? Haec enim a sanctis patribus ante nos sunt inquisita, quamvis in quibusdam eorum determinatio sit valde obscura.
Dicimus autem circa primum, quod oportet esse in sacramento corporalem materiam propter tres causas: quarum prima sumitur de ratione sacramenti. Secunda, de causa institutionis sacra- menti. Tertia, ex imperfectione hominis in usu gratiae sacramentalis.
Prima igitur : quia, sicut dicit Augustinus, quod sacramentum est invisibilis gratiae visibile signum, cujus imaginem gerat, et causa existat. Visibile autem signum non potest esse nisi in visibili aliquo corpore sumptum, quod corpus est sacramenti elementum: quia ex ipso sacramentum componitur corporaliter sicut naturalia corpora componuntur ex elementis. Et ideo dicit Magister Hugo de sancto Victore in libro suo de Sacramentis, quod sacramentum est visibile et corporale elementum ex institutione divina signans, ex similitudine repraesentans, ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. Quia igitur Eucharistia sacramentum est et in genere sacramenti ponitur, et definitio generis tota salvatur in specie, oportet quod Eucharistia visibile sit elementum quantum ad materiam. Et haec est prima causa ad eruditionem ordinata : quia ex visibili elemento et proprietatibus ejus erudit nos Do-
minus quid conferat invisibili gratia in sacramento. Unde Paulus ad Titum, II, 11 et 12 : Apparuit enim gratia Dei, salvatoris nostri, omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Ad hoc enim visibilia signa sacramentalia instituit, ut erudiamur de gratia quam ipse in sacramento in nobis efficit. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Non enim sciremus has sacramentales gratias, nisi signis visibilibus erudiremur. Propter quod dicit Gregorius, quod etiam ipse Christus visibilis effectus est, ut ex visibilibus ad invisibiles gratias erudiamur.
Hinc est etiam, quod in multis apparitionibus patribus ad sensum visibilia proposuit, ut ex omnibus illis ad invisibilia erudirentur. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi eis, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc loculus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, etc. In omnibus enim his formis visibilibus invisibilem docuit gratiae effectum, quem spiritualiter intelligimus, quando visibilia per similitudinem ad invisibilem gratiam comparamus. Propter quod dicitur, Daniel, x, 1, quod intelligentia est opus in visione: quia per intellectum oportet corporalia ad spiritualium acceptionem comparare. Et ideo dicit Augustinus, quod sacramentum praeter speciem corporalem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Et praepositio praeter quae ibi ponitur, non est exceptiva, sicut quidam male intelligentes existimant, sed potius ponitur ibi pro juxta, ut sit nota similitudinis, et sit sensus, quod praeter, hoc est, juxta speciem sive formam corporalem quam ingerit sensibus, aliud spirituale ad similitudinem translationis sumptum facit venire in notitiam mentis.
Et hoc dicit Hugo de sancto Victore, quod est ex similitudine repraesentans.
Secunda autem causa quae sumitur ex institutione sacramenti, est Hieronymi. Dicit enim, quod sacramentum ideo materialem et elementalem et corporalem habet materiam, quod quia homo superbiendo per creaturae Libidinem recessit a Deo, dignum fuit ut subjectus corporali elemento salutem quaereret in eodem in quo perdidit salutem. Et hoc maxime in isto effectum est sacramento, considerando materiam secundum genus: quia in edulio corporali homo perdidit vitam: ideo constitutum est ut in edulio corporali vitam recuperaret: et ideo oportuit ut cibus spiritualis materiam haberet corporalem, ut, sicut dicit Gregorius : " Ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret. " Et hoc quidem verum est secundum generis convenientiam, et non secundum convenientiam speciei : quia enim vitam perdidit homo in fructu ligni vetiti, vitam invenit in specie panis et vini, qui tamen panis coctus est in ligno crucis : et ideo dicitur fructus ligni vitae. III Regum, XVII, 12 : En colligo duo ligna ut ingrediar, et faciam illum (hoc est, panem) mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. Nec ista sunt egena elementa, de quibus dicit Paulus, ad Galat. IV, 3, sed potius sunt elementa, in quorum effectu Deus constituit nostram salutem : quia quamvis talibus corporalibus elementis salutem non alligaverit, tamen in istis elementis salus invenitur, et perditur vita, quando non requiruntur, nisi articulus necessitatis, et non contemptus religionis elementum sacramentale excludat. Unde et Christus, Matth. XXVI, 26, elementum corporale exhibens, et exhibendo demonstrans, dicit: Accipite et comedite: Hoc est corpus meum. Et similiter dixit demonstrans sanguinem sub specie vini, ibidem, vv. 27 et 28: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hinc est quod dixit, Joan. VI, 51 et 52 : Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hocpane, vivet in aeternum. Quamvis enim homo per naturam illam qua factus est ad imaginem Dei, superior sit omni corpore inanimato, tamen quia se peccato subdidit per concupiscentiam rei corporalis, juste humiliatus est, ut salutem quaerat in eo quod secundum naturam inferius est ipso, et sic sanetur superbia ejus, qua voluit esse aequalis ei qui est super omnia per comestionem corporalis elementi vetiti. Unde, Jacobi, IV, 6, et I Petri, v, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hinc est quod dicitur, Proverb. IX, 5: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Quia in corporali cibo vitam perdidistis, ideo ego corporalem cibum paravi vobis, in quo vitam invenietis. Hinc est quod de sapientia quae Filius Dei est, dicitur. Proverb. iii, 18 : Lignum vitae est his qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus. Unde, Joan. VI, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. Haec ergo est secunda causa.
Tertia autem causa est quam tangit beatus Dionysius : quia, sicut dicit, impossibile est nobis lucere divinum radium, nisi sit sacris velaminibus circumvelatum : est enim homo materialem valde habens intellectum, qui ideo quod conjungitur sensui et imaginationi, parum vel nihil potest accipere spiritualium nisi in similitudine corporalium sibi illa proponantur. Et hoc est quod dicitur, Sapient. IX, 14 et 15 : Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae : corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Haec est ergo causa, quod spiritualia sine quibus non est salus, et quae nos oportet scire, conveniens fuit nos doceri sub similitudine elementi corporalis:
gratiam enim refectionis spiritualis non intelligeret homo carnalis sine similitudine corporali, sicut dicit Gregorius : " Regnum caelorum ideo terrenis rebus simile esse . dicitur, quatenus ex his quae animus novit, surgat ad incognita quae non novit, et per ea quae usu didicit, discat amare quae nescit. " Unde, Sapient. IX, 16, dicitur : Difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu. sunt invenimus cum labore : quae autem in caelis sunt quis investigabit? Unde per omnia hujusmodi oportet hominem manuduci ad caelestium intellectum. Et haec est scala Jacob, per quam ascendit ad caelestium apparitionem et notitiam divinorum, Genes, xxviii, 12 et 13, ubi dicitur, quod Jacob vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum:... et Dominum innixum scalae, etc. Quia per similitudinem corporalium translatione facta ad spiritualia, caelestia cognoscimus. Et de hoc dicitur, Sapient. x, 10 : Justum deduxit Dominus per vias rectas: et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum. Quia viae rectae sunt, quas possibile est hominem secundum intellectum materialem ambulare : et illae sunt, ut scalis similitudinum corporalium ad notitiam elevetur divinorum, et illis ostenditur sibi regni Dei mysterium, et datur sibi notitia sanctitatis sanctorum.
Hae igitur tres causae sunt propter quas in sacramentis conveniens est essecorporale elementum, etc.
Secundo dicere habemus, quae corporalis elementi substantia istius sacramenti sit materia.
Jam autem in praemissis in quibus de tertio genere sacramenti loculi sumus , ostensum est quomodo oportet esse materiam panis de frumento et materiam vini.
Sunt tamen quidam qui dicunt contra hoc dicentes, quod ex quo hoc sacra-
mentum communiter toti Ecclesiae ubique per totum orbem terrarum diffusae detum est, quod deberet habere materiam quae in toto terrarum orbe possit inveniri, nec triticum autem nec vinum communiter invenitur : quia in terris Aquilonaribus glaciali frigiditate constrictis, nec triticum nascitur, neque vinum : et sic cum in terris illis diffusa sit Ecclesia, videtur quod illa pars Ecclesiae frequenter privetur tanto sacramento : quod valde inconveniens esse videtur, ex quo in eo consistit necessarium remedium contra peccatum.
Adhuc autem objiciunt: Ex similibus conveniens est nutrimentum: carnes autem similiores sunt complexioni humanae quam panis, et carnes communius per terrarum spatia inveniuntur quam triticum : et sic videtur, quod carnes aliquae hujus sacramenti deberent esse materia.
Ad haec omnia et similia dicimus, quod si omnia quae in nutrimento attenduntur, simul considerentur, non invenitur adeo naturale et commune nutrimentum sicut triticum et vinum : ea autem sunt substantiae puritas, complexionis aequalitas : quia triticum est moderate calidum et humidum. Sunt etiam substantiae subtilitas ad penetrandum, et nutrimenti haesibilitas, quod non facile a membris evellatur, etc, quae in ante habilis determinata sunt, tam de pane de frumento, quam de vino : et ideo nulla est materia istius sacramenti nisi panis et vinum.
