In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Recapitulat solutiones datas, quae assignari possunt multis auctoritatibus, quae objici possunt ; et auctoritas PP. adducta n. 1. et D. Greg 4. Mor. cap. 2. et habetur cap. quod autem, de Consec. d. 4. et D. Bernard. ep. 77. cum d. c. Majores, ac ratione Theologica allata n. 2. fundant bene has solutiones, quia Patres Patribus, sicut jura juribus, concordandi sunt. Alii respondent omnia illa loca agere de Sacramentis legis Mosaicae, Circumcisionem vero esse legis naturae ; vel ideo dicunt Circumcisionem non dedisse gratiam, quia de per se instituta fuit ad signandum populum ; causatio gratiae ante eam erat, per remedium legis naturae, et sic quoad hoc dicitur nihil fecisse, quia aeque bene causaretur gratia, etsi instituta non esset, per remedium antiquum.
Ex istis patet (1) ad omnes auctoritates, arguendo ad principale. Vel enim loquuntur de Sacramentis veteris legis improprie dictis, scilicet de caeremoniis; vel si loquantur de Circumcisione, quae luit proprie Sacramentum, negant eam gratiam conferre secundum aliquem intellectum praedictum.
Ad tertium de apertione januae, dico, quod non fuit defectus Circumcisionis, quod non aperuit januam, sed quia cucurrit tempore, quo pretium non fuit solutum, nam post solutum pretium, potuit alicui aperiri janua, qui non fuisset baptizatus, sed solum circumcisus, et in gratia; baptizato vero defuncto ante passionem, non patuisset janua pro tunc.
Ad ultimum (m) dico, quod Baptismus quantum ad actum exteriorem, non significat nisi quamdam deletionem immunditiae corporalis ; et tamen nullus negat aliquid esse ejus effectum positivum.
Dico ergo ad majorem, quod Sacramentum magis proprie significat illum effectum in anima, ad quem confertur gratia in Sacramento, quam signet ipsam gratiam. Unde gratia existente una in anima, Sacramenta tamen diversa distinguuntur penes diversa significata propria, quae sunt diversi effectus ejusdem gratiae, sicut dicetur post; effectus tamen gratiae tam in Circumcisione quam in Baptismo proprius, est ablutio animae a peccato, licet concomitetur alius, scilicet acceptatio ad vitam aeternam.