CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Sed dubium est. Hic Doctor quaerit, posito quod aliqua alia scientia, puta Metaphysica vel Physica sit, de quibusdam cognoscibilibus, ita quod talia cognoscibilia possint ostendi in tali per rationem subjecti illius, vel per rationem propriam talium cognoscibilium : An stante hoc, Theologia sit de omnibus? Distinguit Doctor de Theologia in se et Theologia in intellectu Beati. Primo modo est de omnibus, quia omnia entia, virtute objecti Theologici, possunt cognosci, modo tamen praeexposito, ita quod essentia divina est ratio cognoscendi omnia cognoscibilia quantum est ex parte sua; et de facto est ratio cognoscendi omnia intellectui divino, licet respectu intellectus creati non possit esse ratio cognoscendi omnia, cum nullum intellectum creatum possit move re : et posito quod possit movere, adhuc oporteret ostendere, an sit capax omnium intelligibilium simpliciter, nec est inconveniens quod idem sciatur in alio et alio lumine, ut patebit in quaestione immediate sequenti. Secundo modo dicit, quod potest esse de omnibus scibilibus, quia scibilia non sunt infinita.
Sed hic occurrit difficultas. Quia Doctor in isto 1. dist. 2. q. 1. vult expresse quod intelligibilia sunt actu infinita in intellectu divino, et ab intellectu creato successive cognosci possunt.
Item. in 3. d. 14. q. 2. dicit quod anima Christi potest videre infinita in essentia divina ; ergo, etc. Paucis respondeo secundum aliquos, exponentes hic Doctorem, quod non loquitur hic de objectis infinitis in numero, quia illa sunt infinita, sed de objectis infinitis in entitate, accipiendo infinitum extra genus, prout virtualiter vel eminenter continet omnem entitatem, et plura talia infinita non possunt cognosci ab intellectu creato, licet ab intellectu divino possint cognosci. Sed loquendo de infinito in genere, quod non continet omnem entitatem, puta si daretur linea infinita vel numeras infinitus, certum est quod non continerent eminenter entitatem hominis vel Angeli, etc. et plura talia infinita possunt intelligi ab intellectu creato, sed de hoc differatur usque ad 39. dist. 1.
Posset etiam dici et forte magis ad intentionem Doctoris, quod etsi intellectui divino sint actu infinita intelligibilia, quia essentia divina omnia intelligibilia actu facit intelligibilia, ita quod non unum post aliud, et sic intellectus divinus respicit illa, ut actu infinita intelligibilia. Sed intellectui creato non sunt actu omnia intelligibilia, quia tunc infinita essent actu intelligibilia intellectui creato, quod repugnat ei, sed actu sunt finita intelligibilia, licet potentia possint esse infinita intelligibilia numero.
(b) De Theologia autem nostra. Hic Doctor duo dicit de Theologia nostra, unum quid sit de facto, aliud quid de possibili. De primo dicit, quod Theologia nostra de facto non est actualiter omnium scibilium, sed sicut Theologia Beatorum de facto habet terminum ex voluntate Dei revelantis, ita et nostra ; et terminus praefixus a voluntate divina, quantum ad revelationem generalem est eorum quae sunt in sacra Scriptura, licet ex speciali privilegio possit esse plurium intelligibilium.
(c) De possibilitate Theologiae nostrae. etc. Dicit Doctor quod Theologia nostra non potest esse simpliciter de omnibus cognoscibilibus, et hoc loquendo de communi lege, nam Deus si vellet, posset causare cognitionem distinctam cujuscumque cognoscibilis, sed hoc non facit. Quod autem secundum communem legem non possit esse de omnnibus, probat dupliciter. Primo, quia Theologia nostra lanium est de complexis revelatis, (ut supra exposui) et est lanium de illis complexis, quorum termini sunt nobis naturaliter noti, ut puta quod Deus est trinus et unus; non enim habetur cognitio Deitatis sub ratione Deitatis via nalurali, nec Trinitatis sub ratione Trinitatis, ut Theologi loquuntur, sed habetur notilia de istis terminis in confuso, et ut accipiuntur a sensibilibus, ut puta sic dicendo : aliquod ens quod nominamus Deum, est trinum et unum, etc.
(d) Secundo probat ibi : Tum propter defectum Theologiae nostrae. Nam Theologia nostra est tantum de revelatis, et dicitur fides, multa autem cognoscimus pro statu isto non per revelationem, sed ex evidentia rei: modo fides sive revelatio et cognitio evidens non possunt simul esse respectu ejusdem objecti, secundum aliquos. Cum dicit ibi secundum aliquos, loquitur secundum opinionem propriam, ut patebit in 3. dist. 24. contra sanctum Thomam.
Sed hic occurrit difficultas. Quia notilia Theologica nostra inest nobis per rationem objecti Theologici, aliter non diceretur notitia Theologica: sed, ut supra patuit, objectum Theologiae nostrae est Deus sub ratione infinitatis, et tale non continet virtualiter, etc. ut supra exposui. Tum etiam, quia pro statu isto non possumus habere notitiam distinctam objecti Theologici: ergo nec per virtutem illius habetur notitia Theologica nostra.