Ad hoc autem quod objicitur, dicendum, quod triticum et vinum aut ubique sunt, aut de facili, aut de propinquo ad usum sacramenti adducuntur. Si autem alicubi non invenirentur aliquando, et non contemptus religionis, sed articulus necessitatis hoc efficeret, dicimus cum Augustino, quod ideo Deus sacramentis suis gratiam non alligavit, quin gratiam suam sacramentalem et sine sacramentis in habentibus fidem et devotionem ad sacramentum operetur. Et haec vocatur spiritualis perceptio sacramenti: et in hujusmodi casu dicit Augustinus: " Ut quid paras dentem et ventrem ? Creda, et manducasti. " Sicut ille in quo baptismus non contemptu religionis, sed per articulum necessitatis excluditur, non amittit fructum baptismi, sed baptizatus baptismo flaminis in Spiritu sancto reputatur. Ad hoc autem ordinata est manducatio spiritualis qua Christo incorporamur, sicut in praehabitis dictum est.
Ad hoc autem quod de carnibus objicitur, dicendum quod caro in genere similior est carni: sed quoad exigentiam omnium eorum quae conveniens faciunt nutrimentum, caro non est propinquius et convenientius nutrimentum : quia, sicut dicunt physici, omnis caro inflammat, quod non facit triticum : sed tamen hoc non attenditur : sed quia congregata in pane et in vino inveniuntur, quae faciunt naturalia cibum et potum, et quia Christus grano frumenti et viti se comparavit, et praecipue quia Christus primitus hoc sacramentum in pane de frumento et vino instituit. Oportet igitur hujus sacramenti esse materiam panem de frumento et vinum. Genes. xxvii, 37 : Frumento et vino stabilivi eum. Oleum enim stabilit ad unctiones gratiae sacramentalis, quia omne sacramentum est in peccati remedium : sed frumentum et vinum stabilit ad corporale et spirituale nutrimentum. Deuter. xxxiii, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini. Et ex his idem accipitur quod prius : quia super oleum ad unctionem gratiae refertur sacramentalis. Psal. IV, 8: A fructu frumenti, vitii, et olei sui, multiplicati sunt, scilicet multiplicatione spirituali, qua fideles multiplicantur ex sacramentorum procreatione. Zachar. IX, 7 : Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? hoc est, virgineas mentes.
Hoc etiam ab ipsis nominibus accipitur : quia frumentum a verbo fruor, frueris, derivatur : eo quod ipsum prae aliis fructum facit nutitionis. Et vinum derivatur a vi : eo quod vim specialem
habet ad potandum membra, si temperate et ordinate sumatur. Hoc signatum est, Ezechiel. XXVII, 17, ubi de Tyro dicitur : Juda et terra israel ipsi institores tui in frumento primo. Tyrus enim angustia interpretatur, et signat eos qui ex angustia mundi ad Dominum convertuntur, de quibus ipse dicit : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos . I lli enim frumentum se nutriens et stabiliens in gratia habere non possunt, nisi ex Juda qui clerum signat, et ex terra israel quae signat populum religionis Christianae. Propter quod et, Matth.XV, 27, mulier Syrophoenissa, quae prima panem filiorum a Domino petivit, de finibus Tyri et Sidonis legitur fuisse egressa : quia venationem cupiditatis saecularis et angustias mundi dimiserat, ad fidem Christi conversa.
Haec igitur est causa quare sacramentum Eucharistiae talem habet materiam, etc.
Modus autem transsubstantiationis hujus materiae in corpus Christi, valde difficilis est ad determinandum: ideo quod nullus modus naturalis motus et mutationis est cui concordet. Constat enim, quod in natura non sunt in genere nisi duae mutationes, quarum una vocatur de subjecto in subjectum : altera autem vocatur de non subjecto ad subjectum, aut de subjecto ad non subjectum Subjectum autem, ut dicit Avicenna, vocatur ens in actu secundum formam suam et esse suum substantiale salvatum, sed mutatum secundum ubi vel formam quae fit in ipso, sicut in motu secundum locum, idem ens in forma et in esse substantialibus substantialiter salvatum, mutatur secundum renovationem situs qui fit in ipso : et ideo est de subjecto ad idem subjectum sub alio situ vel ubi mutatum. in alteratione autem et augmento idem salvatur subjectum in forma substantiali et esse, sed variatur secundum accidentia quantitatis et qualitatis, quae sunt in ipso. Talis autem mutatio proprie motus vocatur, et nullo modo potest poni in sacramento : quia subjectum panis et vini secundum substantialem formam et esse panis et vini, non salvatur in corpore Christi et sanguine : quia corpus Christi non est materialis et substantialis panis in esse substantiali panis : nec sanguis Christi vinum est in esse et forma vini substantialibus : et si corpus Christi panis dicitur, et sanguis vinum, hoc est secundum metaphoram, et non secundum praedicationem propriam et substantialem, sicut dicitur, Joan. VI, 51 et52 : Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et sicut ibidem, v. 59, dicitur : Hic est panis qui de caelo descendit, et alia hujusmodi. Matth. VI, 11 : Panem, nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Lucae, XI, 3 : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et alia multa talia inveniuntur.
Patet igitur, quod talis modus motus non est in sacramento : et ideo non possumus dicere : Iste panis est corpus Christi. Vel, Iste panis erit corpus Christi. Nec iterum possumus dicere : Corpus Christi fuit panis, vel, Sanguis Christi fuit vinum. Quia nulla talium locutionum vera est, nisi in his quae naturalem habent motum, et substantia eorum salvata est in utroque terminorum illius motus, sicut dico, quod Petrus est supra qui fuit inferius : vel, quod Petrus est albus qui fuit niger: vel, quod Petrus est magnus qui fuit parvus.
Tamen his quae diximus, contrariari videntur verba Canonis, ubi dicitur : " Supplices te rogamus, omnipotens Deus : jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum. " Ex quo videtur, quod illud quod est inferius, localiter moveatur et societur corpori Christi, quod est in caelis, et addatur ei.
Adhuc fortius objicitur ex hoc quod
antecedit parum in Canone statim post confectionem, ubi dicitur : " Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis, nec non ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis : offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae, et Calicem salutis perpetuae." Ibi enim post consecrationem et confectionem jam peractam adhuc dicitur panis et calix, qui calidam, ut jamdudum diximus, sonat potionem, quae vinum proprie est secundum naturam. Videtur ergo alicui forte propter hoc quod sub forma corporis Christi salvata sit substantia panis, et sub forma sanguinis salvata sit substantia vini.
Ad haec et similia solvenda multum laboraverunt antiqui, et defecerunt scrutantes scrutinio, et divisi sunt in diversas opiniones erroneas, tres scilicet opiniones quas in ante habitis induximus.
Prima enim ad secundam inductam dicebat objectionem, quod quando dicitur : " Panem sanctum vitae aeternae, " quod sensus est, quod est vere panis sanctus per consecrationem, signans panem corporis Christi qui spiritualiter sumptus est panis vitae aeternae. Eodem autem modo de hoc, " et calicem salutis perpetuae: " hoc est, qui vere est calida potio vini signans spiritualiter sanguinem Christi, qui est calix salutis perpetuae spiritualiter, et non sacramentaliter sumptus : quia isti concedunt, quod nec corpus Christi verum, nec sanguis Christi verus continetur in sacramento, sed signat tantum, sicut et lapis signat Christum, et alia quaedam de Christo parabolice dicta. Istam autem opinionem in ante habilis probavimus esse haereticam : et ideo hanc solutionem etiam haereticam reputamus, firmiter credentes et simpliciter confitentes, quod corpus et sanguis Christi veraciter, quod traxit de Virgine, et suspensum est in cruce, et resurrexit a mortuis, et ascendit in caelum, et regnat in aequalitate Patris, in tota sui veritate et naturalitate et gratia et gloria sub speciebus sacramenti continetur in altari sub manibus sacerdotis post confectionem. Profana est igitur hujusmodi responsio.
Ideo venit secunda opinio, quae dicit, cum substantia panis salvari ibi corpus Christi et contineri. Et dicit sanguinem Christi contineri cum substantia vini salvata, et respondet ad ea quae objecta sunt, dicens, quod in veritate ima superis non sociantur per delationem inferioris ad superiora : quia sacerdos communicans accipit substantiam panis quae in infimo est, et substantiam vini quae inferius est in calice, et illa duo in corpore Christi non uniuntur, quod est in caelis in dextera Patris, et etiam in altari cum substantia panis et vini. Sed cum dicitur:" Jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum ", dicunt quod sensus est: Jube haec, hoc est, signata per haec perferri per manus, etc. Signata autem per haec sunt Ecclesia militans per modum qui olim a nobis determinatus est: quia scilicet sicut panis ex multis fit puris granis, et sicut vinum ex multis fluit et confluit uvis, ita Ecclesia colligitur ex multis fidelibus, pro quibus orat sacerdos ut ad altare gloriae caelestis in hostiam Deo per manus sancti Angeli ferantur: et sic Ecclesia militans triumphanti conjungitur. Quae licet responsio in parte conveniens sit, tamen quia super quoddam non Catholicum fundatur fundamentum quod ista supponit opinio, ideo mihi nullo modo placere poterit: fundatur enim super hoc quod panis in corpus Christi non transsubstantietur, neque vinum in sanguinem, sed tantum ibi panis et vinum ad signandum in sacramento assumantur. Et hoc est contra Catholicam veritatem, et contra verborum Christi significationem, quibus dixit: Accipite et comedite: hoc est corpus meum. Et non
dixit : Accipite in ho:, vel cum hoc corpus meum, sicut nos superius ostendimus, ubi de ista secunda opinione est disputatum. Adhuc autem secundum hoc Joannis. VI, 56, non debuisset dixisse : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus : sed dixisse debuerat: Caro mea signatur, et est cum .vero cibo, vel cum vero polu, quorum tamen nihil signatur in sententia verborum Christi, qui tamen veritas est, et de verbis suis dicit Apostolus, II ad Corinth. I, 19 : Dei Filius, Jesus Christus,... non fuit Est et non: sed Est in illo fuit. Profanum etiam valde reputo, quod Christus in sacramento veritatis hujusmodi locutionibus tropicis et impropriis utatur, et etiam infidelem judicamus responsionem.
