IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Refutat sententiam D. Bonaventurae et aliorum, asserentis gratiam esse medium assumptionis naturae. Primo, natura in se prius personatur quam gratificatur, sed personatur in alio eodem instanti quo in se personaretur. Secundo, personatio convenit naturae per se ; ergo prius gratia, quae convenit per accidens. Tertio, quia Christus est unigenitus Patris, data est ei gratiae plenitudo. Quarto, anima Christi prius existit quam datur ei gratia ; sed non existit nisi in Verbo ; ergo.
Quantum ad (a) secundum articulum principalem de medio extrinseco, ponitur quod gratia in ista unione fuerit medium congruitatis.
Contra hoc (b) arguo primo, quia in illo instanti naturae, in quo natura personaretur in se, si non assumeretur in eodem instanti, personatur in alio, quando assumitur, hoc fuit declaratum in primo articulo ; sed prius naturaliter personaretur in se, quam haberet habitum gratiae, quia habitus est principium operandi, et per consequens perfectio ejus cui competit operari, operari autem est suppositi ; igitur prius naturaliter in se haberet rationem suppositi quam gratiam, vel habitum aliquem, qui tantum est principium operandi ; igitur et quando assumitur prius naturaliter, quam gratia ista detur, igitur non est media.
Et confirmatur (c) etiam quia illud, quod est alicujus in se, prius est ejus quam quod est ejus per accidens ; sed si natura sibi fuisset dimissa, fuisset personata in se ex seipsa ; igitur personari prius naturaliter competeret sibi quam habitus ille accidentalis.
Item Joannis primo : Vidimus gloriam ejus quasi unigeniti a Patre, ubi videtur dicere quod Christum esse unigenitum Patris, sit proxima ratio congruentiae quare ipse habeat plenitudinem gratiae ; igitur prius erat natura subsistens in Verbo, quam tanta gratia sibi conferebatur, alias videretur quod in aliquo instanti, in quo natura non erat unita Verbo, conferretur plenitudo gratiae.
Praeterea, illa gratia non uniret formaliter, patet. Igitur tantum se haberet in ratione dispositionis in altero extremo ; sed hoc est falsum, quia realis et actualis existentia accidentis ordine naturae praesupponit existentiam subjecti ; sed gratia est in anima Christi sicut accidens in subjecto ; ergo realis et actualis ejus existentia praesupponit existentiam realem animae ; sed Christi anima nunquam habuit existentiam realem nisi in Verbo ; ergo prius ordine naturae assumebatur a Verbo, quam sit subjectum gratiae, quia ipsa natura, in qua est gratia, personatur, et per hoc omne accidens ejus accidentaliter et mediate unitur personae ; igitur in ista unione nullum accidens potuit esse medium, sicut nec albedo est medium in unione superficiei ad corpus.
Ad argumenta principalia (d). Ad primum patet responsio, quod intelligendae sunt auctoritates de medio quo et non quod.
Ad secundum dico, quod aliquid potest esse in se prius alio, non comparando illa ad tertium, sicut partes naturae meae sunt priores natura mea tota quoad ordinem generationis vel executionis, non tamen in comparatione ad personationem, quia partes meae non prius personantur quam tota natura mea, et ita etiam est de personatione in persona extranea. Et ratio est, quia in illo instanti naturae, in quo totum est totum, ipsum est personabile in se vel in alio, et ideo quidquid praecedit ipsum naturaliter, non praecedit ipsum in personalitate, quia ut prius non est personabit.
Ad aliud dico (e) quod non sequitur, est prius secundum consequentiam, ergo est prius naturaliter, hoc est prius causaliter. Vel sic, aliquid dicitur prius executione prioritate causae materialis, vel prius intentione prioritate causae formalis. Similiter (f) secundum Philosophum in Praedicamentis, prius causalitate potest esse simul secundum consequentiam ; esse namque hominem secundum consequentiam convertitur ad veram rei orationem, et e converso, et tamen esse rei est prius causaliter. In eo enim, quod res est vel non est, est oratio vera vel falsa, ita haec prioritas in concedendo potest stare cum non prioritate in causando, sicut universaliter est in accidente consequente multa necessario, sicut calidum consequitur ignem et aerem ; ideo sequitur ad utrumque illorum secundum consequentiam, et tamen utroque illorum est posterius secundum causalitatem ; ita in proposito partes assumi, et si sequatur ad totum assumi, et non e converso, non tamen erit prius in causalitate.
Posset tamen dici, quod eo modo quo partes assumuntur, convertibilia sunt partes assumi, et totum assumi.
Ad aliud dico, quod Christus vere, quando fuit mortuus, aliquam entitatem non habuit, quam habuit vivus ; nec tamen deposuit naturam quam assumpsit, quantum ad partes essentiales illius naturae, et ita intelligit Damascenus, patet ibi, cap. 73. ubi vult quod anima et corpus in morte non erant in propria hypostasi, sed in hypostasi Verbi.
Sed restat unum dubium, quia videtur quod in morte fuerit nova assumptio partis in se, quae prius non fuit unita.
Ad ultimum dico, quod si accipiatur gratia pro gratuita Dei voluntate, Deus dicitur ex gratia operari omne illud, quod non includitur in natura rei, sed magis excedit facultatem ejus ; et hoc modo, quia facultatem naturae humanae excedit subsistere in Verbo, ideo gratuite Deus hoc operatur, et ex gratia summa. Quia summa gratuita condescensione confert naturae illud ad quod minime potest ex se attingere, et quod maxime illam excedit. Sed si intelligatur gratia pro habitu creato informante, licet illa concomitetur naturam unitam, non est tamen necessaria ad unionem.
Et tunc cum arguitur quasi a minori, quod ipsa est necessaria ad unionem beatificam, ergo ad istam, dico, quod non sequitur, quia unio beatifica est per operationem et actum secundum, in quem non potest anima, nisi habeat formam. Ista unio est ad esse primum, ad quod non praesupponitur aliquod accidens in natura unita, sicut etiam ad esse primum supernaturale, quod habetur per habitum gratiae non requiritur aliquod elevans naturam sic enim esset procedere in infinitum, ut semper unum supernaturale disponeret ad aliud ; et sicut illud quod ibi dat actum primum, posset immediate perficere naturam, ita hic esse a Verbo communicatum potest esse immediatum principium unionis.