QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvit argumenta quartae quaestionis post solutionem secundi, ostendit optime via ostensiva, et ad impossibile, repugnare infinitatem in causis per se ordinatis, non autem in per accidens ordinatis, et ponit harum differentiam triplicem, de quo i. d. 2. q. 2. num. 11.
Ad primum argumentum, quod secundum intentionem Philosophi causae accidentaliter ordinatae sunt infinitae successive, posita generatione perpetua; sed de causis materialibus non est verum, sed tantum tot sunt causae materiales, quot sunt Praedicamenta simul existentia, successive enim generatorum est eadem materia. Contra, 7. Metaph. t. c. 28. generans generat aliud propter materiam 1 ergo in diversis generatis erit diversa materia. Responsio, generans et generatum sunt simul, unde in ipsis est alia materia, ut probat objectio, sed non in generato et corrupto. Ad aliud verum est de distantia proprie dicta, secundum aliquam dimensionem in genere quantitatis: non de distantia perfectionis, sicut patet de contrariis quae maxime distant, et tamen sunt aliqua contraria, quae non habent medium. Vel posset concedi, quod si essent infinita agentia, non attingerent perfectionem extremi, nec plus probat ratio ; ubi enim infinita distantia quotcumque dentur media, nullum potest attingere alterum extremum. Contra, ergo potest aliud esse et aliud medium, usque in infinitum. Item, Philosophus 1. Physic. t. c. 15. contra Melissum dicit quod finitum et infinitum in actu quantitati congruunt.
Pro ampliori solutione istius quaestionis primo est notandum, quod aliud est loqui de causis per se, et de causis per se ordinatis. Causae per se sunt, quae per propriam naturam, et non per aliquod accidens sibi, causant, ita quod ibi est comparatio unius ad unum. Causae per se ordinatae dicuntur respectu alicujus effectus causati ab ambabus, et est illarum triplex differentia, ad causas accidentaliter ordinatas. Prima est, quod per se ordinatarum secunda inquantum causat dependet a prima causa, per accidens non, quantum ad rationem causandi, licet quantum ad aliquid aliud. Alia differentia est, quod alia ratio causalitatis, est in per se ordinatis, eadem in per accidens ordinatis, sequitur haec ex prima; et juxta hanc dicitur quod causae per se ordinatae sunt diversae speciei, per accidens ejusdem, sed non oportet quia diversus modus habendi formam ejusdem speciei, sicut ignis habet calorem et alia, sufficit forte ad ordinem per se causarum. Tertia differentia sequitur ex secunda scilicet quod causae per se ordinatae omnes necessario requiruntur simul ad effectum causandum, alioquin aliqua ratio propria causalitatis deesset effectui, in per accidens una sufficit. Ex hoc sequitur ad propositum, quod si esset infinitas causarum per se ordinatarum, illa necessario esset in actu, et simul: infinitas causarum per accidens si est, non oportet quod sit nisi successive, quia nunquam oportet simul multas causas esse tales ad productionem effectus.
Ex hoc apparet quare in causis per accidens ordinatis, ad hoc ut sic causent, non repugnat infinitas, licet forte aliunde repugnet: causis vero per se ordinatis, ex hoc quod sic causant repugnat, quod ostenditur hic dupliciter, sed primus modus est secundum Aristotelem in littera, t. com. 6. et infra sic : Omnium causarum mediatarum habentium primum et ultimum, necesse est esse omnium causatorum aliquod primum esse causatum ergo omnium causarum mediarum, necesse est aliquod primum esse causam; sed si causae sint infinitae, omnes sunt mediae, ergo omnium necesse est aliquam unam esse causam primam. Hucusque deductio ostensiva propositi ex hypothesi.
Sequitur deductio ad impossibile ex eadem hypothesi, concludendo oppositum consequentis, et inde oppositum antecedentis, hoc modo : si sunt infinitae nulla est prima, quare nulla erit causa media, et ita nulla causa, ita quod sumit medium in minori negative per abnegationem primi et ultimi; in prima propositione accipit media, quorum primum est et ultimum, si sic acciperet in minori ipsa esset falsa: si omittat in minori determinationem medii, videtur arguere ex quatuor terminis, propter hoc arguatur ut hic habetur, scilicet quod eorum illud mediorum sit antecedens. Ad majorem quia sicut jam probabatur, et probatum est, in omnibus ordinatis est verum quod ipse accipit in antecedente. Notandum, quod ipse intendit infinitatem causarum sic ordinatarum excludere quodammodo: ex ordine enim sequitur primitas, sicut ipse accipit in antecedente majoris, quod ipse declarat, et minorem adjungit, et conclusionem ex eis sequentem tacet. Sed ex infinitate sequitur nullum esse primum, et ita ex ordine nullam esse causam, et hoc infert ; sed tota vis rationis est in hoc, quod sicut ubi sunt media, idest, causae causatae (sic enim loquitur) habentia primum et ultimum, ibi primum est causa omnium mediarum, ita universaliter omnium mediarum, id est, causarum causatarum oportet unum primum esse causam. Vel, ut brevius dicatur,minus curando de littera Aristotelis tota vis ejus est in ista propositione : Omnium causarum causatarum, cum est aliquod unum primum, quae negaretur ponendo infinitatem: semper enim cujuslibet esset causa aliqua, sed non omnium causatarum.