Sed secundum tertiam opinionem quae sola Catholicam tenet veritatem, dicimus quod in veritate, sicut probant objectiones inductae, nullus modus motus est quo panis salvatus moveatur ad naturam corporis Christi, et calix ad formam sanguinis. Et quod dicitur in Canone : " Jube haec perferri in sublime altare tuum, " optime dictum est secundum fidem Catholicam: dixerat enim Christus, Joan. III, 13, quod nemo ascendit in collum, nisi qui descendit de caelo Filius hominis, qui est in caelo. Et ideo orat ut Ecclesia militans, quae corpus Christi mysticum est, incorporata vero corpori quod in sacramento verissime continetur, per effectum hujus nutrimenti incorporata virtute corporis Christi cui incorporatur, ascendat ad altare majestatis divinae, ut ibi in gloria sibi offeratur, sicut hic offertur in sacramentali gratia. Nec orat ut hoc fiat motu locali, quia motus localis ibi nullus est, sed quod hoc fiat acceptatione Dei Patris, quod scilicet sic acceptet manibus Angelorum incorporandos Christo per gloriam, sicut acceptat hic incorporatos Christo in sacramentali gratia. Unde etiam altare sublime majestatis Dei Christus est secundum humanitatem, in quo offerimur, quando sibi secundum gloriam incorporamur.
Ad aliam autem dicimus objectionem, quod quando dicit: " Panem sanctum vitae aeternae, " intelligitur verum corpus Christi sub specie panis contentum. Quando enim dicimus " panem sanctum vitae aeternae, " per hoc quod dicitur, " sanctum vitae aeternae, " extrahitur nomen panis ad significandum non panem materialem qui sanctitatem et vitam aeternam conferre non poterit, sed virtute illorum adjectorum cogitur supponere panem spiritualem, qui est corpus Christi sub figura panis, ut sit sensus : Offerimus mysterialiter corpus Filii tui, qui est panis vitae aeternae. Similiter autem dicendum est ad ea quae sequuntur : " Et calicem salutis perpetuae. "
Et istae sunt Catholicae responsiones, et omnino firmiter tenendae.
Secundum igitur ea quae dicta sunt, patet quod nullus modus motus naturalis est quo moveatur panis ad formam corporis Christi, vel vinum ad formam sanguini Christi: et ideo tales locutiones tales motus signantes non sunt recipiendae, nec a sanctis tales locutiones ante non positae multum inveniuntur. Mutatio autem in physicis vocatur, quae est de non subjecto ad subjectum, sicuti generatio: vel quae est de subjecto ad non subjectum, sicut corruptio. Talis autem mutatio videtur esse panis in corpus Domini, et vini in sanguinem : quia ante confectionem in oratione Canonis dicit sacerdos : " Ut nobis corpus et sanguis fiat Domini nostri Jesu Christi. " Si autem fit, tunc oportet quod secundum substantiam panis mutetur in corpus Christi: quia non fit, nisi quod sic mutatur, quando dicitur fieri simpliciter: non enim simpliciter fit Petrus, si dicatur quod Petrus fit albus.
Adhuc autem hoc videtur accipi ex verbis Ambrosii, qui dicit, quod sermo Christi creaturas mutat, et intendit, quod panis mutatur in corpus Christi.
Adhuc idem Ambrosius dicit, quod Christus convertit panem in corpus suum, et vinum convertit in sanguinem : convertere autem idem est quod mutare.
Fortius autem objiciunt quidam dicentes, quod mutatio est panis in non panem: post confectionem enim non est panis, sed corpus Domini: omnis autem mutatio de esse in non esse est corruptio : videtur ergo, quod in sacramento est mutatio corruptionis. Eodem modo probatur, quod ibi est mutatio generationis : quia de pane qui est non corpus Domini, fit corpus Domini: ergo fit hic mutatio de non esse corporis Domini in esse: talis autem mutatio est generatio: videtur ergo, quod corpus Christi ibi generetur ex pane: quod valde absurdum est, non tantum secundum fidem, sed etiam secundum philosophiam : quia secundum hoc corpus Christi extra Virginem saepe generaretur : et secundum hoc id quod est et manet, generaretur: et secundum hoc immutabile et incorruptibile et gloriosum generaretur: quae omnia sunt valde absurda.
Adhuc autem in omni mutatione substantiali idem subjectum quod est materia, subjicitur utrique terminorum mutationis : si ergo talis est mutatio panis in corpus Domini, tunc eadem materia subjicitur formae panis et formae Dominici corporis : et sic panis corporis Christi efficitur materia. Constat autem, quod purissimae guttae beatae Virginis operatione sancti Spiritus formatae sunt vera materia Dominici corporis. Ergo Dominicum corpus efficitur de duabus materiis. Quod autem de duabus in se diversis materiis generatur, non est idem : quia dicit Philosophus, quod individua numerantur per suas materias: ergo non est idem corpus quod efficitur in altari, et quod natum est de Virgine, quod Christiana fides penitus abhorret, sicut falsum est et impossibile et haereticum.
Adhuc autem mutata substantia panis in corpus Domini, aut manet materia panis quanta est cum materia corporis Dominici, aut annihilatur. Si dicatur, quod manet, tunc ab initio institutionis hujus sacramenti et frequentationis in Ecclesia, magnam valde corpus Christi accepit adjectionem. Si autem dicatur, quod annihilatur, tunc frustra ponitur ut annihiletur, et melius esset non ponere, quam sermone Domini creaturas annihilare.
Adhuc autem oportet hic determinare habitudines praepositionum quid denotent, quando dicitur: De pane fit corpus, vel, Ex pane fit corpus Christi. Quia sicut jam patuit, praepositiones istae non possunt denotare habitudines materiae, nec possunt notare habitudines ordinis terminorum mutationis, sicut quando dicitur : Ex mane fit meridies : quia secundum hoc sensus esset: Ex pane fit corpus Domini. Ac si diceretur: Post panem fit corpus Domini. Et tunc quaereretur, quid factum esset de pane, utrum maneret materia ejus, vel esset annihilata ? et redirent eadem inconvenientia quae prius inducta sunt. Sic patet, quod magna est difficultas in verbis denotantibus mutationem circa corpus Christi.
Adhuc autem, cum dicitur : Ex mane fit meridies, praepositio non simplicem denotat ordinem: quia nisi idem nunc secundum substantiam manens subjiceretur sub forma ejus quod est mane, et sub forma ejus quod est meridies, non diceretur, quod ex mane fit meridies, sicut quando dicimus, ex puero fit vir: ibi enim in tota mutatione fluentis aetatis idem subjicitur, quod est sub forma pueri, et sub forma viri. Sicut est idem quod refertur in puero et viro, et in tota intermedia mutatione: ita idem est nunc in tempore pueritiae et virilitatis, et in toto intermedio tempore. Est autem idem secundum substantiam, et non secundum esse, sicut et idem est quod fertur de puerilia in virilitatem, quamvis non sit idem secundum esse. Si ergo talis hahi-
tudo notaretur per praepositionem, quando dicitur: De pane fit corpus Christi, oporteret quod cum ordine successionis aliquod unum subjiceretur, quod idem esset in substantia in pane et in corpore Christi: et hoc absurdum est, et paulo ante improbatum.
Adhuc autem, omne quod mutatur, prius est in medio, quam in extremo. Si ergo de pane fit corpus Christi, oportet quod substantia panis vel materia prius sit in aliquo, quod est medium inter corpus Christi et substantiam panis : et tunc non esset panis, neque corpus Christi, quod est valde absurdum.
Adhuc autem, numquam fit aliquid ex aliquo, nisi per alterationem naturae vel artis. Si ergo de pane fit corpus Christi, oportet quod in pane fiat alteratio : omnis autem alteratio est mutatio secundum qualitatem: igitur oportet, quod qualitates panis non maneant, quae sunt color et figura, sapor et odor, quod est contra sensum : quia omnia haec manere videmus in sacramento.
Similiter est dum objicitur vox ista: De vino fit sanguis Christi.
Omnia autem haec difficultatem faciunt circa sacramentum : quia non habemus quibus verbis exprimamus fidem nostram ad plenum: et ideo in istis oportet valde caute uti verbis, et quando sancti utuntur verbis ad motum vel mutationem pertinentibus, oportet verba sanctorum pie interpretari, sicut et ipsi pium habebant intellectum, quamvis intellectum suum verbis propriis non expresserint.