Respondetur, licet pateat solutio ex supradictis in quaestione de subjecto Theologiae, pro nunc tamen dico quod sufficit, quod Theologia nostra insit nobis per aliquid, imperfecte supplens vicem objecti Theologici, ut exposui in q. 1. Prol.
(e) Tamen omnis Theologia, etc. Hic dicit Doctor quod Theologia tam Beatorum quam nostra, potest esse de omnibus cognoscibilibus quantum ad aliquos respectus, ut quia includunt respectum terminatum ad Deum sub ratione Deitatis ; et talis respectus non potest cognosci nisi Deo praecognito ut supra exposui in quaest. 1. et diffuse pertractat Doctor in Quodl. quaest. 14. et sic cognitio omnium scibilium quantum ad illos respectus, dicitur cognitio Theologica.
(f) Sic ergo, ut vere dicatur, Theologia est de omnibus, et est omnis cognitio non includens imperfectionem, et ideo in intellectu Dei est omnis cognitio, ut supra patuit, qui non potest habere aliquam cognitionem imperfectam, puta confusam vel abslractivam, vel successivam vel quovis modo limitatam. Non est autem omnis cognitio in intellectu creato, quia potest cognoscere lapidem, etiam per motionem propriam, et ideo non praecise virtute essentiae divinae. Est etiam cognitio omnium quantum ad respectus, puta creationis, qui terminatur ad essentiam divinam ut haec. si tamen essentia ut haec terminet respectum creaturae, et non sub ratione alicujus attributi, nobis naturaliter noti, licet hic dubie loquatur. Alibi tamen tenet, quod terminetur ad essentiam ut haec, ut patet in 2. d. 1. et in Quodl. q. 8. et alibi, et hic etiam tenet idem, ut patet per verba sequentia cum dicit:
(g) Et ista est forte una ratio, etc. Quia nec extremum, ad quod est respectus, scilicet essentiam ut haec. Sequitur, ideo nec ratione imaginis, etc. Patet, quia cognoscens imaginem sub illo respectu quo refertur ad Trinitatem, necessario cognoscit illum respectum, quem distincte non potest cognoscere, nisi praecognita distincte Trinitate, ut patet a Doctore in Quodl. q. 14. art. 3. nec etiam confuse, nisi praecognita Trinitate saltem confuse, quod tantum fit per revelationem, ut supra patuit praesenti quaest, et quaest. 1.
Hic tamen occurrunt aliqua dubia. Primum, quia si Theologia nostra est de omnibus scibilibus quantum ad respectus supradictos, quaero, aut intelligit quod est de omnibus de facto, et tunc sequitur quod est de omnibus respectibus creaturae ad Deum de facto. Aut loquitur de possibili, et tunc quaero, aut talis cognitio Theologica est de omnibus illis respectibus, ut distincte conceptis, aut confuse conceptis. Si primo modo, tunc Deus sub ratione Deitatis, poterit distincte cognosci a nobis, patet, quia respectus non potest distincte cognosci, nisi et terminus distincte concipiatur, ut patet a Doctore q. 14. Quodlib. Et si Deus potest a nobis distincte cognosci sub ratione Deitatis, tunc distincte possunt cognosci a nobis veritates Theologicae, virtualiter inclusae in Deo. Sed hoc non est de communi lege, ut supra patuit, et sic conlradicerel sibi parum supra, quia dixit quod de possibili et communi lege, est tantum de his complexis, quorum termini naturaliter a nobis concipiuntur: et hoc idem in q. 1, Prol. et in 3. d. 23. et in
Quodl. q. 14. Si secundo modo, tunc sicut talis respectus confuse concipitur, ita et terminus respectus.
Dico primo, quod de facto est de omnibus, loquendo de respectibus confuse conceptis, quia in Theologia nostra cognoscimus quod omnes creaturae dependent a Deo, ita quod talis respectus est relatio creaturae ad Creatorem. Dico secundo quod potest esse de omnibus, etiam distincte conceptis, sed non de communi lege, sed magis ex speciali privilegio. Dico tertio quod potest esse de omnibus, ita quod notitia talium respectuum confusa dicitur Theologica, et sicut illi respectus confuse concipiuntur, ita et terminus respectus, quia concipitur aliquod ens quod nominamus Deum, terminare respectum creaturae ad ipsum. Et posito quod ipsa creatura cognoscatur in se perfecte, adhuc non sequitur quod relatio creaturae ad ipsum Deum cognoscatur, quia cognitio talis non lanium dependet a fundamento, sed etiam a termino ; ideo cognoscitur tantum per revelationem, quia cognitio talis habetur virtute primi objecti Theologici, vel virtute alicujus supplentia vicem (alis objecti, de quo supra diximus.
Secundum dubium est, quia videtur quod cognitio talis respectus non sit praecise Theologica. Probatur, quia non habetur praecise virtute objecti theologici, vel virtute alicujus supplentis ; probatur, quia cognitio respectus non tantum dependet a termino, sed etiam a fundamento, ut patet a Doctore hic.
Respondeo, quod dicitur cognitio Theologica, quantum ad hoc quod dependet a Deo sub ratione Deitatis, licet etiam dependeat a fundamento, ut tamen ab illo dependet non dicitur Theologica, et sic patet littera hujus quaestionis.