Probatur autem propositio sic : Causare est simpliciter perfectionis ; omni causae causatae hoc imperfecte inest, quia inquantum causat dependet ab alia; igitur istud erit in aliquo, sine aliqua imperfectione (quidquid enim est simpliciter perfectionis, si in aliquo est imperfecte, est a perfecto secundum illud) sed illud in quo est causare sine aliqua imperfectione, non causatur, quia tunc dependeret: igitur est primum. Confirmatur etiam illud, per illud in ferius : Prius principio propinquius, sic perfectius perfectissimo propinquius, aliqua illarum causarum causatarum esset prior et perfectior alia: ergo aliqua prima. Sed nec prior propositio, nec ista confirmatio accipitur a littera Aristotelis, sed aliunde ad probandam propositionem, cui tota sua ratio innititur.
Aliter arguitur pro eadem propositione : Rationabile est supponere nullum gradum cogitabilem simpliciter perfectionis esse impossibilem universo, perfecte causare sine dependentia, et sine causari, est gradus cogitabilis simpliciter perfectionis; ergo non est impossibilis in toto universo ; sed si non est, impossibilis est, quia quidquid non est, et est possibile, est causabile, ergo si est, possibile est. Item causa infinitae perfectionis in causando, est omnino independens in causando, et ita prima ; sed si sunt infinitae essentialiter ordinatae, aliqua est infinitae perfectionis in causando ; ergo est independens et prima in causando. Probatio minoris, semper causa superior in per se ordinatis, est majoris perfectionis in causando; ergo in infinitum superior in per se ordinatis est in infinitum majoris perfectionis in causando, sed ex hypothesi, aliqua in infinitum est superior ista; sic igitur ponitur infinita et primum.
Notandum, quod quaelibet per se causa ordinatur per se ad suum effectum, quia per se causa est per se prius, per se prius est per se ordinatum ;sed si accidit tali inquantum causa, quod sit causatum (esset enim causa si esset incausatum) tunc causa ejus non ordinatur per se ad ipsuminquantum causa, et ita causa ejus et ipsum, non erunt causae per se ordinatae, quia non inquantum causae, licet sint causa et effectus per se sic ordinata. Si autem causatum ab aliquo vel non, inquantum tamen causatum, per se dependet ab alia causa, puta quia est instrumentum, et dependet a principali, tunc dicuntur causae per se ordinatae, quia in causando ordinantur, et faciunt omnes unam causam sufficientem. Ex hoc apparet prima differentia ; similiter secunda, quia si eadem ratio causalitatis esset in eis, sive in numero ut in divinis, sive in specie ut in creaturis, et causarent eumdem effectum: essent per accidens ordinatae, vel non ordinatae per se, sed essent una causa, quia ordo est prioris et posterioris ; ergo ordo in causando est priorum, patet etiam tertia.
Alia differentia in causis per se ordinatis; prior tenet ordinem suum, respectu totius speciei posterioris, vel saltem respectu totius modi talis habendi formam. Juxta secundam differentiam per accidens tantum habet ordinem respectu individui ab eo producti, in quo conjunguntur duae rationes causae et causati ab illo per accidens. Item in causis per accidens ordinatis, una potest in aliquid, in quod alia non potest, quia non potest se producere quod alia potest, sed potest in similem in per se, nam ordo per se respicit naturas, ordo per accidens individua. Contra, nullius inquantum causa, est causa aliqua, quia tunc cujuslibet: ergo omnis causa est tantum causae per accidens, scilicet inquantum per accidens conjunguntur ratio causae et causati. Item, igitur in ordine per accidens, principium formale quo est causa, non est natura, sed principium individuale. Item, ordo causarum per se est ordo causantium per se, actus sunt singularium. Ad primum, causae ordinatae dicuntur, non quia una causa alterius sit causa, sicut probat argumentum, sed quia una non inquantum causa in communi, sed inquantum talis, est prior altera causa, inquantum talis causa, ita quod prioritas et posterioritas per se determinant causalitatem, non sic de causa et effectu. Ad aliud dictum est supra, num. 8.