Ad solvendum igitur istam difficultatem dicimus, quod sicut Christus assumendo sibi naturam humanam speciali et supernaturali usus est assumptione et mutatione, et sicut in uniendo sibi hominem assumptum speciali et supernaturali usus est unione, ita in sacramenti confectione speciali utitur Christus mutatione et supernaturali. Cum enim in omni assumptione compositionis na- turalis ea quae ut partes compositionis assumuntur, sic assumantur, quod unum est formale, alterum materiale, vel ambo uniantur in tertio quod formale est respectu duorum, sicut corpus et anima assumuntur in compositionem hominis, et homo secundum rationem constituitur ex his duobus et ideo homo neque corpus est, neque anima : Filius autem Dei nova usus est assumptione quae decebat auctorem naturae, naturam corporis et animae et iaciendo et uniendo assumpsit, et hominem ex corpore et anima rationali factum sibi univit, non ut duas partes quarum una formalis esset et altera materialis, quia nec humana natura materialis est ad divinam, nec divina formalis ad humanam : quia si actus et perfectio esset naturae humanae natura divina, et esset humana natura in formam deitatis) assumpta: ex hoc sequeretur, quod i Christus non esset verus homo : quia denominatio fit ab eo quod est formale, et nomen in se continet rationem et quidditatem definitivam : et sic Christus in quidditate definitiva esset Deus et non esset homo : et ideo assumptio non est naturalis, sed gratiae, quae vocatur assumptio dignativa, qua Filius Dei dignatus est assumere humanam naturam, ut secum esset cum divina in una persona, ita quod quaecumque sunt de veritate humanae naturae, manent in ea, sive sint materialia, sive formalia : et quaecumque secundum veritatem sunt convenientia naturae divinae, manent in ea, ita quod una alteram non consumit, nec informando ad aliam specim trahit. Similiter etiam uniendo sibi hominem ex corpore i et anima factum sic univit, ut non tertium ex duobus constitueret, sed potius sibi in se existentem et aeternum univit, ita scilicet quod hic homo sit idem Filius i Dei, qui ab aeterno genitus est a Patre, qui etiam uniendo sibi hominem sine omni sua mutatione, assumpsit quod non erat, manens tamen immutabiliter quod erat. Sic etiam in sacramento no-
vo modo confectionis utitur, quo conficitur sacramentaliter panis in corpus Domini, ita quod substantia panis nec annihilatur, nec alteratur, neque secundum substantiam mutatur, sed sine omni additione vel mutatione tota substantia panis in materia et forma panis convertitur in corpus Christi sine eo quod aliquid addatur corpori Christi, et absque eo quod aliquid mutetur in ipso. Et hanc conversionem sapientes et Doctores legis Christianae, proprio nomine transsubstantiationem vocaverunt: quia tota substantia panis simul in forma et materia et conjunctio transit in corpus Christi, absque eo quod corpus Christi vel mutationem vel additionem recipiat aliquam ex illo in illud transitu, si tamen transitus proprie potest appellari, sicut ille homo Filio Dei unitus est sine aliqua additione vel mutatione Filii Dei: et ideo hoc novum vocatur a sanctis. Jerem. XXXI, 22 : Quia creavit Dominus novum super terram: Fcemina circumdabit virum. Eccli. XXXVI, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Ista enim auctor naturae facit ad suae gratiae novae perfectionem, qua hominem dignatus est redimere unitum sibi, et sanctificare incorporatum. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? aut quis vidit huic simile ? Talia enim decent auctorem naturae, quibus non naturae legibus subjacere, sed eminere super naturam, tamquam naturae opifex, ostendatur. Isa. lxv, 17: Ecce ego creo caelos novos, et terram novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Apocal. XXI, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. , Et ideo dixit, Levit. XXVI, 10: Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.
Ad objecta igitur dicendum, quod cum dicitur : " Ut nobis Corpus et Sanguis fiat Domini nostri Jesu Christi : " dicendum quod hoc verbum, fiat, ibi nullam notat mutationem naturalem, sed super- naturalem mutationem notat in substanttia panis, quae transit in corpus Christi.
Nullam autem sive naturalem sive supernaturalem notat in corpore Christi : quia idem corpus est in altari quod natum est de Virgine, et sedet in Dei gloria in caelo absque omni additione et alteratione, nisi quod est in altari nunc, ubi non erat prius, sicut in uniendo sibi hominem Filius Dei nihil additionis et nihil mutationis recepit, sed factus est homo, cum prius homo non fuisset, ex mutatione supernaturali in homine facta, et non in Filio Dei secundum quod est Filius Dei.
Ad hoc autem quod dicitur de verbis Ambrosii, dicendum, quod cum dicit Ambrosius, quod sermo Christi creaturas mutat, intelligit de mutatione supernaturali, quae transsubstantiatio vocatur : quia tota substantia panis transit in corpus Christi.
Ad hoc etiam quod dicit, quod substantia panis vel quod panis convertitur in corpus Christi : dicendum, quod talem supernaturalem intelligit versionem, in qua quidem panis vertitur in gloriosum et divinum corpus Dominicum, sed ipsum Christi corpus nullam sustinet versionem additionis vel alterationis, sed efficitur tamen in altari ubi non fuerat prius.
Ad hoc autem quod objicitur, quod fit ibi mutatio panis de esse panis in non esse : dicendum, quod hoc penitus falsum est: panis enim in illa supernaturali mutatione numquam est in non esse : non esse enim aut dicit privationem, aut negationem. Quod si diceret privationem, tunc diceret privationem formae panis in materia panis, in qua privatione jam esset per inchoationem formae corporis Christi, quod penitus est absurdum : quia sic corpus Christi novum ex pane generaretur. Si autem diceret negationem, tunc penitus annihilaretur in sacramento substantia panis, quod fides Catholica non admittit: quia, sicut diximus, substantia panis tota transsubstantiatur in corpus Christi gloriosum et divinum : et sic effi-
citur substantia panis, quod non erat prius : et hoc est aliquid effici, et non annihilari.
Eodem modo solvendum est id quod objicitur de corporis Christi generatione: quia nulla penitus est ibi generatio, cum corpus Christi maneat ante et post secundum eumdem statum in esse naturali et divino, nisi quod efficitur in altari in quo non erat prius, etc.
Ad id autem quod probatur panis non esse materia corporis Dominici, est concedendum, sicut de necessitate ad inconveniens ducit objectio. Sed dicendum, quod panis et vinum secundum suas naturales substantias sunt materia sacramenti ex quibus sacramentum constituitur, sicut ex corporali elemento, sicut in ante habitis dictum est, et patet per ante dicta, quod supernaturali transsubstantiatione transit in corpus Christi: et ideo non annihilatur, et tamen in Christi corpore fit nulla mutatio, vel additio : et ideo illa objectio non procedit. Et quamvis hoc in naturalibus non habeat simile, tamen exemplum habet in divinis, quae decet in se habere totius naturae auctorem, sicut diximus nuper.
Ad hoc autem quod quaeritur, quid habitudinis notent istae praepositiones cum dicitur : De pane, vel, Ex pane fit corpus Christi, satis bene probatum est, quod nec materiam notare possunt nec ordinem simplicem. Sed dicendum, quod supernaturalis transsubstantiationis notant principium et ordinem : quia illa supernaturalis mutatio tota est in pane, et nullum habet terminum in corpore Dominico : quia hoc non incipit esse, cum ante hoc fuerit: nec incipit esse panis quia numquam fuit panis, neque est, neque erit : nec forma Dominici corporis incipit esse in materia panis, quia nihil in corpus per additionem recipitur. Sed si aliquid notat in corpore Domini, hoc non est, nisi quia sub formis sacramentalibus panis et vini in altari incepit esse corpus Domini, et sanguis, sub quibus non fuit prius. Aliud enim in ista materia Catholice dici non potest. Et hoc notant habitudines praepositionum. Nec hoc est inconveniens : tales enim paries indeclinabiles potius consignificant, quam significent aliquid per seipsas : et ideo a conjunctis sibi contrahunt modum et habitudines consignandi: et ideo aliquando notant habitudinem principii materialis in mutatione : aliquando autem notant ordinem mutationis in eodem quod secundum esse diversificatur : aliquando autem notant habitudinem terminorum transsubstantiationis supernaturalis, secundum quod diversis adjunguntur. Necessarium enim est, ut dicit Hilarius, quod sicut res creatae ministrant et obsequuntur ad obsequium et operationem Creatoris, ita et sermo de rebus talibus significationibus obsequatur quas admittunt operationes Creatoris : quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est.
Ad hoc autem quod objicitur de interceptione medii in mutatione, dicendum quod illa objectio non procedit nisi de mutationibus compositis, in quibus infinita facta sunt in uno fieri: sed ista mutatio est simplex et sine medio : et ideo numquam est tempus, vel nunc temporis, in quo substantia panis nec sit sub forma panis, neque sub forma corporis Dominici. Haec enim supernaturalis mutatio non abjicit a substantia ejus quod mutatur, neque accipit formam post formam ejus in quod mutatur supernaturaliter : sed repente sine medio tota substantia panis supernaturaliter transit in corpus Christi, sicut statim sine medio Filius Dei sibi assumpsit naturam hominis , et sibi univit hominem in esse personae et unitatem, absque eo quod humana natura per vices temporum exiret de potentia ad actum, et de incompleto ad completum, sed faciendo naturam assumpsit et univit, et assumendo et uniendo fecit eam.
Sic igitur caute est hic loquendum : quando enim Deus tota sua virtute agit et operatur, sicut Verbo suo creavit na-
iuram, et fecit opus incarnationis, sic etiam operatur in sacramento ad transsubstantiationem, tunc non potest esse mutatio composita quae medium intercipiat : quia virtus qua operatur, est infinita : et hoc operatur in nunc, et non in tempore: et ideo in tali operatione de hoc fit hoc absque eo quod numquam sit in medio : quia si interciperet medium ipsa mutatio, tunc oporteret necessario, quod esset in tempore : et hoc nullo modo stare potest.
Sed contra haec adhuc objiciunt quidam sophistae dicentes, quod secundum hoc aliquod nunc temporis est in quo substantia panis est sub forma panis, et aliquod nunc temporis quo substantia illa transsubstantia est in corpus Christi: haec igitur nunc aut sunt idem nunc, aut duo nunc. Si sunt idem, tunc sequitur, quod in eodem indivisibili nunc est aliquid substantia panis et corpus Christi : et ad hoc sequi videtur, quod contradictoria sint simul vera : quia si est substantia panis, sequitur quod non sit corpus Christi : et sic in eodem indivisibili nunc est substantia panis, et non est substantia panis : et est corpus Christi, et non est corpus Christi per eamdem rationem : hoc autem est impossibile : ergo illa nunc quae dicta sunt, non idem indivisibile nunc. Si autem dicatur, quod sunt duo nunc, tunc, cum nihil sit medium tempus, ut jam probatum est, sequitur quod duo nunc immediate sequuntur in eodem continuo tempore : quod est impossibile et contra demonstrationes multas quae in sexto Physicorum inducuntur.
Ad hoc autem dupliciter potest responderi. Si enim concedere volumus, quod est idem tempus omnium temporalium quod continuitatem suam habet a continuitate motus caeli: et si hoc concedimus, quod ista mutatio supernaturalis et aliae supernaturales mutationes sunt in nunc temporis : tunc dicemus, quod idem est nunc in quo substantia panis est panis, et in quo transsubstantiata est in corpus Christi : sed illud nunc quia est continuans nunc in tempore habet rationem finis respectu praeteriti, et habet rationem principii respectu futuri : et ideo in principio illius est panis, et in fine illius factum est quod est corpus Christi: quia jam facta est transsubstantiatio per quam est corpus Christi. Unde in principio, hoc est, in ipso nunc secundum quod habet rationem principii, factum est quod est corpus Christi, et ante non fuit corpus Christi. In eodem autem secundum quod habet rationem finis est panis : et continue post hoc non erit panis.
Si quis tamen ista subtiliter inspiciat, videbit pro certo secundum philosophiam, quod illud quod secundum substantiam et actum et motum non est sub motu caeli sicut causatum ab illo, hoc pro certo non cadit sub nunc temporis, neque sub tempore : et quia tales supernaturales mutationes et etiam subjecta ipsarum secundum quod sunt subjecta talium mutationum, non sunt sub motu caeli, sequitur pro certo, quod nec sint in nunc temporis, neque in tempore secundum istam temporis Talionem qua Philosophi de tempore loquuntur : tales enim mutationes non sunt motus tales qui sunt actus imperfecti, eo quod nihil de eis exit de potentia in actum, sed actus perfectissimi, in quibus non est nisi demonstratio unius perfecti ex alio perfecto, absque eo quod continue amittat unum et accipiat alterum, et sunt tales mutationes actus, sicut dicimus motus intelligentiae actus, vel motus qui sunt de luce ad lucem, numquam de potentia ad actum exeundo : et non sunt tales motus ut in aliquo continuo mensurante, sed potius sunt de vicibus in vices : et illae vices remanent discretae et non continuae, sicut vices pronuntiationis elementorum litteralium in oratione : et in talibus non est inconveniens, quod duae vices se immediate consequantur, ita quod nihil sui generis sit medium. Et
hoc modo dici potest, quod in una vice est panis, et in nulla vice post illam erit panis, et in illa consequente vice est corpus Christi, et in nulla vice ante illam erat corpus Christi. Et hanc solutionem ego puto esse veriorem quam priorem. Unde etiam, Jacobi, I, 17, ubi ab ipso Deo removet temporis mutationem, statim etiam removet eam quae est per vicis successionem, dicens : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et si dicamus, quod talis vicis successio dicitur tempus, tunc participabit nomen temporis aequivoce ad tempus quod est verus motus secundum prius et posterius, de quo Philosophi loquuntur, dicentes quod adjacet id motui primi mobilis, et per illud numerantur omnes motus qui causantur ab ipso motu primi mobilis : et tale nunc temporis non continui est, quo mensuratur actus creationis, et omnes illi actus divini qui sunt in mysterio incarnationis et sacramenti, sicut jam ante determinatum est.
Non est autem hic praetereundum, quod cum dicimus : Corpus Christi nunc incepit esse hic sub formis suis sacramentalibus in altari, et non fuit hic ante hoc, non intelligitur quod corpus Christi locali motu descendat de caelo et incipiat hic esse : quinimo dum incipit esse in ,altari, remanet in caelo in dextera Dei, et tamen incipit esse hic. Talia enim quod corpus Christi sine omni motu et mutatione sua sit simul hic et alibi, et incipiat esse hic et alibi, habet corpus Christi in quantum est divinum, et non in quantum est corpus : et quia deitas est ubique, sequens in aliquo proprietatem deitatis corpus divinum accipit posse esse in pluribus locis simul : alias autem corpus esset in uno loco tantum. Unde sicut Deus per hoc dicitur hic vel alibi: quia apparet hic vel alibi sine motu et mutatione quae fiat in ipso : ita corpus Christi incipit esse hic vel ibi : quia visibiliter sub specie sacramenti apparet hic vel alibi sine omni mutatione et motu qui fiat in ipso. Et similiter est dicendum quando post sumptionem sacramenti desinit esse in altari, et est in caelo, quod motu locali non reascendit in caelum a quo descendendo ante non discesserat: sed tunc non est hic, quia hic visibiliter non apparet.
Haec est fides Catholica in locutionibus istis : et ideo haec verba a nobis dicta caute et fideliter sunt tenenda. Et propter tales hujus materiae difficultates dixit Spiritus sanctus, Exod. XII, 10 : Si quid residuum fuerit, igne comburetis. Quia multa manent in secretis Dei residua, quae humanus non potest penetrare intellectus : et haec igni Spiritus sancti et igni devotionis sine magna discussione sunt committenda, etc. Advertendum enim est quod dicitur, Amos, II, 1 : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis idumaeae usque ad cinerem. Moab enim ex patre interpretatur, et signat eos qui quoad perfidiam sunt ex patre diabolo, qui omnia physicis rationibus volunt discutere, qui tria et quatuor scelera committunt. Tria quidem, quorum primum est : quia immensum ad inopiam physicorum corporum mensurare volunt. Secundum autem, quia capacitatem sui intellectus ultra immensitatem Dei extendunt, cum hoc sit impossibile. Tertium autem, quod secreta majestatis Dei temere perscrutantur. Et haec tria sunt cordis eorum scelera. Quatuor autem sunt. Primum, quia cum invisibilia Dei perfecte in vestigio et imagine non demonstrentur, isti arguunt ad ea quae sine exemplo sunt, sicut exemplum in naturalibus inveniunt. Secundum autem, quod ea quae per ablationem et eminentiam exponere deberent, ipsi per positionem exponant, ut inferiora de divinis affirmentur. Tertium autem scelus est, quia Deo propria sua non relinquunt : cum tamen omni regi sua propria relinquantur. Quartum vero est, quod et maximum est: quia fidem
quae supra intellectum et rationem est, ipsi sub ratione supprimere intendunt.
De primo horum scelere dicitur, Isa. xl, 18 : Cui similem fecistis Deum ? aut quam imaginem ponetis ei? i n omnibus enim physicis nihil simile penitus inve nitur.
De secundo dicitur, II ad Corinth. X, 4 et 5 : Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, etc.
De tertio dicitur, Proverb. XXV, 27 : Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis opprimetur a gloria.
De quarto autem dicitur, Job, XI, 7 et seq. : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Excelsior caelo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Et ideo nihil invenitur in creaturis superioribus, vel mediis, vel infimis, quod sufficienter opus Dei manifestet.
De quinto dicitur, Isa. xl, 17 : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei : nihil enim omnium quae facta sunt, est Deus, et ab omnibus eminenter elevatur, sicut dicitur, Eccli. xliii, 30 : Gloriantes ad quid valebimus ? ipse enim Omnipotens super omnia opera sua. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : " in ipso oportet affirmare omnium positiones, et omnes potentias negare tamquam de eo qui super omnia existit. " Et, Eccli. xliii, 31 : Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. Et ideo sicut ipse in nullo genere entis est, sed excellit omnia, ita actio ipsius et opus in nullo est actionis vel operationis genere, sed omnia excellit : et ideo etiam mutationes, quae sunt supernaturales in sacra- mento, non sunt mutationes quae sunt in genere, sed sunt super omnem mutationem.
De sexto scelere dicitur, Isa. XXIV, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi : nullus enim in sinu secreti Dei fuit, qui propria deitatis sit scrutatus, nisi Filius, sicut dicitur, Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
De septimo autem scelere, quod fidem sub intellectu et ratione ponere nituntur, dicit Gregorius, quod fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Et de talibus dicit Dominus, Joan. III, 12 : Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis ? quia etiam in terrenis multa operatur Deus, quae non capimus per rationem, et multo minus capere possumus ista caelestia supernaturalia et supermundana, quae ipse supercaelesti et divina sua potentia et sapientia operatur. Sapient. IX, 16 et 17 : Difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae autem in caelis sunt quis investigabit ? Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis ?. His igitur erroribus occupati sunt, qui nimis investigant mysteria deitati soli nota. Rex enim Idumeae Christus est, sicut dicitur, Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? De quo etiam dicit Psalmista, Psal. lix, 10 : In Idumaeam extendam calceamentum meum : quia in carne et sanguine calceata venit ad nos divinitas. Hujus regis ossa, hoc est, fortiora mysteria incendit in cineres, qui calore proprii ingenii succensus usque ad minima vult investigare : et ideo omnibus illis quae dicta sunt tribus et quatuor sceleribus involvitur. Ad Roman. XII, 3 : Dico... omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Humana sapientia enim incerta est: quia scilicet dicitur, Abdiae, v. 8 : Perdam sapientes de idumaea, et prudentiam de monte Esau. Et ideo dicitur, i ad Corinth. I, 17 : Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Hic igitur sic loquendum est, sicut diximus.
Modo dicere debemus quare sacramentales species in hoc sacramento remaneant, ex quo substantia panis et vini non manent, quam substantiam prius affecerunt, et ex quo non afficiunt sub- stantiam corporis et sanguinis Dominici, quae nunc est ibi statim facta transsubstantiatione, ad quid ergo manent hujusmodi species accidentium, quae sunt figura, color, odor, et sapor? Hoc enim quidam quaerunt magis curiosi quam devoti, et tamen oportet, quod quaestioni eorum satisfiat : quoniam praecepit Apostolus Petrus, i Petri, III, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in nobis est spe.
Ad hanc igitur quaestionem Patres ante nos responderunt, quod sacramentum semper salvatur in aliqua visibili forma, quam, ut dicit Augustinus, ingerit sensibus, et quae sit imago gratiae quam confert sacramentum : et quia non possunt esse sensibiles formae quae imago sunt nutrimenti spiritualis quod confert Eucharistia, nisi formae nutrimenti sensibilis panis et vini, quarum una ducit rationem in nutrimentum spirituale, et alia in potum spiritualem, ideo, ut dicunt, has formas manere necesse est, ex quibus in mente imago nutrimenti et potus spiritualium accipiatur. Hujus etiam assignant aliam valde convenientem rationem : quia scitur in scientia sacramentali, quod sacramentum novae legis nullius causa existit, nisi cujus imaginem sensibilem gerit. Si ergo daretur, quod formae in sensu indicantes nutrimentum naturale et conveniens, non manerent, sequeretur quod sacramentum illud non esset causa nutri- menti spiritualis : et hoc est absurdum secundum omnia dicta sanctorum et secundum omnia quae in praehabitis determinata sunt.
Ad haec autem etiam inducunt auctoritates : Dominus enim, Joan. IV, 13 et 14, cum Samaritanam instruere vellet de refrigerio sitis spiritualis, a sensibili aqua eamdem Samaritanam manuducere incepit, dicens : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quotiescumque igitur a corporalibus manuduci debet homo ad spiritualia, oportet aliquas relinqui proprietates corporales, ex quibus manuducatur. Cum igitur ex omnibus sacramentis homo sic erudiatur, oportet quod species corporales in sacramentis relinquantur.
Adhuc autem inducunt hoc quod, Matth. xiii, 34, dicitur : Sine parabolis non loquebatur eis. Oportet igitur sicut in parabola quadam salvari proprietates corporis, ex quibus instructio accipiatur divinorum.
Adhuc autem hic arguunt ex causa institutionis sacramentorum quae est triplex, eruditio, humilitas, et exercitium. Sive enim dicatur, quod propter eruditionem institutum est sacramentum, oportet eruditionem a corporalibus formis incipere, ex quibus similitudinem accipiamus divinorum : sive propter humilitatem dicatur institutum, oportet humiliari ad inferius elementum, sicut per elementum inferius superbientes elevari volumus ad superiorem divinitatis aequalitatem in primis parentibus : sive exercitari habeamus, ut nos diabolus occupatos inveniat : quia sic etiam exercitium nostrum erit in inferioribus ad intellectum superiorum, et tunc iterum conveniens est sensibiles formas in quibus exercitemur, remanere. Ad Romam I, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas.
Adducunt autem ad haec, quod veritatem umbrae oportet conformari. Umbra autem in sacramentis veteris legis fuit in corporibus et corporalibus formis, quae gratiam futuram significabant. Ad Hebr. x, 1 : Umbram enim habens lex futurorum, non ipsam imaginem rerum. I ad Corinth. x, 11 : Haec omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, sive propter nos. Oportuit igitur, quod etiam novae legis sacramenta essent in visibilibus formis.
Sed econtra alii objiciunt: quia secundum haec videtur, quod substantia panis maneat et remanere debeat potius quam accidens : quia dicit Aristoteles, quod potentia caro nutrit : forma autem accidentalis non est potentia caro, sed potius substantia panis et vini sunt potentia caro : substantia ergo nutrit, non accidens : et sic substantia panis et vini manere debent, et non accidentia, ut videtur. fit hujus signum est, quod filias non accepit in nutrimentum accidens panis, sed panis veritatem , in quo tamen Eucharistia significabatur. Nec Dominus cibando quinque millia hominum, exhibuit accidens panis, sed panis veritatem : de quo tamen redarguit Judaeos, qui in illis non intellexerunt Eucharistiae sacramentum. Adhuc autem exhibendo de caelo panem , non dedit accidens panis, sed veritatem : in quo tamen voluit intelligi verum nutrimentum sive cibum Eucharistiae, sicut patet, Joan. VI, per totum caput. Ex omnibus his videtur, quod substantia panis manere debeat cum accidentibus, et non accidens tantum : quia substantia veri cibi facit significationem et non accidens proprietatum substantialium.
Ad haec etiam addunt, quod ostendendo id in sacramento quod videtur nutrire et non nutrit, potius videtur illusio quam veritas. Accidens autem indicat esse nutrimentum, et non nutrit : substantia autem cum accidentibus indicat et nutrit. Ergo si dicantur manere accidentia sine substantia, videtur esse potius sacramentum illusionis quam veritatis. Si autem maneat substantia cum accidentibus, tunc habebit veram nutritionem et veram nutrimenti significationem : et sic videtur esse sacramentum veritatis. Sed in hoc videtur esse sicut in somno, in quo objiciuntur formae cibi et potus : et sic videtur esse significatio cibi qui penitus nullus est in somno. Isa. XXIX, 8 : Sicut somniat esuriens et comedit, cum autem expergefactus fuerit vacua est anima ejus : et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est. Talis igitur remanentia accidentium potius videtur facere ad illusionem quam ad sacramenti veritatem.
Ad haec autem omnia et similia dicendum est, quod in veritate in sacramento remanent accidentia panis et vini sine omni substantia illis accidentibus subjecta, quam ipsa afficiunt accidentia : substantia enim panis et vini, quas substantias illa afficiebant accidentia, tum propter veritatem sermonis Domini, tum etiam propter sacramenti veritatem manere non poterit: quia si ibi substantiae panis et vini manerent, non esset verus sermo Domini quem dixit: Hoc est corpus meum, et, Hic est calix sanguinis mei: quia panis non est corpus Domini, et calix vini non est calix sanguinis Domini. Veritas etiam sacramenti non salvaretur : quia veritas sacramenti est in hoc quod significetur in sacramento esse verus cibus et verus potus spiritualis, sicut ipse dicit, Joan. VI, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Si autem manerent in sacramento substantia panis et substantia vini, tune
accidentia illa essent in substantia panis et substantia vini, et essent illis substantiis propria. Et ideo non indicarent nisi nutrimentum, quod potest praestare substantia panis et substantia vini: et ille est cibus qui perit, sicut dicitur, Joan. VI, 27 : et ille in sacramento requiri non debet. Cum autem in sacramento non manet illa substantia, non possunt accidentia illa ducere in tale corporale nutrimentum : et sic necessario ducunt in spirituale nutrimentum, quod in sacramento est requirendum.
Dicendum igitur ad primum, quod in veritate, sicut dicit Philosophus, non nutrit nisi potentia caro, et potentia os, et potentia nervus, et sic de aliis similibus partibus in homine. Sed quia tale nutrimentum corporale quo dissimilia membra in homine nutriuntur, ex hoc quod similia quae sunt in ipsis, nutriuntur in sacramento, sicut dicit Dominus, non debet requiri neque cogitari, ideo oportet quod illud corporaliter nutriens non sit in sacramento, sed totum secundum formam et materiam transsubstantietur : ideo substantia panis et vini non debent manere in sacramento, sed accidentia tantum per translationem factam ad spiritualia signantia nutrimentum spirituale. Hoc signatum est, Sapient. XVI, 26, ubi dicit quod non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. Hoc enim verissimum est in sacramento altaris, in quo fructus nativitatis non manent, sed sermo Domini positus in forma sacramenti, et facit in sacramento pastum spiritualem.
Quod autem objicitur de Elia et de sacramentis veteris legis, non est simile : quia illa sunt signa imperfecta gratiam pasturae spiritualis ex seipsis non conferentia : et ideo manebat eorum substantia : quia spiritualis pastus in eis non continebatur. Unde etiam Dominus eos qui pastum corporalem in sacramentis requirebant, redarguit, dicens, Joan. VI, 26 : Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Illi enim parabant in sacramento fidei dentem et ventrem, et non parabant mentem ad fidei devotionem. Et ideo etiam cum cognovisset Jesus quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, sub cujus regimine cibum haberent corporalem, fugit iterum in montem ipse solus : quia non dignatur homines habere regendos, qui cibum corporalem: in sacramentis requirunt : quia de illis dicitur, ad Philip. III, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Et hos invitans ad intellectum spiritualis nutrimenti, dixit, Joan. VI, 64 : Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Super alios autem qui cibum spiritualem quaerebant, non negavit se esse regem 9 quod etiam coram Pilato confitebatur, Joan. XVIII, 37 : Tu dicis quia rex sum ego : sed dixerat, v. 36 : Regnum meum non est de hoc mundo.
Ad illud quod objicitur, quod illusio et non veritatis sacramentum esse videretur : dicendum, quod in veritate illusio esset si substantia panis et vini manerent : quia tunc non significarent esse in sacramento nisi corporale nutrimentum, et homines ad ipsum tamquam ad corporalem coenam convenirent, quod prohibet Apostolus, I ad Corinth. XI, 20 et 21, dicens : Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam caenam manducare : unusquisque enim suam caenam praesumit ad manducandum. Ac si dicat: Si in caena Domini praesumitis manducare caenam vestram corporalem, non estis digni, quod Dominicam caenam manducetis : tales enim estis, ut illi qui dixerunt, Joan. VI, 61 : Durus est hic sermo. Et infra, v. 67 : Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant : quia nescie- runt nisi corporalia quaerere. Nec ideo est illusio : quia accidentalis forma non nutrit, quia in sacramento non assumitur ad nutriendum, sed potius ad spirituale nutrimentum significandum : et hoc facit illo modo quo corporalia signa transferuntur ad spiritualium significationem. Hoc autem in veteri lege esse non potuit: quia ibi velata gratia et non revelata significabatur, sicut diximus. Unde Apostolus, ad Hebr. IX, 8, de hoc sacramento et sacerdotio Novi Testamenti loquens per comparationem ad Vetus, dicit : Hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Et ideo signa in illis sacramentis erant imperfecta : sed quando velum templi scissum est a summo usque deorsum, sicut dicitur, Matth.XXVII, 51, tunc patefacta sunt arcana Dei in signis gratiarum in sanguine Domini, et tunc in sacramentis revelatae gratiae signa perfecta dabantur.
Contra ea autem quae dicta sunt, adhuc objicitur : quia in multis sacramentis novae legis manent substantiae elementorum, quae sunt materia sacramentorum, ex quibus sumuntur signa signantia gratiam, sicut in baptismo manet aqua, dicente Domino, Joan. III, 5 : Nisi quil renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et in confirmatione manet chrisma propter quod uncti christi dicuntur. Psal. CIV, 15 : Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Et in unctione extrema manet oleum, sicut dicitur, Marc. VI, 13 : Et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Et tamen illa sacramenta conferunt gratiam spiritualem. Videtur ergo forte alicui, quod etiam in hoc sacramento elementa corporalia, quae sunt substantia panis et vini, manere deberent.
Ad haec autem omnia et similia dicimus, quod non est simile de isto et aliis sacramentis novae legis : quia elementa
quae sunt materia in aliis sacramentis, ad usum significandi gratiam non assumuntur propter substantias ipsorum elementorum, sed potius propter qualitates, sicut aqua in baptismo assumitur propter vim ablutivam quam habet non a substantia, sed a qualitate humiditatis, et propter virtutem exstinguendi et refrigerandi incendium fomitis : et hanc virtutem non habet aqua a substantia, sed a qualitate frigiditatis. Et assumitur etiam propter nitorem puritatis quam confert, et hanc vim etiam non habet a substantia, sed potius a puritate. Aqua autem secundum suam substantiam nihil significat in sacramento : et ideo etiam ex substantia secundum quod est substantia, nihil causat in ipso : quia sicut saepius diximus, sacramentum novae legis causat id quod significat, et non plus. Similiter autem est in chrismate in confirmatione, quod ex proprietatibus suis unctivis et dissolutivis et penetrativis significat et causat gratiam. Et similiter oleum in unctione infirmorum. Et ideo substantia talium manens in sacramento non impedit fidem ad gratiam, quae causatur et continetur in sacramento. Sed in altaris sacramento substantiae panis et vini nutriunt, et non significant ulterius aliquod nutrimentum, sed conferunt nutrimentum quod in ipsis est, et ideo manentes illae substantiae impedirent fidem quae ex accidentibus eorum duceretur ad credendum aliud esse nutrimentum in sacramento : et ideo contra fidem facerent manentes substantiae, et ideo illae substantiae non manent, sed transsubstantiatur.
Omnes tamen istae quae motae sunt difficultates compulerunt secundam opinionem ponere, quod cum corpore Christi manet substantia elementorum in sacramento, etc.
Deinde dicere habemus qualiter in sacramento saepius dicta manent accidentia.
Sed ad hoc quidem dicit Magister in libro quarto Sententiarum, quod ibi manent accidentia illa sine subjecto aliquo : et hoc sic probare nititur : quia substantiae panis et vini in quibus accidentia fuerunt, sicut in suis subjectis, non manent, sicut jam determinatum est. Corpus autem Christi gloriosum, quod est sub istis accidentibus non afficitur talibus accidentibus : et ideo nec in illo sunt. Aer autem in quo videntur et sentiuntur illa sacramenti accidentia, non constat ad figuram, ita quod figuretur in rotundum album quod ibi apparet : et cum non sint ibi plura substantialia quam illa tria, et in nullo eorum possunt esse, sine subjecto ibi esse probantur.
Objicitur autem fortissime contra positionem istam. Primo quidem ex accidentis definitione quam ponit Philosophus, quod accidens est, quod cum sit in aliquo non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est. Non enim accidens est pars essentialis vel integralis ejus cujus est accidens, et in hoc differt a differentia constitutiva quae est pars essentialis, et differt a forma quae est pars essentialis totius constituti, et differt a materia et partibus integrantibus, quae secundum suas figuras manent aliquando etiam a toto separatae. Per hoc autem quod dicitur, quod impossibile est esse sine eo in quo est, ideo dictum est, quia esse habet a subjecto sicut a sua causa : et ideo sicut causatum suam causam, ita recipit subjectum in suam definitionem. Et ideo intellectus non permittit, quod sine subjecto intelligi possit. Si autem sine subjecto non potest intelligi, tunc omnino impossibile est esse sine subjecto. Et haec est objectio fortissima.
Adhuc autem in septimo primae philosophiae probatur multipliciter, quod accidens est esse et non essentia : est autem numquam potest intelligi nisi in eo in quo est : ergo accidens nullo modo intelligi potest sine eo in quo est : ergo multo minus esse potest sine eo in quo est.
Adhuc autem omnis multitudo acci-
dentium ad substantiam reducitur per hoc quod accidens non est ens, sed potius quidam modus entis simpliciter vel dispositio entis. Et hoc probatur in principio noni libri primae philosophiae. Modus autem et dispositio entis intellectum nullum habet nisi in subjecto suo, quod est ens simpliciter et principium intelligendi ipsum : igitur sine tali ente non est intelligibile : ergo multo minus esse potest sine ipso.
Ad haec autem omnia, et similia dicunt isti, quod philosophia non tenet in miraculis divinis. Dicunt enim, quod accidentia sunt sine subjecto per divinum miraculum. Sed si hoc modo respondere volumus, cito de omnibus nos expediemus, dicentes in omnibus esse miraculum divinum, quod secundum beatum Petrum non licet, qui dicit, I Petri, III, 15, quod simus parati semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in nobis est spe. Iterum hoc non vult Paulus, ad Titum, I, 9, ubi loquens de Episcopo dicit : Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Argui autem non possunt contradicentes nisi per rationem : et ideo dicit Hieronymus in Prologo Bibliae : " Sancta quippe rusticitas solummodo sibi prodest, et quantum Ecclesiam Dei aedificat ex vitae merito, tantum nocet si destruentibus non resistat. " Parum est ergo dicere in doctrina fidei hoc vel illud sic esse per divinum miraculum, nisi aliqua ratio assignetur : hoc enim est docentis proprium, quod nihil doceat sine convenienti ratione.
Ideo sunt alii dicentes, quod in veritate in accidentibus magna est differentia. Quaedam enim valde sunt propinqua subjecto, et ipsorum primo ante omnem aliam accidentalem formam subjectum est receptivum, sicut est quantitas continua, ratione cujus subjectum habet magnitudinem et figuram.
Et per magnitudinem postea subjicitur colori et sapori et odori et hujusmodi accidentibus. Et ideo tales quantitates sunt majores in majori, et minores in minori subjecto. Assignantes igitur rationem fidei quomodo sine subjecto sunt accidentia, dicunt quod in omnibus quae sunt in sacramenti materia, fit exaltatio naturae et materialis substantiae, sicut dignum est fieri in tanto sacramento. Corpus enim inanimatum non gloriosum non divinum exaltatur per transsubstantiationem in animatum gloriosum et divinum. Debent igitur secundum rationem consequentiae etiam exaltari accidentia, quae sunt in materia sacramenti et ideo quantitatis magnitudo quae non est, per se exaltatur, ut sit per se sicut substantia subjecti: et in illa est figura. Et in his est color et odor et sapor, si dicunt quod exaltatur Dominus in virtute sua : et sic cantabimus et psallemus virtutes ejus in omnibus . Sic etiam dicunt, quod, sicut dicitur, Sapient. VIII, 1, sapientia Dei operans in sacramento, attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter: quia nihil relinquit in sacramento, quod non attingat et exaltet. Addunt etiam, quod non per similia opera probatur operans virtus divina, et naturalis virtus. Naturalis enim virtus probatur per opera naturae, et voluntaria probatur per opera voluntatis, et animae virtus probatur per opera animae. Cum igitur divina virtus operetur in sacramento, oportet quod probetur per opera divina. Opera autem divina sunt transsubstantiare inanimatum ad animatum, et non gloriosum ad gloriosum, et non divinum ad divinum : et restabat, ut in solo accidente opera divina probarentur. Probabitur ergo in hoc quod accidens mutabitur ad modum substantiae, in hoc quod efficitur per se existens. Sic enim quantum ad sacramentum verum erit quod dicitur, Isa. XXVI, 12 : Omnia operanostra operatus es nobis, Domine, Adhuc autem persuadeat hoc ex operibus Christi. Christus enim faciens miracula nihil reliquit imperfectum : quia quos curavit in corpore, curavit etiam in anima. Cum igitur opera sacramenti sint opera Christi quae Christus ut Verbum Patris increatum, operatus est in verbo creato, quod profertur in forma sacramenti, nihil relinquit imperfectum quod non perficiat : ergo exaltando etiam perficiet formas sacramentales, ut modum perfecte existendi accipiant. Deuter. XXXII, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.
Si autem aliquis hoc concedere velit, objicitur in contrarium : si enim Deus in sacramento omnia exaltat, tunc videtur quod de accidentibus faciat substantias : quia aliter accidens non exaltatur. Et hoc aliqui talium Doctorum concessisse inveniuntur, sed dicebant, quod quando corpus Christi non plus est sub accidentibus, quia tunc accidentia convertantur in substantias : et dicunt, quod inde est, quod talibus nutriuntur corporaliter mures, et alia animalia, et homines multum de hostiis consecratis comedentes. Quod si concedatur, sequitur res absurda, quod scilicet Deus frustra substantiam panis in corpus suum transformaret : quia melius esset et compendiosius, quod primam substantiam panis non transsubstantiaret, et cum illa fecisset ibi esse corpus Dominicum, quam quod unam mutat et aliam creat. Ideo alii dicunt, quod sub accidentibus illis numquam creatur alia substantia, nec accidentia substantiae efficiuntur, sed modum tamen accipiunt substantiae in hoc quod per se existentia efficiuntur, et sic per se existentia faciunt membrorum nutrimentum et augmentum, quando ab animalibus sumpta fuerunt per comestionem.
Haec autem omnia valde improbabilia sunt, et sunt posita sine forti ratione :
quod enim aliquid participet definitionem, et non participet nomen, non est intelligibile. Definitio autem substantiae est, quod est res per se existens. Quod igitur accidens efficiatur res per se existens, et non efficiatur substantia, non est intelligibile. Et si forte ad hanc rationem aliquis vellet dicere, quod hoc quod dico, res per se existens, non est definitio substantiae : quia substantia cum sit generalissimum, non habet definitionem : hoc valde parum valet : quia cum dicitur per se existens, dicitur hoc quo substantia substantia est, et quod est intrinsecum et essentiale substantiae. Et ideo quamvis non habeat genus extra se, tamen oportet quod habeat intra se id unde substantia est, et per quod ab accidente distinguitur : et tunc adhuc procedit objectio : quia non est intelligibile, quod aliquid sit vel efficiatur res per se existens, et non sit vel efficiatur substantia.
Ad omnes autem istas difficultates determinandas oportet praescire ad quem usum manent accidentia in sacramento. Constat autem, quod non manent nisi ad usum signandi nutrimentum sive cibum spiritualem. Hanc autem significationem non perficiunt, nisi per speciem quam ingerunt sensibus, quam ratio transfert ad significationem cibi spiritualis : quia ita dicit Augustinus, quod sacramentum est signum : signum autem est, quod praeter hoc quod est juxta speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Si ergo in sacramento manent accidentia ut signa, tunc omnino sufficit sacramento, quod accidentia manent secundum quod sunt species in sensum agentes. Probatum est autem in libro secundo de Anima, quod res sensibiles non agunt in medium et in sensus per , suas potentias naturales, sed agunt in ipsa per solam formae intentionem, sicut sigillum in cera absque eo quod de potentiis materialibus suis metallum sigilli aliquod inferat cerae. Sic igitur acciden- tia agunt se in medio et in sensum : et ideo probatur, quod odor est frequenter sine subjecto, quod est fumalis evaporatio, et sapor sine humido digesto vel indigesto vel corrupto, quod est subjectum proprium saporis, et sonus frequenter sine figura quae fit in repercussione solidi plani, quae tamen figura sive aer figuratus est suum proprium subjectum. Et color frequenter est in medio et in sensu sive perspicuo termino, quod tamen proprium est subjectum coloris : est enim id quod est in medio secundum naturam et potentiam medii : et quod est in sensu secundum naturam et potentiam sensus potius estintentio coloris et vocis et odoris et saporis, quam sit color vel vox vel odor vel sapor. Et haec omnia jam a nobis valde probata sunt in scientia de Sensu et sensibili.
Dico igitur, quod ex quo accidentia non manent in sacramento, nisi ad usum significandi : significare autem habent secundum quod species ingerunt sensibus : et ex quo illas non ingerunt medio et sensui per potentias materiales, sed per se secundum quod remanent ut intentiones esse spirituale habentes, sicut dicit Philosophus, oportet quod accidentia ut intentiones sensibiles maneant in sacramento : secundum hoc autem esse manent in omni natura sive propriis subjectis, et tamen substantiae non efficiuntur, et in hoc esse sunt sensibiles. Convenienter igitur ponitur, quod sic manent in sacramento.
Hoc autem adhuc persuadetur ex esse talis formae in medio. Constat enim secundum probata in philosophia, quod ea quae videntur in speculo, sub duplici videntur situ medii et formae quae videtur, quorum situum unus est procedens a forma ejus cujus figura apparet in speculo ad speculum, et alter situs est reflexus a speculo ad videntem : non autem reflecteretur forma speculi ad videntem, nisi esset quanta et figurata et colorata in spatio reflexi situs. Patet igitur, quod sensibilia fiunt in medio secundum naturam medii, qua mediat ad sensuum immutationem sine materia et sine potentiis materiae : quia aliter forma calidi visa visum et medium dissolveret, et forma frigidi utrumque constringeret. Non est ergo multum innaturale sic ponere formas sensibiles manere in sacramento, ut sic sensibus faciant cognitionem, et haec cognitio ad nutrimentum spirituale intelligendum transferatur.
Ad id autem quod primo objicitur de definitione accidentis, concedendum est, quod forma accidentalis ibi definitur secundum suum esse quod habet ex subjecto proprio et in subjecto : et hoc non convenit ei secundum quod est intentio formae sensibilis in medio vel sensu existens.
Ad id autem quod secundo objicitur, quod accidens est esse et non essentia, plane est concedendum : sed tamen non est idem esse accidentis in subjecto proprio et in medio et in sensu : quia in esse medii et sensus est perfectio medii et sensibilis potentiae : et sic potest esse
sine subjecto proprio : secundum esse autem materiale ipsius non potest esse sine ipso, nec intelligi : et sic secundum diversitatem esse accidentis intelligitur id quod dicit Avicenna, quod accidens est, cujus intellectus est absolutus et esse concretum : si enim intelligeret Avicenna, quod intellectus accidentis secundum esse materiale quod est in subjecto, esset absolutus, ipse falsum diceret, sicut probat objectio, sed esse suum intentionale et sensibile est absolutum a subjecto.
Similiter dicendum est ad tertiam objectionem : quia per esse materialis dispositionis multitudo accidentium reducitur ad substantiam. Quod autem forma accidentalis tale intentionale esse accipit in sacramento, ideo contingit, quia propria substantia ipsius in qua habuit esse materiale, et agebat per principia materialia, transsubstantiatur et non manet in sacramento : et ipsum accidens solum manet sicut sola forma sigillorum et species manet in cera post sigillationem, sicut jam diximus supra.